C. PLINII NATVRALIS HISTORIAE LIBER IV
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
16 17 18 19 20 21 22
23 24 25 26 27 28 29
30 31 32 33 34 35 36
37 38 39 40 41 42 43
44 45 46 47 48 49 50
51 52 53 54 55 56 57
58 59 60 61 62 63 64
65 66 67 68 69 70 71
72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85
86 87 88 89 90 91 92
93 94 95 96 97 98 99
100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122
[1] Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit
montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|:XXV
passuum. in eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia,
Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab ealio mari eadem
Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex
hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur.
[2] Epiros in universum appellata a Cerauniis
incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti,
Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi,
quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos
Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa
radices Theopompo celebratus.
[3] Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque
tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos
habet. Dardanis laevo Triballi praetendentur latere et Moesicae gentes, a fronte
iunguntur Maedi ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita
succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas.
[4] in Epiri ora castellum in Acrocerauniis
Chimera, sub eo Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae
Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum
faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum
defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotias Acherusia profluens XXXV passuum inde
et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia.
Molossorum flumina Aphas, Aratthus, civitas Anactorica, locus Pandosia.
[5] Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur,
oppida Hercalia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo
Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in
Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia
ipsa paeninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti
ac reddita venturum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur
Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum
dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochium cognominatum.
amnis Achelous e Pindo fluens Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam
insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.
[6] Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri,
Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari
infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII:D passuum a mari iuxta euenum
amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in
ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine
influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra
procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio ainu oppida Aetoliae Naupactus,
Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna, montes clari in Dodone Tomarus,
in Ambracia Crauia, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium,
Macynium.
[7] Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae,
immunes. oppidum Oeanthe, portus Apollinis Phaesti, sinus Crisaeus, intus oppida
Argyna, Eupalia, Phaestum, Calamisus. ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum
Cirrha, portus Chalaeon, a quo VII p. introrsus liberum oppidum Delphi sub monte
Parnaso, clarissimi in terris oraculi Apollinis.
[8] fons Castalius, amnis Cephisus praefluens
Delphos, ortus in Lilaea urbe. quondam praeterea oppidum Crisa et cum Bulensibus
Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphisa immunis, Tithrone, Tithorea, Ambrysus,
Mirana, quae regio Daulis appellatur. deinde in intimo sinu angulus Boeotiae
adluitur cum oppidis Siphis, Thebis quae Corsiae cognominata sunt iuxta
Heliconem montem. tertium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Peloponnesi
prosilit cervix.
[9] Peloponnesus, Apia antea appellata et
Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria
Aegeum et Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu
DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit.
angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loca inrumpentia e diverso
quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem
vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum intervallo
exesis utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum contineat Hellas.
[10] Corinthiacus hinc, illinc Caronicus
appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustiarum termini, longo et
ancipiti navium ambitu quas magnitudo plaustris transvehi prohibet. quam ob
causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demeterius rex,
dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit,
incepto.
[11] in medio hoc intervallo, quod Isthmon
appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta,
sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur
Acrocorinthos, in qua fons Pirene, diversa duo maria prospectans.LXXXVIII p. ad
Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae, colonia in longissimo
promunturio Peloponnesi ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum
Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon transmittunt.
[12] Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit.
antea Aegialos vocabatur propter urbes in litore per ordinem dispositas. primae
ibi quas diximus Lecheae, Corinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum
castellum, oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus, Sicyon,
Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae.
[13] Panhormus portus demonstratumque iam Rhium,
a quo promunturio V absunt Patrae, quas supra memoravimus. locus Pherae. in
Achaia novem montium Scioessa notissimus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum
Olenum, cox Dyme, loca Buprasium, Hyrmine, promunturium Araxus, Cyllenius sinus,
promunturium Chelonates, unde Cyllenen XV p., castellum Phlius, quae regio ab
Homero Araethyrea dicta est, postea Asopis.
[14] inde Eliorum ager, qui antea Epioe
vocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et a Pylo XIII intus delubrum Olympii
Iovis, ludorum claritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppidum,
praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium Ichthys, amnis Alpheus —
navigatur VI p. —, oppida Aulon, Leprium, promunturium Platanodes. omnia haec ad
occasum versa,
[15] ad meridiem Cyparissius sinus cum urbe
Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mothone, locus Helos, promunturium
Acritas, sinus Asinaeus ab oppido Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro
promunturio. ibi regio Messenia duodeviginti montium, amnis Pamisus, intus autem
ipsa Messene, Ithome, Oechalia, Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, variis
quaeque clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX, traiectus vero XXX.
[16] Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae
gentis et sinus circuitu CVI, traiectu XXXVIII. oppida Taenarum, Amyclae,
Pherae, Leuctra et intus Sparta, Therapne atque ubi fuere Cardamyle, Pitane,
Anthia, locus Thyreae, Gerania. mons Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes,
oppidum Psamathus. sinus Gytheates ab oppido, ex quo Cretam in insulam
certissimus cursus. omnes autem Maleo promunturium includuntur.
[17] Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus
appellatur, traiectu L, idem ambitu CLXII. oppida Boea, Epidaurus Limera
cognomine, Zerax, Cyphans portus. amnes Inachus, Erasinus, inter quos Argos
Hippium cognominatum supra locum Lernen a mari MM, novemque additis milibus
Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et locus Mantinea. montes Artemisius,
Apesantus, Asterion, Parparus aliique XI numero, fontes Niobe, Amymone,
Psamathe.
[18] a Scyllaeo ad Isthmon LXXX p. oppida
Hermione, Troezen, Coryphasium appellatumque alias Inachium, alias Dipsium
Argos, portus Schoenitas. sinus Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde
nomen, ita Graecia antiqua appellante quercum; in eo Epidaurum oppidum,
Aesculapi delubro celebre, Spiraeum promunturium, portus Anthedus et Bucephalus
et quas supras dixeramus Cenchreae, Isthmi pars altera cum delubro Neptuni
quinquennalibus incluto ludis.
[19] tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot
maria adlatrant, siquidem a septentrione Ionium inrumpit, ab occidente Siculo
pulsatur, a meridie Cretico urguetur, ab oriente brumali Aegaeo, ab oriente
solstitiali Myrtoo, quod a Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit.
[20] Mediterraneao eius Arcadia maxime tenet
undique a mari remota, initio Drymodes, mox Pelasgis appellata. oppida eius
Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea, Antigonea, Orchomenum, Pheneum,
Pallantium, unde Palatium Romae, Megalepolis, Gortyna, Bucolium, Carnion,
Parrhasie, Thelpusa, Melaenae, Heraea, Pylae, Pallene, Agrae, Epium, Cynaethae,
Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea, Methydrium, Enispe, Macistum, Lampia,
Clitorium, Cleonae. inter quae due oppida regio Nemea est, et Bambinadia
vocitata.
[21] montes in Arcadia Pholoë cum oppido, item
Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iovis delubrum, Maenalus, Artemisius,
Parthenius, Lampeus, Nonacris praeterque ignobiles VIII. amnes Ladon e paludibus
Phenei, Erymanthus e monte eiusdem nominis in Alpheum defluens.
[22] reliquae citiates in Achaia dicendae
Alipheraei, Abeatae, Pyrgenses, Paroreatae, Pharygenitae, Tortuni, Typanei,
Thriusi, Tritienses. universae Achaiae libertatem Domitius Nero dedit.
Peloponnesus in latitudinem a promunturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci
sinus CXC patet, at in transversum ab Elide Epidaurum CXXV, ab Olympia Argos per
Arcadiam LXVIII; ab eodem loco ad Pylum iam dicta mensura est. universa autem,
velut pensante aequorum incursus natura, in montes sex atque LXX attollitur.
[23] Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris
Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum
parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec
oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris
Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem
portus Choenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gernaia,
Megara, Eleusin.
[24] fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt
ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V muro recedentibus Athenis iuncti.
libera haec civitas nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas
superfluit. in Attica fontes Cephisia, Larine, Callirroe Enneacrunos, montes
Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, locus Ilisos. a Piraeo LXV
Sunium promunturium, Thoricos promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam
oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et
Oropus in confinio Boeotiae.
[25] Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum
oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae
Thebae, duorum numinum Liberi atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis
natalem in nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron,
amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane,
Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus,
Hadylius, Acontius.
[26] reliqua oppida inter Megaricam et Thebas
Eleutherae, Haliartus, Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae,
Glissa, Copae, iuxta Cephisum amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone,
Acraephia, Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocalee, Eteonos,
Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra,
liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea,
Aulis capacis nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere.
[27] Locri deinde Epicnemidii cognominantur,
olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. oppida Opus,
unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem
Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae Cnemis
et Hyampolis. rursus Lorcorum ora, in qua Larumna, Thronium, iuxta quod Boagrius
amnis defertur in mare. oppida Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus
ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Aegonia, Phalara.
[28] Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon,
Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est. Sequitur mutatis saepe
nominibus Haemonia, eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thessalia
et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Graecus, a quo
Graecia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem Homerus tribus nominibus
appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthiotae nominantur Dorida
accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum
angustiae, quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons ibi
Calidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne.
[29] In Thessalia autem Orchomenus, Minyius
antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia,
oppida Pherae, quarum a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi,
Thebae Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pagasa, idem postea
Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi cum civitate libera, Crannon, Iletia.
montes Phthiotidis Nymphaeus, quod topiario naturae opere spectabilis,
Buzygaeus, Conacoessa, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone, Athamas, Stephane.
[30] in Thessalia quattuor atque triginta,
quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius ex adverso Pindus et
Othrys, Lapitharum sedes, hi ad occasum vergentes, ad ortus Pelious, omnes
theatrali modo inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae
Apidamus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et
ante cunctos claritate Penius, ortos iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum
nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii navigabilis.
[31] in eo cursu Tempe vocant,V passuum
longitudine et ferme sesquiugeri latitudine, ultra visum hominis attollentibus
se dextra laevaque leniter convexis iugis, intus silva late viridante, ac
labitur Penius viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium
concentu. accipit amnem Horcon nec recipiti, sed olei modo supernatantem, ut
dictum est Homero, brevi spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque
genitas argenteis suis misceri recusans.
[32] Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons
Libethra, oppida Iolcus, Ormenium, Pyrra, Methone, Olizon, promunturium Sepias,
oppida Castana, Spalathra, promunturium Aeantium, oppida Meliboea, Rhizus,
Erymnae, ostium Penii, oppida Homolium, Orthe, Iresiae, Pelinna, Thaumacie,
Gyrton, Crannon, Acharne, Dotion, Melite, Phylace, Potniae. Epiri, Achaiae,
Atticae, Thessalia in porrectum longitudo CCCCLXXXX traditur, latitudo
CCLXXXXVII.
[33] Macedonia postea CL populorum, duobus
incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad
Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque
Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac
Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea
et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium.
[34] in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida
Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae,
Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus
ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza,
Gordyniae.
[35] mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc
finem Dardani, Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes
Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius,
Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses,
Doberi, Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae,
Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses,
Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.
[36] In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra
et intus Phloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae condicionis —
ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea,
Palinandrea, Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in
regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon,
Mendae et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia,
Anthemus, Olophyxus,
[37] sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos,
Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti
abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV
passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc
sunt Uranopolis, Palaehorium, Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae
Macrobii coantur.
[38] oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi,
Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua
recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum
oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. dein Macedoniae terminus
amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam
derigat cursum.
[39] Haec est Macedonia terrarum imperio potita
quondam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam,
Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris, Medis, Persis dominata
toto oriente pssesso, haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi Patris atque
Herculis vagata. haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius
imperator noster LXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis
praestitere duo homines!
[40] Thracia sequitur, inter validissimas
Europae gentes, in strategias L divisa. populorum eius, quos nominare non
pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas
usque supra dictas, laevo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum amnem ima
Pangaei mtis ambientem inter Haletos, Diobessos, Carbilesos, inde Brigas,
Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis,
Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis, Bottiaeis, Edonis.
[41] eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae,
Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos
Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore
Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum
subitur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi, Getae, Aedi, Scaugdae
Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Aretas vocant, Scythaeque et circa
Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei vatis genitores, optinent.
[42] ita finit Hister a septentrione, ab ortu
Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. cuius in ora a Strymone Apollonia,
Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi colonia — absunt a Dyrrhachio CCCXXV —,
Scotusa, Topiros civitas. Mesti amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos,
Abdera libera civitas. stagnum Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis
equorum stabulis dirum; nunc sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina,
Maronea, prius Orthagurea dicta.
[43] mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum,X
hominum capax — ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum —, os Hebri, portus
Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a
orisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas,
a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a
Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem
excludit Cherronesum.
[44] namque Thracia altero latere a Pontico
litore incipiens, ubi Hister amnis inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte
urbes habet, Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis
vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae hiatu raptam; nunc habet
Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae
Aroteres cognominati tenuere. ceor oppida Aphrodisias, Libistos, Zygere,
Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur;
Catizos barbari vocabant, creduntque a gruibus fugatos.
[45] in ora a Dionysopoli est Odessus
Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta, Naulochus. mons Haemus, vasto iugo
procumbens in Pontum, oppidum habuit in vertice Aristaeum; nunc in ora
Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice regio habuit oppidum Anthium;
nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras, Tearus, Orosines; oppida Thynias,
Halmydesos, Develton cum stagno, quod nunc Deultum vocatur veteranorum,
Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad os Ponti passuum D alii
fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL, ab eo Cherronesi
CXXVI.
[46]— Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum
et alter qui Mulierum cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum
Byzantium liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.:
tantum patet longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem.
[47] amnes Bathynias, Pidars sive Athyras.
oppida Selymbria, Peinthus, latitudine CC pedum continenti adnexa. intus Bizye,
arx regum Thraciae, a Terei nefasto invisa hirundinibus, regio Caenica, colonia
Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum vocabatur, et a Bizye L p. Aprox colonia,
quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos.
deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso.
[48] alius namque ibi Isthmios angustias similes
eodem nomine et pari latitudine inlustrat. duae urbes utrimque litora haut
dissimiili modo tenuere, Pactye a Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex
facie loci nomine accepto, utraeque conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis
Muris. Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini
Aegos adpositam; nunc habet a colonia Apro XXII p. Resisthon, ex adverso
coloniae Parianae.
[49] et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis
Europam ab Asia dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa
Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et Abydon. dein promunturium Cherronesi
Mastusia adversum Sigeo, cuius in fronte obliqua Cynossema — ita appellatur
Hecubae tumulus —, statio Achaeorum et turris, delubrum Protesilai et in extrema
Cherronesi fronte, quae vocatur Aeotium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana
sinum portus Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia.
[50] Tertius Europae sinus ad hunc modum
clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus,
Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae,
Hellesponti longitudo est supra dicta: quidam DCCXX faciunt. latitudo
CCCLXXXIIII est.
[51] Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter
Tenedum et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita
Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte
Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur.
appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut
procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant,
Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graceiam
adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item
Icarium, quod est inter Samnum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod
diximus.
[52] Et maria quidem gentesque in tertio Europae
sinu ad hunc modum se habent; insulae autem ex adverso Thesprotiae a Buthroto
XII p., eadem ab Acrocerauniis L, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae
civitatis et oppido Cassiope temploque Cassi Iovis,XCVII in longitudinem patens,
Homero dicta Scheria et Phaeacia, Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot,
sed ad Italiam vergens Othronos, ad Leucadiam Paxos, Subotae duae,V discretae a
Corcyra.
[53] nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa,
Marathe, Elaphusa, Malthace, Trachie, Pythionia, Ptychia, Tarachie et a
Phalacro, Corcyrae promunturio, scopulus in quem mutatam Ulixis navem a simili
specie fabula est. ante Leucadiam autem et Aetoliam permultae, quarum Teleboides
eaedemque Taphiae ab incolis ante Leucadiam appellantur Taphias, Carnos, Oxia,
Prinoessa, ante Aetoliam Echinades Aegialia, Cotonis, Thyatira, Geoaris,
Dionysia, Cyrnus, Chalcis, Pinara, Nystrus.
[54] ante eas in alto Cephallania, Zacynthus,
utraque libera, Ithaca, Dulichium, Same, Crocyle. a Paxo Cephallania, quondam
Melaena dicta,X p. abest, circuitu patet XCIII. Same diruta a Romanis adhuc
tamen oppida tria habet. inter hanc et Achaiam cum oppido magnifica et
fertilitate praecipua Zacynthus, aliquando appellata Hyrie, a Cephallaniae
meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi nobilis; ipsa circuitu colligit
XXXVI.
[55] ab ea Ithaca XV distat, in qua mons
Neritus; tota vero circuitu patet XXV. ab ea Araxum, Peloponnesi
promunturium,XV. ante hanc in alto Asteris, Prote, ante Zacynthum XXXV in eurum
ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante Cephallaniam Letoia, ante
Pylum III Sphagiae, totidem ante Messenen Oenussae.
[56] in Asinaeo sinu tres Thyrides, in Laconico
Theganusa, Cothon, Cythera cum oppido, antea Porphyris appellata. haec sita est
a Maleae promunturio V passuum, ancipiti propter angustias ibi navium ambitu. in
Arrgolico Pityusa, Arine, Ephyre. contra Herminium agrum Tricarenus, Aperopia,
Colonis, Aristera,
[57] contra Troezenium Calauria,L distans
Plateis, Belbina, Lasia, Baucidias, contra Epidaurum Cecryphalos, Pityonesos VI
a continente. ab hac Aegina liberae condicionis XV, cuius XVIIII praenavigatio
est; eadem autem a Piraeo Atheniensium portu XX abest, ante Oenone vocitata.
Spiraeo promunturio obiacent Eleusa, Adendros, Craugiae duae, Caeciae duae,
Selcosa; et a Cenchreis Aspis VII et in Megarico sinu Methurides IIII, Aegila
autem XV a Cythera, eademque a Cretae Phalasarna oppido XXV.
[58] Ipsa Creta, altero latere ad austrum,
altero ad septentrionem versa, inter ortum occasumque porrigitur centum urbium
clara fama. Dosiades eam a Crete nympha, Hesperidis filia, Anaximander a rege
Curetum, Philistides Mallotes et Crates primum Aëriam dictam, deinde postea
Curetim; et Macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimavere.
latitudine nusquam L excedens et circa mediam sui partem maxime patens
longitudine implet CCLXX, circuitu DLXXXVIIII, flectensque se in Creticum
pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem promunturium Samonium
adversum Rhodo, ad occidentem Criu Metopon Cyrenas versus expellit.
[59] oppida eius insignia Phalasarna, Elaea,
Cisamon, Pergamum, Cydonea, Minoium Apteron, Pautomatrium, Amphimala, Rhithymna,
Panhormum, Cytaeum, Apollonia, Matium, Heraclea, Miletos, Ampelos, Hierapytna,
Lebena, Hierapolis, et in mediterraneo Gortyna, Phaestum, Gnosus, Polyrrhenum,
Myrina, Lycastos, Rhmanus, Lyctus, Dium, Asium, Pyloros, Rhytion, Elatos,
Pherae, Olopyxos, Lasos, Eleuthernae, Therapnae, Marathusa, Tylisos; et aliorum
circiter LX oppidorum memoria extat. montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus,
Corycus.
[60] ipsa abest promunturio suo, quod vocatur
Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a Cyrenarum promunturio Phycunte CXXV, item
Cadisto .... a Malea Peloponnesi LXXX, a Carpatho insula promunturio Samonio LX
in favonium ventum. haec inter eam et Rhodum interiacet;
[61] reliquae circa eam ante Peloponnesum duae
Corycoe, totidem Mylae, et latere septentrionali dextra Cretam habenti contra
Cydoneam Leuce et duae Budroe, contra Matium Dia, contra Itanum promunturium
Onysia, Leuce, contra Hierapytham Chrysea, Gaudos. eodem tractu Ophiussa, Butoa,
Ramnus circumvectisque Criu Metopon tres Acusagorus appellatae. ante Samonium
promunturium Phocoe, Platiae, Syrnides, Naulochos, Harmedon, Zephyre.
[62] At in Hellade, etiamnum in Aegaeo,
Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atticae, sine
oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina clara Salamis. ante eam
Psyttalia, a Sunio vero Helene V distants. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri
quidam dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae. quingentos longa
stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad Boeotiam vergebant,
eodem mari devoratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere
Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis vestem auctor est
Varro.
[63] Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico
interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus,
Geraesto ad Atticam vergente et ad Hellespontum Caphereo, insignis, a
septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM
contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque
praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV.
[64] abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV,
urbibus quondam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia,
nunc Chalcie, cuius ex adverso in continente Aulis est, Geraesto, Eretria,
Carysto, Oritano, Artemisio, fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis
quae Ellopiae vocantur nobilis, notior tamen marmore Carystio. antea vocitata
est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides,
Macra, ut Callidemus, Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias,
ut poetae vulgo, Asopis.
[65] Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime
inlustres Glauconnesos et Aegilia et a promunturio Geraesto circa Delum in orbem
sitae, unde et nomen traxere, Cyclades. prima earum Andrus cum oppido abest a
Geraesto X, a Ceo XXXVIII. ipsam Myrsiulus Cauron, deinde Antandron cognominatum
tradit, Callimachus Lasiam, alii Nonagriam, Hydrusam, Epagrim; patet circuitu
LXXXXIII. ab eadem Andro passus mille et a Delo XV Tenos cum oppido in XV
porrecta, quam propter aquarum abundantiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait,
aliqui Ophiusam.
[66] ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo
XV, Siphnus, ante Meropia et Acis appellata, circuitu XXVIII, Seriphus XV
Prepesinthus, Cythnos ispaque longe clarissima et Cycladum media ac templo
Apollinis et mercatu celebrata Delos, quae diu fluctuata, ut proditur, sola
motum terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; Mucianus prodidit bis concussam.
hanc Aristoteles ita appellatam tradit, quoniam repente apparuerit enata,
Aglaosthenes Cynthiam, alii Ortygiam, Asteriam, Lagiam, Chlamydim, Cynethum,
Pyrpylen igni ibi primum reperto. cingitur V passuum, adsurgit Cynthio monte.
[67] proxima ei Rhene, quam Anticlides Celadusam
vocat, item Artemiten, Celadinen. Syros, quam circuitu patere XX prodiderunt
vetere, Mucianus CLX, Olearos, Paros cum oppido, ab Delo XXXVIII, marmore
nobilis, quam primo Platean, postea Minoida vocarunt. ab ea VII:D Naxus, a Delo
XVIII, cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a vinearum
fertilitate, alii Siciliam minorem aut Callipolim appellarunt. patet circuitu
LXXV p. dimidioque maior est quam Parus.
[68] Et hactenus quidem Cyclada servant, ceteras
quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa,
Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa
in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche
et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo
XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII:D passuum.
[69] nec deinde servari potest ordo; acervatim
ergo ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri sepulchro veneranda,
longitudine XXII, antea Phoenice appellata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido,
circuitu XV p., abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguneto
nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Donusa, Patmus circuitu XXX,
[70] Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara,
Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae
Echinusa, Melos cum oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles
Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum
rotundissima est. Buporthmos, Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage,
nunc Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex
ea avolsa postea Therasia, atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et
in nostro aevo Thia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p.
[71] secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris.
Astypalaea, liberae civitatis, circuitus LXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV,
ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibintha, Lamse, Atragia, Pharmacusa,
Thetaedia, Chalcia, Calymna, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum,
Cretae promunturium,XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae
IIII insulae et in exitu Atalante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus
Icariis Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a
meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et per CC
latitudinem iacent.
[72] Pagasicus sinus ante se habet Euthiam,
Cicynethum, Scyrum supra dictam, sed Cycladum et Sporadum extimam, Gerontiam,
Scandiram, Thermaeus Iresiam, Solymniam, Eudemiam, Neam, quae Minervae sacra
est, Athos ante se IIII, Peparethum cum oppido, quondam Euoenon dictam, novem
milia, Sciathum XV, Imbrum cum oppido LXXXVIII. eadem abest a Mastusia
Cherronesi XXII p., ipsa circuitur LXII:D; perfunditur amne Ilisso.
[73] ab ea Lemnos XXII, quae ab Atho LXXXVII;
circuitu pate CXV:D p., oppida habet Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum
solstitio Athos eiaculatur umbram. ab ea Thasos libera VI p., olim Aëria vel
Aethria dicta. inde Abdera continentis XXII, Athos LXII:D, tantundem insula
Samothrace libera ante Hebrum, ab Imbro XXXII, a Lemno XXII:D p., a Thraciae ora
XXXVIII; circuitur XXXV, attllitur monte Saoce X p. altitudinis, vel
inportuosissima omnium. Callimachus eam antiquo nomine Dardaniam vocat.
[74] inter Cherronesum et Samothracen, utrimque
fere XV, Halonesos, ultra Gethone, Lamponia, Alopeconnesus haud procul a Coelo,
Cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu
quarum modo inveniri potuere nomina: Avesticos, Sarnos, Cissyros, Charbrusa,
Calathusa, Scyllia, Dialeon, Dictaea, Melanthia, Dracanon, Arconesos, Diethusa,
Ascapos, Capheris, Mesate, Acantion, Pateronnesus, Pateria, Calathe, Neriphus,
Pelendos.
[75] Quartus e magnis Europae sinus ab
Hellespontio incipiens Maeotis ostio finitur. sed totius Ponti forma breviter
conplectenda est, ut facilius partes noscantur. vastum mare, praeiacens Asiae et
ab Europa porrecto Cherronesi litore expulsu, ancgusto meatu inrumpit in terras,
VII stadiorum, ut dictum est, intervallo Europam auferens Asiae. primas
angustias Hellespontum vocant; hac Xerxes Persarum rex constrato in navibus
ponte duxit exercitum. porrigitur deinde tenuis Euripus LXXXVI spatio ad Priapum
urbem Asiae, qua Magnus Alexander transcendit.
[76] inde exspatiatur aequor rursusque in artum
coit. laxitas Propontis appellatur, angustiae Thracius Bosporus, latitudine
quingentorum passuum, qua Darius pater Xerxis copias ponte transvexit. tota ab
Hellesponto longitudo CCXXXIX. dein vastum mare Pontus Euxinus, qui quondam
Axenus, longe refugientes occupat terras magnoque litorum flexu retro curvatus
in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut sit plane arcus Scythici forma. medio
flexu iungitur ostio Maeotii lacus. Cimmerius Bosporus id os vocatur,II
quingentorum passuum latitudine.
[77] at inter duos Bosporos Thracium et
Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius,D intersunt. circuitus vero
totius Ponti viciens semel L, ut auctor est Varro et fere veteres. Nepos
Corenlius CCCL adicit, Artemidorus vicies novies decem novem milia facit,
Agrippa |XXV|:XL, Mucianus |XXIIII|:XXV. simili modo de Europae latere mensuram
alii |XIIII|:LXXVIIII determinavere, alii |XI|.
[78] M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio
Ponti Apolloniam CLXXXVII:D p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad
Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum,
quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora,CCXII:D, quae summa efficit
|XIII|:XXXVII:D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum
DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem
accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|:VI circuitu patere
traditur, ab aliis |XI|:XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV
esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin
usque. inde ostia Histri.
[79] Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae
ex adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus ac per innumeras
lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso aquarum auctu et unde primum Illyricum
adluit Hister appellatus, LX amnibus receptis, medio ferme eorum numero
navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus evolvitur. primum ostium Peuces, mox
ipsa Peuce insula, in qua proximus alveus appellatus XIX p. magna palude
sorbetur. ex eodem alveo et super Histropolim lacus gignitur LXIII passuum
ambitu; Halmyrin vocant. secundum ostium Naracustoma appellatur, tertium Calon
Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula Conopon Diabasis,
postea Borion Stoma et Psilon Stoma. singula autem ora sunt tanta, ut prodatur
in XL passuum longitudinis vinci mare dulcemque intellegi haustum.
[80] Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt
gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti,
alias Sarmatae, Graecis Sauromatae, eorumque Hamaxobli aut Aorsi, alias Scythae
degeneres et a servis orti aut Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani; superiora
autem inter Danuvium et Hercynium saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti
Germanorumque ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae, montes vero et
saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum amnem,
[81] a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque
Vanniano dirimens eos, aversa Basternae tenent aliique inde Germani.grippa totum
eum tractum ab Histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in
longitudinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad flumen Vistlam a
desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen usquequaque transiit in Sarmatas
atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi
gentium harum, ignotic prope ceteris mortalibus, degunt.
[82] Verum ab Histro oppida Cremniscoe,
Aepolium, montes Macrocremni, clarus amnis Tyra, oppido nomen inponens ubi antea
Ophiusa dicebatur. in eodem insulam spatiosam inclutn Tyragetae; abest a
Pseudostomo Histri ostio CXXX. mox Axiacae cognomines flumini, ultra quos
Crobyzi, flumen Rhode, sinus Saggarius, portus Ordesos et a Tyra CXX flumen
Borysthenes lacusque et gens eodem nomine et oppidum ab mari recedens XV
passuum, Olbiopolis et Miletopolis antiquis nominibus.
[83] rursus litore portus Achaeorum, insula
Achillis, tumulo eius viri clara, et ab ea CXXV passuum paeninsula ad formam
gladii in transversum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata Dromos
Achilleos, cuius longitudinem LXXX tradidit Agrippa. totum eum tractum tenent
Sardi Scythae et Siraci. inde silvestris regio Hylaeo mare, quo adluitur,
cognominavit; Enoaecadioe vocantur incolae. ultra Panticapes amnes, qui Nomadas
et Georgos disterminat, mos Acesinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam
cum Borysthene tradunt, diligentiores Hypanim, tanto errore eorum, qui illum in
Asiae parte prodidere.
[84] Mare subit magno recessu, donec V passuum
intervallo absit a Maeotide, vasta ambiens spatia multasque gentes. sinus
Carcinites appellatur. flumen Pacyris; oppida Navarum, Carcine. a tergo lacus
Buces, fossa emissus in mare. ipse Buces a Coreto, Maeoti lacus sinu, petroso
discluditur dorso. recipit amnes Bucem, Gerrhum. Hypanim, ex diverso venientes
tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas separat, Hypanis per Nomadas et Hylaeos
fluit, manu facto alveo in Bucen, naturali in Coretum. regio Scythiae Sindica
nominatur.
[85] Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam
mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis.
triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei XXIII; VI oppida Orgociini,
Characeni, Assyrani, Stactari, Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri
tenent; cluduntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Satarcis. in ora
a Carcine oppida Taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox Heraclea
Cherronesus, libertate a Romanis donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui
nitoris, in toto eo tractu custoditis Graeciae moribus,V passuum ambiente muro.
[86] inde Parthenium promunturium, Taurorum
civitas Placia, Symbolum portus, promunturium Criu Metopon adverso Carambico
Asiae promunturio, per medium Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime
ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum portus multi et lacus.
oppidum Theodosia a Criu Metopo CXXV p., a Cheroneso vero CLXV. ultra fuere
oppida Cytae, Zephyrium, Acrae, Nymphaeum, Dia.
[87] restat longe validissimum in ipso Bospori
introitu Panticapaeum Milesiorum, a Theodosia LXXXVII:D p., a Cimmerio vero
oppido trans fretum sito MM:D, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo Asiam ab
Europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque pervia glaciato freto. Bospori
Cimmerii longitudo XII:D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium et intus
insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo Isthmo, qui locus Taphrase
vocatur, ad os Bospori CCLX longitudo colligit.
[88] A Taphris per continentem introrsus tenent
Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni,
Thyssagetae, Budini, Basilidae et careuleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades,
deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per
oram ad Tanain usque ad Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo
eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine
Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa
caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.
[89] Pone eos montes ultraque Aquilonem gens
felix, si credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo, fabulosis
celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum
ambitus semenstri luce [et una die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab
aequinoctio verno in autmnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles
brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio
carens. domus iis nemora lucique, et deorum cutus viritim gregatimque, discordia
ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque
senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum.
[90] quidam eos in prima parte Asiae litorum
posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine.
alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque
nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi
quam in semenstri luce constituere eos, serer matutinis, meridie metere,
occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt.
[91] nec licet dubitare de genete ea: tot
auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue
colunt. virgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles,
donec violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere
iique ad conterminos deferre atque ita Delum usque. mox et hoc ipsum exolevit.
Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo
DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac
terrarum parte mensuram arbitror.,BR> Verum instituto ordine reliqua huius
sinus dicantur, et maria quidem eius nuncupavimus.
[92] Hellespontus insulas non habet in Europa
dicendas. in Ponto duae, M:D ab Europa,XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis
Symplegades appellatae traditaeque fabulis inter se concucurrisse, quoniam parvo
discretae intervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur paulumque
deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una,LXXX
p. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolium Apollinem advexit. inter
ostia Histri quae essent diximus.
[93] ante Borysthenen Achillea est supra dicta,
eadem Leuce et Macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a Borysthene
CXL ponit, a Tyra CXX, a Peuce insula L; cingitur circiter X p. reliquae in
Carcinite sinu Cephalonesos, Spodusa, Macra. non est omittenda multorum opinio,
priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non
Gaditano freto, existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper
e Ponto profluens numquam reciprocet.
[94] Exeundum deinde est, ut extera Europae
dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva,
donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ
traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei
cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit.
reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum
Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius
gentis lingua significat congelatum.
[95] Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc
est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium.
Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae
magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et
Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis
pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus
nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
[96] Incipit deinde clarior aperiri fama ab
gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec
Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui
Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae
magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente
quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec
minor est opinione Aeningia.
[97] quidam haec habitari ad Vistlam usque
fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et
in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris.
promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae
Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum
nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte
provenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia,
praeterque Actania.
[98] Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium
Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium
discordia est. Graeci et quidam nostri |XXV| oram Germaniae tradiderunt, Agrippa
cum Raetia et Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII,
[99] si coniectare permittitur, haut multum ora
deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera
quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum
genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes.
[100] proximi autem Rheno Istuaeones, quorum
..... mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta
pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum
defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa.
introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur.
[101] in Rheno autem ipso, prope C in
longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum,
Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium
ac Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in
lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum
nomini suo custodiens alveum
[102] Ex adverso huius situs Britannia insula,
clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet,
Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo
adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox
paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu
L. circuitu patere |XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam
annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae
propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem
Hiberniae, sed longitudinem CC minorem.
[103] super eam haec sita abest brevissimo
transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur.
sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX
Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis,
Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare
sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi
electrum nasceretur.
[104] ultima omnium quae memorantur Tyle, in
qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte,
nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri
arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione
abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos
vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione
mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.
[105] Gallia omnis Comata uno nomine appellata
in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dinstincta. a Scalde ad
Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad
Pyrenaei montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. universam oram
|XVII|:L Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes
Cebennam et Iures, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX,
latitudinem CCCXVIII computavit.
[106] a Scaldi incolunt [texero] Texuandri
pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus
vocatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates,
Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones liberi, Ulmanectes liberi,
Tungri, Sunuci, Frisiavones, Baetasi, Leuci liberi, Treveri liberi antea et
Lingones foederati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helveti,
coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem accolentes Germaniae gentium in
eadem provincia Nemetes, Triboci, Vangiones, in Ubis colonia Agrippinensis,
Guberni, Batavi et quos in insulis diximus Rheni.
[107] Lugdunensis Gallia habet Lexovios,
Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos, Ossismos, flumen clarum Ligerem, sed
paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine Ossismorum circuitu
DCXXV, cervice in latitudinem CXXV. ultra eum Namnetes, intus autem Aedui
foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones, Aulerci qui cognominantur
Eburovices et qui Cenomani, Meldi liberi, Parisi, Tricasses, Andecavi,
Viducasses, Bodiocasses, Venelli, Coriosvelites, Diablinti, Riedones, Turones,
Atesui, Segusiavi liberi, in quorum agro colonia Lugudunum.
[108] Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes,
Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Vivisci, Aquitani, unde
nomen provinciae, Sediboviates. mox in oppidum contributi Convenae, Begerri,
Tarbelli Quattrosignani, Cocosates Sexsignani, Venami, Onobrisates, Belendi,
saltus Pyrenaeus infraque Monesi, Oscidates Montani, Sybillates, Camponi,
Bercorcates, Pinpedunni, Lassunni, Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci,
Elusates, Sottiates, Oscidates Campestres, Succasses, Latusates, Basaboiates,
Vassei, Sennates, Cambolectri Agessinates.
[109] Pictonibus iuncti autem Bituriges liberi
qui Cubi appellantur, dein Lemovices, Arverni liberi, Vellavi liberi, Gabales.
rursus Narbonensi provinciae contermini Ruteni, Cadurci, Nitiobriges Tarneque
amne discreti a Tolosanis Petrocori.
[110] A Pyrenaei promunturio Hispania incipit,
angustior non Gallia modo, verum etiam semet ipsa, ut diximus, inmesnum quantum
hinc oceano, illinc Hiberico mari comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu
aequinoctiali in occasum brumalem breviores quam latere meridiano Hispanias
faciunt. proxima ora citerioris est eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo
per oceanum Vasconum saltus, Olarso, Vardulorum oppida, Morogi, Menosca,
Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flaviobrica colonia.
[111] civitatium novem regio Cantabrorum.
flumen Sauga. portus Victoriae Iuliobrigensium; ab eo loco fontes Hiberi XL p.
portus Blendium. Orgenomesci e Cantabris; portus eorum Veseiasueca. regio
Asturum, Noega oppidum. in paeninsula Paesici et deinde conventus Lucensis a
flumine Navia Albiones, Cibarci, Egi, Varri cognomine Namarini, Adovi, Arroni,
Arrotrebae. promunturium Celticum, amnes Florius, Nelo. Celtici cognomine Neri
et super Tamarci, quorum in paeninsula tres area Sestianae Augusto dicatae,
Copori, oppidum Noeta, Celtici cognomine Praestamarci, Cileni. ex insulis
nominandae Corticata et Aunios.
[112] a Cilenis conventus Bracarum Helleni,
Grovi, castellum Tyde, Graecorum subolis omnia. iae Siccae, oppidum Abobrica.
Minius amnis,IIII ore spatiosus, Leuni, Surbi, Bracarum oppidum Augusta, quos
super Gallaecis flumen Limia, Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus in
Pelendonibus et iuxta Numantiam lapsus, dein per Arevacos Vaccaeosque,
disterminatis ab Asturia Vettonibus, a Lusitania Gallaecis, ibi quoque Turdulos
a Bracaris arcens. omnis, quae dicta regio a Pyrenaeo, metallis referta auri,
argenti, ferri, plumbi nigri albique.
[113] A Durio Lusitania incipit. Turduli
veteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flumen Aeminium,
oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu
promunturium, quod aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisiponense
ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a
circuitu eius incipit frons.
[114] septentrio hinc oceanusque Gallicus,
occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC,
ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|:L, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit,
manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc
in loco posuere litteris permutatis.
[115] erratum et in amnibus inclutis. ab Minio,
quem supra diximus,CC, ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam
intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus,
ab Durio Tagus CC interveniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo
CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad
Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica
discrevimus,CXXVI, a Gadibus CII additis.
[116] gentes Celtici Turduli et circa Tagum
Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo,
equarum e favonio vento conceptu nobile, Salacia cognominata Urbs Imperatoria,
Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa,
Myrtilis.
[117] Universa provincia dividitur in conventus
tres, Emeritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus
coloniae sunt quinque, municipium civium Romanorum, Latii antiqui III,
stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta Emerita, Anae fluvio adposita,
Metellinensis, Pacensis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in eam
Castra Servilia, Castra Caecilia. qunita est Scalabis quae Praesidium Iulium
vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum.
oppida veteris Latii Ebora, quod item Liberalitas Iulia, et Myrtilis ac Salacia,
quae dixmu.
[118] stipendiariorum quos nominare non pigeat,
praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, Augustobrigenses, Aeminienses,
Aranditani, Arabricenses, Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caurienses,
Colarni, Cibilitani, Cocnordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses,
Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses,
Turduli qui Bardili et Tapori. Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere
longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniae a
duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu |XXVIIII|:XXIIII
colligere existimantur, ab aliis |XXVI|.
[119] Ex adverso Celtiberiae conplures sunt
iae, Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum
promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas appellavere. in ipso vero capite
Baeticae ab ostio freti p.XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit,XII, lata III.
abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius
spatium XV est. habet oppidum civium Romanorum, qui appellantur Augustani Urbe
Iulia Gaditana.
[120] ab eo latere, quo Hispaniam spectat,
passibus fere C altera ia est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum
Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno
Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam aput eos vocitatam
ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem
significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro
mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius
armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et ctra Lusitaniam
arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.
[121] Peracto ambitu Europae reddenda
consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem
eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|:XIIII prodiderunt.
Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit |XII|:L esse, etiam
tum incomperta magnitudine.
[122] est autem ipsius Italiae, ut diximus,
|X|:XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad portum Morinorum Britannicum, qua videtur
mensuram agere Polybius, |XI|:LXVIIII. sed certior mensura ac longior ad occasum
solis aestivi ostiumque Rheni per castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus
derigitur, |XII|:XLIII. Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés. delphine.acolat@tiscali.fr
|