I . 1 [deest] * * * . . . ostendebantur
iuxta scripturas. Interea ambulantes pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen
montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant vallem infinitam,
ingens, planissima et valde pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei
Sina. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo
sunt memoriae concupiscentiae. 2. In eo ergo loco cum venitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti
illi, qui nobiscum erant, dicentes: «consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his,
qui veniunt, quando de eo loco primitus videtur mons Dei»: sicut et nos fecimus.
Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia totum per valle
illa, quam dixi ingens.
II . 1. Vallis autem ipsa ingens est valde,
iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus videntes
aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato
autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam ergo vallem nos traversare
habebamus, ut possimus montem ingredi.
2. Haec est autem vallis ingens et
planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses
ascendit in montem Domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta
noctibus. Haec est autem vallis, in qua factus est vitulus, qui locus usque in
hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo
vallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses, cum
pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in
igne.
3. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius
montem Dei ascenderemus, qui hinc paret, <quia> unde veniebamus, melior
ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput vallis descenderemus, id est ubi
rubus erat, quia melior descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit,
ut visis omnibus, quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus,
veniremus, et inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus
ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam
vallem ostendebant, sicut et factum est.
4. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi
venientes a Pharan feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium
transversaremus caput ipsius vallis et sic plecaremus nos ad montem
Dei.
5. Mons autem ipse per giro quidem unus
esse videtur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei
appellatur, specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi
descendit maiestas Dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium
est.
6. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam
excelsi sint quam nunquam me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo
descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in
illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent,
ac si colliculi permodici essent.
7. Illud sane satis admirabile est et sine
Dei gratia puto illud non esse, ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui
specialis Sina dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini, tamen videri
non possit, nisi ad propriam radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas;
nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides,
quod, antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perveniremus ad
montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi perveni, ita
esse manifeste cognovi.
III . 1. Nos ergo sabbato sera ingressi
sumus montem, et pervenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis
humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam
et ecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde
maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur,
coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore ascenduntur,
quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum
ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est
singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius mediani, qui
est specialis Sina.
2. Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro
adiuta. Orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia
pedibus me ascendere necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat,
tamen ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia
desiderium, quod habebam, iubente Deo videbam compleri): hora ergo quarta
pervenimus in summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data est lex, in eo
id est locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons
fumigabat.
3. In eo ergo loco est nunc ecclesia, non
grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est,
quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem.
4. Cum ergo iubente Deo persubissemus in
ipsa summitate et pervenissemus ad [h]ostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit
presbyter veniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex
integer et monachus a prima vita et, ut hic dicunt ascitis et quid plura? qualis
dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam
et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui tamen aut
aetate aut inbeccillitate non fuerunt impediti.
5. Verum autem in ipsa summitate montis
illius mediani nullus commanet; nihil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et
spelunca, ubi fuit sanctus Moyses.
6. Lecto ergo ipso loco omnia de libro
Moysi et facta oblatione ordine suo, hac sic communicantibus nobis, iam ut
exiremus de ecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de
pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Sina totus
petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium
ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per
giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua
arbusculas ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi
monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen
manibus suis elaborasse videantur.
7. Hac sic ergo posteaquam communicaveramus
et dederant nobis eulogias sancti illi et egressi sumus foras [h]ostium
ecclesiae, tunc coepi eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. Tunc statim
illi sancti dignati sunt singula ostendere. Nam ostenderunt nobis speluncam
illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato ascendisset in montem Dei, ut
acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas fregerat peccante populo, et
cetera loca, quaecumque desiderabamus vel quae ipsi melius noverant, dignati
sunt ostendere nobis.
8. Illud autem vos volo scire, dominae
venerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus, id est in giro parietes
ecclesiae, id est de summitate montis ipsius mediani, ita infra nos videbantur
esse illi montes, quos primitus vix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo
stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me
putarem aliquando altiores vidisse, nisi quod hic medianus eos nimium
praecedebat. Aegyptum autem et Palaestinam et mare rubrum et mare illud
Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum infinitos ita
subter nos inde videbamus, ut credi vix possit; quae tamen singula nobis illi
sancti demonstrabant.
IV .1. Completo ergo omni desiderio, quo
festinaveramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis
Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus
appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.
2. Nam hic est locus Choreb, ubi fuit
sanctus Helias propheta, qua fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus
dicens: quid tu hic, Helias?, sicut scriptum est in libris regnorum. Nam et
spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi ostenditur ante [h]ostium
ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit
ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis
ostendere dignabantur.
3. Fecimus ergo et ibi oblationem et
orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim
nobis uel maxime ego desideraveram semper, ut, ubicumque venissemus, semper ipse
locus de libro legeretur.
4. Facta ergo et ibi oblatione accessimus
denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris vel monachis, id
est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus, cum
sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. In eo ergo loco,
licet et lectum non sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra
se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de
lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et
dictus unus psalmus aptus loco: ac sic facta oratione descendimus
inde.
5. Ecce et coepit iam esse hora forsitan
octava, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos
ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua
intraveramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta
ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, videre et sic ad vallis illius,
quam superius dixi, caput exire, id est huius vallis, quae subiacet monti
Dei.
6. Propterea autem ad caput ipsius vallis
exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum
et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie vivet et mittet
virgultas.
7. Ac sic ergo perdescenso monte Dei
pervenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quem superius
dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi
monasteria sunt plurima et ecclesia in capite vallis ipsius. Ante ipsam autem
ecclesiam hortus est gratissimus habens aquam optimam abundantem, in quo horto
ipse rubus est.
8. Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi
stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: «solve corrigiam calciamenti tui»
et cetera. Et in eo ergo loco cum pervenissemus, hora decima erat iam, et ideo,
quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio in
ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de
libro Moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat, gustavimus nobis locum
in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et
alia die maturius vigilantes rogavimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio,
sicut et facta est.
V . 1. Et quoniam nobis iter sic erat, ut
per valle illa media, qua tenditur per longum, iremus, id est illa valle, quam
superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei
et descenderet: itaque ergo singula, quemadmodum venimus per ipsam totam vallem,
semper nobis sancti illi loca demonstrabant.
2. Nam in primo capite ipsius vallis, ubi
manseramus et videramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in
igne, videramus etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses,
quando ei dixit Deus: «solve corrigiam calciamenti tui; locus enim, in quo stas,
terra sancta est.»
3. Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum
profecti sumus de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. Nam et monstraverunt
locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in
montem. Monstraverunt etiam locum, ubi factus est vitulus ille; nam in eo loco
fixus est usque in hodie lapis grandis.
4. Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra
videbamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa valle tota, de quo loco
sanctus Moyses vidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant
vitulum. Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus
Moyses cum Iesu, filio Nave, ad quem petram iratus fregit tabulas, quas
afferebat.
5. Ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam
vallem unusquisque eorum habitationes habuerant, de quibus habitationibus usque
in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata. Ostenderunt
etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moyses «de porta in
porta», regressus a monte.
6. Item ostenderunt nobis locum, ubi
incensus est vitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item
ostenderunt torrentem illum, de quo potavit sanctus Moyses filios Israhel, sicut
scriptum est in Exodo.
7. Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de
spiritu Moysi acceperunt septuaginta viri. Item ostenderunt locum, ubi filii
Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam ostenderunt nobis etiam et illum
locum, qui appellatus est Incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum,
tunc qua orante sancto Moyse cessavit ignis.
8. Ostenderunt etiam et illum locum, ubi
eis pluit manna et coturnices. Ac sic ergo singula, quaecumque scripta sunt in
libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est in ea valle, quam dixi
subiacere monti Dei, id est sancto Sina, ostensa sunt nobis. Quae quidem omnia
singulatim scribere satis fuit, quia nec retinere poterant tanta; sed cum leget
affectio vestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius pervidet, quae ibi facta
sunt.
9. Haec est ergo vallis, ubi celebrata est
pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Aegypti, quoniam in
ipsa valle <filii> Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus
Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet primum et iterato; et denuo
tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum et singula, quae ostensa
sunt in montem Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum
<a> Moyse est primitus tabernaculum et perfecta sunt singula, quae
iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent.
10. Vidimus etiam in extrema iam valle ipsa
Memorias concupiscentiae, in eo tamen loco, in quo denuo reversi sumus ad iter
nostrum, hoc est ubi exeuntes de valle illa grande reingressi sumus via, qua
veneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. Nam etiam ipsa die
accessimus et ad ceteros monachos valde sanctos, qui tamen pro aetate aut
inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui
tamen nos dignati sunt in monasteriis suis advenientes valde humane
suscipere.
11. Ac sic ergo visa loca sancta omnia,
quae desideravimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant
eundo vel redeundo ad montem Dei, visis etiam et sanctis viris, qui ibi
commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Pharan.
12. Et licet semper Deo in omnibus gratias
agere debeam, non dicam in his tantis et talibus, quae circa me conferre
dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei
meriti non erant: tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias
agere, qui meam parvitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo
suscipere vel certe per omnia loca deducere, quae ego semper iuxta scripturas
sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei vel circa
ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Pharan deducere, qui tamen
fortiori corpore erant.
VI .1. Ac sic ergo cum pervenissemus
Pharam, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad
resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes venimus denuo ad
mansionem, id est in desertum Pharan, ubi et euntes manseramus, sicut et
superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum
inter montes pervenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo
loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare
ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat,
subito etiam et in centum et in ducentis passibus aliquotiens etiam et plus quam
quingentos passus de mari per eremum ambuletur: via enim illic penitus non est,
sed totum eremi sunt arenosae.
2. Pharanitae autem, qui ibi consueverunt
ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se
tendent et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid
plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Pharanitae
ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi via aperta
est.
3. In eo ergo loco de inter montes exivimus
redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraveramus, ac sic ergo denuo
plicavimus nos ad mare. Filii etiam Israhel revertentes a monte Dei Sina usque
ad eum locum reversi sunt per iter, quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi
de inter montes exivimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam
iter nostrum, quo veneramus, reversi sumus: filii autem Israhel de eodem loco,
sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulaverunt iter suum.
4. Nos autem eodem itinere et eisdem
mansionibus, quibus ieramus, reversi sumus in Clesma. In Clesma autem cum
venissemus, necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere, quoniam iter eremi
arenosum valde feceramus.
VII . 1. Sane licet terra Gesse iam nosse,
id est qua primitus ad Aegyptum fueram, tamen ut perviderem omnia loca, quae
filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec pervenirent usque ad
mare rubrum, qui locus nunc de castro, qui ibi est, appellatur Clesma; desiderii
ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad civitatem, quae
appellatur Arabia, quae civitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium
sic appellatur, id est terra Arabiae, terra Iesse, quae tamen terra Aegypti pars
est, sed melior satis quam omnis Aegyptus est.
2. Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro,
usque ad Arabiam civitatem mansiones quattuor per eremo, sic tamen per eremum,
ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos
deducebant semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti, qui nobiscum
erant, hoc est clerici vel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper
ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere
nobis erant, alia etiam longius de via, alia in proximo.
3. Nam mihi credat volo affectio vestra,
quantum tamen pervidere potui, filios Israhel sic ambulasse, ut quantum irent
dextra, tantum reverterentur sinistra, quantum denuo in ante ibant, tantum denuo
retro revertebantur: et sic fecerunt ipsum iter, donec pervenirent ad mare
rubrum.
4. Nam et Epauleum ostensum est nobis, de
contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi nunc habens praepositum
cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina Romana. Nam et nos iuxta
consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et loco Belsephon ostensum
est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est campus supra mare rubrum iuxta
latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum vidissent Aegyptios
post se venientes, exclamaverunt.
5. Oton etiam ostensum est nobis, quod est
iuxta deserta loca, sicut scriptum est, nec non etiam et Socchoth. Socchoth
autem est clivus modicus in media valle, iuxta quem colliculum fixerunt castra
filii Israhel; nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae.
6. Pithona etiam civitas, quam
aedificaverunt filii Israhel, ostensa est nobis in ipso itinere, in eo tamen
loco, ubi iam fines Aegypti intravimus, relinquentes iam terras Saracenorum: nam
et ipsud nunc Phitona castrum est.
7. Heroum autem civitas, quae fuit illo
tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob venienti, sicut scriptum est
in libro Genesis, nunc est come, sed grandis, quod nos dicimus vicus. Nam ipse
vicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad
quae singula videnda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam
tenebamus.
8. Nam ipse vicus nunc appellatur Hero,
quae tamen Hero a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus
Aegypti est. Locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quaedam fluminis
Nili ibi currit.
9. Ac sic ergo exeuntes de Hero pervenimus
ad civitatem, quae appellatur Arabia, quae est civitas in terra Iesse, unde
scriptum est dixisse Pharaonem ad Ioseph: «in meliori terra Aegypti colloca
patrem tuum et fratres in terra Iessen, in terra Arabiae».
VIII . 1. De Arabia autem civitate quattuor
milia passus sunt Ramessen. Nos autem, ut veniremus ad mansionem Arabiae, per
media Ramesse transivimus: quae Ramessen civitas nunc campus est, ita ut nec
unam habitationem habeat. Paret sane, quoniam et ingens fuit per girum et multas
fabricas habuit; ruinae enim ipsius, quemadmodum collapsae sunt, in hodie
infinitae parent.
2. Nunc autem ibi nihil aliud est nisi
tantum unus lapis ingens Thebeus, in quo sunt duae statuae exclusae ingentes,
quas dicunt esse sanctorum hominum, id est Moysi et Aaron; nam dicent, eo quod
filii Israhel in honore ipsorum eas posuerint.
3. Et est ibi praeterea arbor sicomori,
quae dicitur a patriarchis posita esse; nam iam vetustissima est et ideo
permodica est, licet tamen adhuc fructus afferat. Nam cuicumque incommoditas
fuerit, vadent ibi et tollent surculos, et prode illis est.
4. Hoc autem referente sancto episcopo de
Arabia cognovimus; nam ipse nobis dixit nomen ipsius arboris, quemadmodum
appellant eam Graece, id est DENDROS ALÆTHIAS, quod nos dicimus arbor
veritatis. Qui tamen sanctus episcopus nobis Ramessen occurrere dignatus est;
nam est iam senior vir, vere satis religiosus ex monacho et affabilis,
suscipiens peregrinos valde bene; nam et in scripturis Dei valde eruditus
est.
5. Ipse ergo cum se dignatus fuisset vexare
et ibi nobis occurrere, singula ibi ostendit seu retulit de illas statuas, quas
dixi, ut etiam et de illa arbore sicomori. Nam et hoc nobis ipse sanctus
episcopus retulit, eo quod Pharao, quando vidit, quod filii Israhel dimiserant
eum, tunc ille, priusquam post illos occuparet, isset cum omni exercitu suo
intra Ramesse et incendisset eam omnem, quia infinita erat valde, et inde post
filios Israhel fuisset profectus.
IX . 1. Nobis autem fortuitu hoc
gratissimum evenit, ut ea die, qua venimus ad mansionem Arabia, pridie
beatissimo die Epiphania esset; nam eadem die vigiliae agendae erant in
ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et
vere homo Dei, notus mihi iam satis de eo tempore, a quo ad Thebaidam
fueram.
2. Ipse autem sanctus episcopus ex monacho
est; nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in
scripturis est aut tam emendatus in omni vita sua, ut et superius
dixi.
3. Nos autem inde iam remisimus milites,
qui nobis pro disciplina Romana auxilia praebuerant, quandiu per loca suspecta
ambulaveramus; iam autem, quoniam ager publicum erat per Aegyptum, quod
transiebat per Arabiam civitatem, id est quod mittit de Thebaida in Pelusio: et
ideo iam non fuit necesse vexare milites.
4. Proficiscentes ergo inde totum per
terram Gessen iter fecimus semper inter vineas, quae dant vinum, et vineas, quae
dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissimos et hortos plurimos iter
habuimus totum super ripam fluminis Nili inter fundos frequentissimos, quae
fuerant quondam villae filiorum Israhel. et quid plura? pulchriorem territorium
puto me nusquam vidisse quam est terra Iessen.
5. Ac sic ergo ab Arabia civitate iter
facientes per biduo totum per terram Gessen pervenimus Tathnis, in ea civitate,
ubi natus est sanctus Moyses. Haec est autem civitas Tathnis, quae fuit quondam
metropolis Pharaonis.
6. Et licet ea loca, ut superius dixi, iam
nosse, id est quando Alexandriam vel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum
discere volebam loca, quae ambulaverunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse
usque ad montem Dei sanctum Sina: ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram
Gessen reverti et inde Tathnis. Proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per
iter iam notum perveni Pelusio.
7. Et inde proficiscens denuo, faciens iter
per singulas mansiones Aegypti, per quas iter habueramus, perveni ad fines
Palaestinae. Et inde in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones
aliquod per Palaestina regressa sum in Aelia, id est in
Ierusolimam.
X . 1. Item transacto aliquanto tempore et
iubente Deo fuit denuo voluntas accedendi usque ad Arabiam, id est ad montem
Nabau, in eo loco, in quo iussit Deus ascendere Moysen dicens ad eum: «ascende
in montem Arabot, montem Nabau, qui est in terra Moab contra faciem Iericho, et
vide terram Chanaan, quam ego do filiis Israhel in possessionem, et morere in
monte ipso, in quem ascenderis».
2. Itaque ergo Deus noster Iesus, qui
sperantes in se non deseret, etiam et in hoc voluntati meae effectum praestare
dignatus est.
3. Proficiscens ergo Ierusolima faciens
iter cum sanctis, id est presbytero et diaconibus de Ierusolima et fratribus
aliquantis, id est monachis, pervenimus ergo usque ad eum locum Iordanis, ubi
filii Israhel transierant, quando eos sanctus Iesus, filius Nave, Iordanem
traiecerat, sicut scriptum est in libro Iesu Nave. Nam et locus ille ostensus
est nobis quasi modice altior, ubi filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse
fecerant aram, in ea parte ripae, qua est Iericho.
4. Transeuntes ergo fluvium pervenimus ad
civitatem, qui appellatur Libiada, quae est in eo campo, in quo tunc filii
Israhel castra fixerant. Nam et fundamenta de castris filiorum Israhel et
habitationibus ipsorum, ubi commorati sunt, in eo loco in hodie parent. Campus
enim ipse est infinitus subter montes Arabiae super Iordanem. Nam hic est locus,
de quo scriptum est: «et ploraverunt filii Israhel Moysen in Arabot Moab et
Iordane contra Iericho quadraginta diebus».
5. Hic etiam locus est, ubi post recessum
Moysi statim Iesus, filius Nave, repletus est spiritu scientiae: imposuerat enim
Moyses manus suas super eum, sicut scriptum est.
6. Nam ipse est locus, ubi scripsit Moyses
librum Deuteronomii. Hic etiam est locus, ubi locutus est Moyses in aures totius
ecclesiae Israhel verba cantici usque in finem huius, qui scriptus est in libro
Deuteronomii. Hic est ipse locus, ubi benedixit sanctus Moyses, homo Dei, filios
Israhel singulatim per ordinem ante obitum suum.
7. Nos ergo cum venissemus in eodem campo,
peraccessimus ad locum ipsum, et facta est ibi oratio, lecta etiam pars quaedam
Deuteronomii in eo loco nec non etiam et canticus ipsius, sed et benedictiones,
quas dixerat super filios Israhel. Et iterato post lectione facta est oratio, et
gratias Deo agentes movimus inde. Id enim nobis semper consuetudinis erat, ut
ubicumque ad loca desiderata accedere volebamus, primum ibi fieret oratio,
deinde legeretur lectio ipsa de codice, diceretur etiam psalmus unus pertinens
ad rem et iterato fieret ibi oratio. Hanc ergo consuetudinem iubente Deo semper
tenuimus, ubicumque ad loca desiderata potuimus pervenire.
8. Ac sic ergo, ut coeptum opus
perficeretur, coepimus festinare, ut perveniremus ad montem Nabau. Euntibus
nobis commonuit presbyter loci ipsius, id est de Libiade, quem ipsum nobiscum
rogantes moveramus de mansione, quia melius ipsa loca noverat; dicit ergo nobis
ipse presbyter: «si vultis videre aquam, quae fluit de petra, id est quam dedit
Moyses filiis Israhel sitientibus, potestis videre, si tamen volueritis laborem
vobis imponere, ut de via camsemus forsitan miliario sexto».
9. Quod cum dixisset, nos satis avidi
optati sumus ire, et statim divertentes a via secuti sumus presbyterum, qui nos
ducebat. In eo ergo loco ecclesia est pisinna subter montem, non Nabau, sed
alterum interiorem: sed nec ipse longe est de Nabau. Monachi autem plurimi
commanent ibi vere sancti et quos hic ascites vocant.
XI . 1. Hi ergo sancti monachi dignati sunt
nos suscipere valde humane, nam et ad salutationem suam permiserunt nos ingredi.
Cum autem ingressi fuissemus ad eos, facta oratione cum ipsis eulogias nobis
dare dignati sunt, sicut habent consuetudinem dandi his, quos humane
suscipiunt.
2. Ibi ergo inter ecclesiam et monasteria
in medio fluit de petra, aqua ingens, pulchra, valde et limpida, saporis optimi.
Tunc interrogavimus nos etiam et illos sanctos monachos, qui ibi manebant, quae
esset haec aqua talis et tanti saporis. Tunc illi dixerunt: «haec est aqua, quam
dedit sanctus Moyses filiis Israhel in hac eremo».
3. Facta est ergo iuxte consuetudinem ibi
oratio et lectio ipsa de libris Moysi lecta, dictus etiam psalmus unus; et sic
simul cum illis sanctis clericis et monachis, qui nobiscum venerant, perexivimus
ad montem. Multi autem et ex ipsis monachis sanctis, qui ibi commanebant iuxta
aqua ipsa, qui tamen potuerunt imponere sibi laborem, dignati sunt nobiscum
ascendere montem Nabau.
4. Itaque ergo proficiscentes de eodem loco
pervenimus ad radicem montis Nabau, qui erat valde excelsus, ita tamen, ut pars
eius maxima sedendo in asellis possit subiri; modice autem erat acrius, quod
pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum est.
XII . 1. Pervenimus ergo ad summitatem
montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau.
Intra quam ecclesiam in eo loco, ubi pulpitus est, vidi locum modice quasi
altiorem tantum hispatii habentem, quantum memoriae solent habere.
2. Tunc ergo interrogavi illos sanctos,
quidnam esset hoc; qui responderunt: «hic positus est sanctus Moyses ab angelis,
quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit, quoniam
certum est eum ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus sit,
in hodie non ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi
ostensum est, ita et nos vobis monstramus: qui et ipsi tamen maiores ita sibi
traditum a maioribus suis esse dicebant».
3. Itaque ergo mox facta est oratio, et
omnia, quae in singulis locis sanctis per ordinem consueveramus facere, etiam et
hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci
notores, id est presbyteri vel monachi sancti, dixerunt nobis: «si vultis videre
loca, quae scripta sunt in libris Moysi, accedite foras [h]ostium ecclesiae et
de summitate ipsa, ex parte tamen ut posuunt hinc parere, attendite et videte,
et dicimus vobis singula, quae sunt loca haec, quae parent».
4. Tunc nos gavisi satis statim egressi
sumus foras. Nam de [h]ostio ipsius ecclesiae vidimus locum, ubi intrat Iordanis
in mare mortuum, qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. Vidimus
etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem erat, sed et Iericho,
quae trans Iordanem; tantum eminebat excelsus locus, ubi stabamus, id est ante
[h]ostium ecclesiae.
5. Maxima etiam pars Palaestinae, quae est
terra repromissionis, inde videbatur, nec non et omnis terra Iordanis, in
quantum tamen poterat oculis conspici. In sinistra autem parte vidimus terras
Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor sola de illis quinque in
hodie constat.
6. Nam et memoriale ibi est; de ceteris
autem illis civitatibus nihil aliud apparet nisi subversio ruinarum, quemadmodum
in cinerem conversae sunt. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus
est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur.
7. Sed mihi credite, dominae venerabiles,
quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur: columna
autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse cooperta. Certe locum <cum>
videremus, columnam nullam vidimus, et ideo fallere vos super hanc rem non
possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam
aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto
miliario ipse locus <est>, ubi stetit columna illa, quod nunc totum
cooperit aqua.
8. Item de dextra parte ecclesiae, a foras
tamen, accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae civitates, id est
Esebon, quae fuit regis Seon, regis Amorreorum, quae nunc appellatur Exebon, et
alia Og, regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. Item de eodem loco ostensa est
nobis a contra Fogor, quae fuit civitas regni Edom.
9. Hae autem civitates omnes, quas
videbamus, in montibus erant positae, infra autem modice deorsum planior locus
nobis videbatur. Tunc dictum est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses
vel filii Israhel contra illas civitates pugnaverant, castra ibi fixa
habuissent: nam et signa ibi parebant castrorum.
10. Sane <de> illa parte montis, quam
dixi sinistra, quae erat super mare mortuum, ostensus est nobis mons praecisus
valde, qui dictus est ante «Agri specula». Hic est mons, in quo posuit Balac,
filius Beor, Balaam divinum ad maledicendos filios Israhel et noluit Deus ita
permittere, sicut scriptum est.
11. Ac sic ergo visis omnibus, quae
desiderabamus, in nomine Dei revertentes per Iericho et iter omne, quod
iveramus, regressi sumus in Ierusolimam.
XIII . 1. Item post aliquantum tempus volui
etiam ad regionem Ausitidem accedere propter visendam memoriam sancti Iob gratia
orationis. Multos enim sanctos monachos videbam inde venientes in Ierusolimam ad
visenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis
fecerunt magis desiderium imponendi mihi laboris, ut etiam usque ad illa loca
accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri
videt.
2. Itaque ergo profecta sum de Ierusolima
cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo comitatum praestare, et ipsi
tamen gratia orationis. Habens ergo iter ab Ierusolima usque ad Carneas eundo
per mansiones octo - Carneas autem dicitur nunc civitas Iob, quae ante dicta est
Dennaba in terra Ausitidi, in finibus Idumeae et Arabiae - : in quo itinere iens
vidi super ripam fluminis Iordanis vallem pulchram satis et amoenam, abundantem
vineis et arboribus, quoniam aquae multae ibi erant et optimae
satis.
3. Nam in ea valle vicus erat grandis, qui
appellatur nunc Sedima. In eo ergo vico, qui est in media planitie positus, in
medio loco est monticulus non satis grandis, sed factus sicut solent esse
tumbae, sed grandes: ibi ergo in summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius
colliculi parent fundamenta grandia antiqua, nunc autem in ipso vico turbae
aliquantae commanent.
4. Ego autem cum viderem locum tam gratum,
requisivi, quisnam locus esset ille tam amoenus. Tunc dictum est mihi: «haec est
civitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc corrupto
sermone Sedima appellatur ipse vicus. Nam in isto colliculo, qui est medio vico
positus, in summitatem ipsius fabricam quam vides ecclesia est, quae ecclesia
nunc appellatur Graeco sermone +OPU+ Melchisedech. Nam hic est locus, ubi
optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et vinum, sicut scriptum
est eum fecisse».
XIV . 1. Statim ergo ut haec audivi,
descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter
ipsius loci et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam.
Ubi cum venissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde
lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus
competens loco ipsi, et denuo facta. Oratione descendimus.
2. Cum ergo descendissemus, ait nobis ille
sanctus presbyter iam senior et de scripturis bene instructus, id est qui ipsi
loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum
cognovimus, vitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant,
dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech advenientem sanctum
Abraham hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius
dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: «ecce ista
fundamenta in giro colliculo isto, quae videtis, hae sunt de palatio regis
Melchisedech. Nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi vult facere domum et
fundamenta inde continget, aliquotiens et de argento et aeramento modica
frustella ibi invenit.
3. Nam ecce ista via, quam videtis transire
inter fluvium Iordanem et vicum istum, haec est qua via regressus est sanctus
Abraham de caede Codollagomor, regis gentium, revertens in Sodomis, qua ei
occurrit sanctus Melchisedech, rex Salem».
XV .1. Tunc ergo quia retinebam scriptum
esse baptizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisivi de eo, quam
longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: «ecce hic est in
ducentis passibus. Nam si vis, ecce modo pedibus duco vos ibi. Nam haec aqua tam
grandis et tam pura, quam videtis in isto vico, de ipso fonte
venit».
2. Tunc ergo gratias ei agere coepi et
rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo coepimus ire
cum eo pedibus totum per vallem amoenissimam, donec perveniremus usque ad hortum
pomarium valde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis
et purae, qui a semel integrum fluvium dimittebat. Habebat autem ante se ipse
fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem
baptistam.
3. Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter:
«in hodie hic hortus aliter non appellatur Graeco sermone nisi khpou tou
agiou Iohanni, id est quod vos dicitis Latine hortus sancti Iohannis». Nam
et multi fratres sancti monachi de diversis locis venientes tendunt se, ut
laventur in eo loco.
4. Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et
in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio; dictus etiam
psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque
ad loca sancta veniebamus, ita et ibi fecimus.
5. Illud etiam presbyter sanctus dixit
nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent
baptizandi in ipso vico, id est in ecclesia, quae appellatur +OPU+ Melchisedech,
omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis
et monachis dicendo psalmos vel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam
sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent
baptizati.
6. Nos ergo accipientes de presbytero
eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis
monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper
Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.
XVI . 1. Ac sic ergo euntes aliquandiu per
vallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat
aliquandiu, ad subito vidimus civitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe,
unde ille habuit nomen Helias Thesbites. Inibi est ergo usque in hodie spelunca,
in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in
libris Iudicum legimus.
2. Ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes
iuxta consuetudinem perexivimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere vidimus
vallem de sinistro nobis venientem amoenissimam, quae vallis erat ingens,
mittens torrentem in Iordanem infinitum. Et ibi in ipsa valle vidimus
monasterium cuiusdam fratris nunc, id est monachi.
3. Tunc ego, ut sum satis curiosa,
requirere coepi, quae esset haec vallis, ubi sanctus monachus nunc monasterium
sibi fecisset; non enim putabam hoc sine causa esse. Tunc dixerunt nobis sancti,
qui nobiscum iter faciebant, id est loci notores: «haec est vallis Corra, ubi
sedit sanctus Helias Thesbites temporibus Achab regis, qua famis fuit, et iusso
Dei corvus ei escam portabat, et de eo torrente aquam bibebat. Nam hic torrens,
quem vides de ipsa valle percurrentem in Iordanem, hic est Corra
».
4. Ac sic ergo nihilominus Deo gratias
agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus, dignabatur
ostendere, itaque ergo ire coepimus iter nostrum sicut singulis diebus. Ac sic
ergo facientes iter singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra
partes Phoenicis videbamus, apparuit nobis mons ingens et altus infinitum, qui
tendebatur in longo . . . * * *
[Deest unum
folium.] 5. Qui sanctus monachus vir ascitis necesse
habuit post tot annos, quibus sedebat in eremum, movere se et descendere ad
civitatem Carneas, ut commoneret episcopum vel clericos temporis ipsius, iuxta
quod ei fuerat revelatum, ut foderent in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut
et factum est.
6. Qui fodientes in eo loco, qui ostensus
fuerat, invenerunt speluncam, quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum,
quo ad subito fodientibus illis adparuit lapis: quem lapidem cum perdisco
peruissent, invenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob. Cui Iob ad tunc in eo
loco facta est ista ecclesia, quam videtis, ita tamen, ut lapis cum corpore non
moveretur in alio loco, sed ibi, ubi inventum fuerat corpus, positum esset, et
ut corpus subter altarium iaceret. illa autem ecclesia, quam tribunus nescio qui
faciebat, sic stat inperfecta usque in hodie.
7. Ac sic ergo nos alia die mane rogavimus
episcopum, ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens
nos episcopus profecti sumus. Communicantes ergo et ibi, gratias agentes Deo
semper, regressi sumus in Ierusolimam, iter facientes per singulas mansiones,
per quas ieramus [tres annos].
XVII . 1. Item in nomine Dei, transacto
aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam venisse,
visis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me tenderam, et ideo
iam revertendi ad patriam animus esset: volui iubente Deo, ut et ad Mesopotamiam
Syriae accedere ad visendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae
vitae esse dicebantur, ut vix referri possit; nec non etiam et gratia orationis
ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id
est apud Edessam, quem se illuc missurum, posteaquam in caelis ascendisset, Deus
noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam
cursorem misit, quae epistolam cum grandi reverentia apud Edessam civitatem, ubi
est ipsud martyrium, custoditur.
2. Nam mihi credat volo affectio vestra,
quoniam nullus Christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis,
quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis, accesserit; et hic
locus de Ierusolima vicesima et quinta mansione est.
3. Et quoniam de Antiochia propius est
Mesopotamiam, fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut, quemadmodum revertebar
Constantinopolim, quia per Antiochiam iter erat, inde ad Mesopotamiam irem,
sicut et factum est Deo iubente.
XVIII . 1. Itaque ergo in nomine Christi
Dei nostri profecta sum de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones
seu civitates aliquot provinciae Syriae Coelen, quae est Antiochiae, et inde
ingressa fines provinciae Augustofratensis perveni ad civitatem Hierapolim, quae
est metropolis ipsius provinciae, id est Augustofratensis. Et quoniam haec
civitas valde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit
ibi facere stativam, quoniam iam inde non longe erant fines
Mesopotamiae.
2. Itaque ergo proficiscens de Hierapolim
in quintodecimo miliario in nomine Dei perveni ad fluvium Euphraten, de quo
satis bene scriptum est esse «flumen magnum Euphraten» et ingens, et quasi
terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluvius Rhodanus,
nisi quod adhuc maior est Euphrates.
3. Itaque ergo quoniam necesse erat eum
navibus transire, et navibus non nisi maioribus, ac sic immorata sum ibi
forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Euphraten
ingressa sum fines Mesopotamiae Syriae.
XIX . 1. Ac sic denuo faciens iter per
mansiones aliquot perveni ad civitatem, cuius nomen in scripturis positum
legimus, id est Batanis, quae civitas usque in hodie est. Nam et ecclesia cum
episcopo vere sancto et monacho et confessore habet et martyria aliquanta. Ipsa
etiam civitas abundans multitudine hominum est; nam et miles ibi sedet cum
tribuno suo.
2. Unde denuo proficiscens, pervenimus in
nomine Christi Dei nostri Edessam. Ubi cum pervenissemus, statim perreximus ad
ecclesiam et ad martyrium sancti Thomae. Itaque ergo iuxta consuetudinem factis
orationibus et cetera, quae consuetudo erat fieri in locis sanctis, nec non
etiam et aliquanta ipsius sancti Thomae ibi legimus.
3. Ecclesia autem, ibi quae est, ingens et
valde pulchra et nova dispositione, ut vere digna est esse domus Dei; et quoniam
multa erant, quae ibi desiderabam videre, necesse me fuit ibi stativa triduana
facere.
4. Ac sic ergo vidi in eadem civitate
martyria plurima nec non et sanctos monachos, commanentes alios per martyria,
alios longius de civitate in secretioribus locis habentes
monasteria.
5. Et quoniam sanctus episcopus ipsius
civitatis, vir vere religiosus et monachus et confessor, suscipiens me libenter
ait mihi: «quoniam video te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi
imposuisse, ut de extremis porro terris venires ad haec loca, itaque ergo, si
libenter habes, quaecumque loca sunt hic grata ad videndum Christianis,
ostendimus tibi». Tunc ergo gratias agens Deo primum et sic ipsum rogavi
plurimum, ut dignaretur facere, quod dicebat.
6. Itaque ergo duxit me primum ad palatium
Aggari regis et ibi ostendit mihi archiotypam ipsius ingens, simillimam, ut ipsi
dicebant, marmoream, tanti nitoris ac si de margarita esset; in cuius Aggari
vultu parebat de contra vere fuisse hunc virum satis sapientem et honoratum.
Tunc ait mihi sanctus episcopus: «ecce rex Aggarus, qui antequam videret
Dominum, credidit ei, quia esset vere filius Dei». Nam erat et iuxta archiotypa
similiter de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter
et ipsa habens aliquid gratiae in vultu.
7. Item perintravimus in interiori parte
palatii; et ibi erant fontes piscibus pleni, quales ego adhuc nunquam vidi, id
est tantae magnitudinis et vel tam perlustres aut tam boni saporis. Nam ipsa
civitas aliam aquam penitus non habet nunc nisi eam, quae de palatio exit, quae
est ac si fluvius ingens argenteus.
8. Et tunc retulit mihi de ipsa aqua sic
sanctus episcopus dicens: «quodam tempore, posteaquam scripserat Aggarus rex ad
Dominum et Dominus rescripserat Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est
in ipsa epistola: transacto ergo aliquanto tempore superveniunt Persi et girant
civitatem istam.
9. Sed statim Aggarus epistolam Domini
ferens ad portam cum omni exercitu suo publice oravit. Et post dixit: «Domine
Iesu, tu promiseras nobis, ne aliquis [h]ostium ingrederetur civitatem istam, et
ecce nunc Persae inpugnant nos». Quod cum dixisset tenens manibus levatis
epistolam ipsam apertam rex, ad subito tantae tenebrae factae sunt, foras
civitatem tamen ante oculos Persarum, cum iam prope plicarent civitati, ita ut
usque tertium miliarium de civitate essent: sed ita mox tenebris turbati sunt,
ut vix castra ponerent et pergirarent in miliario tertio totam
civitatem.
10. Ita autem turbati sunt Persae, ut
nunquam viderent postea, qua parte in civitate ingrederentur, sed custodirent
civitatem per giro clusam hostibus in miliario tamen tertio, quam tamen
custodierunt mensibus aliquod.
11. Postmodum autem, cum viderent se nullo
modo posse ingredi in civitatem, voluerunt siti eos occidere, qui in civitate
erant. Nam monticulum istum, quem vides, filia, super civitate hac, in illo
tempore ipse huic civitati aquam ministrabat. Tunc videntes hoc Persae
averterunt ipsam aquam a civitate et fecerunt ei decursum contra ipso loco, ubi
ipsi castra posita habebant.
12. In ea ergo die et in ea hora, qua
averterant Persae aquam, statim hii fontes, quos vides in eo loco, iusso Dei a
semel eruperunt: ex ea die hi fontes usque in hodie permanent hic gratia Dei.
Illa autem aqua, quam Persae averterant, ita siccata est in ea hora, ut nec ipsi
haberent vel una die quod biberent, qui obsedebant civitatem, sicut tamen et
usque in hodie apparet; nam postea nunquam nec qualiscumque humor ibi apparuit
usque in hodie.
13. Ac sic iubente Deo, qui hoc promiserat
futurum, necesse fuit eos statim reverti ad sua, id est in Persida. Nam et
postmodum quotienscumque voluerunt venire et expugnare hanc civitatem hostes,
haec epistola prolata est et lecta est in porta, et statim nutu Dei expulsi sunt
omnes hostes».
14. Illud etiam retulit sanctus episcopus:
«eo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic fuerit campus intra civitatem
subiacens palatio Aggari. Quod palatium Aggari quasi in editiori loco positum
erat, sicut et nunc paret, ut vides. Nam consuetudo talis erat in illo tempore,
ut pabtia, quotiensque fabricabantur, semper in editioribus locis
fierent.
15. Sed postmodum quam hii fontes in eo
loco eruperunt, tunc ipse Aggarus filio suo Magno, id est isti, cuius archiotypa
vides iuxta patre posita, hoc palatium fecit in eo loco, ita tamen, ut hii
fontes intra palatium includerentur».
16. Postea ergo quam haec omnia retulit
sanctus episcopus, ait ad me: «eamus nunc ad portam, per quam ingressus est
Ananias cursor cum illa epistola, quam dixeram». Cum ergo venissemus ad portam
ipsam, stans episcopus fecit orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas et
denuo benedicens nos facta est iterato oratio.
17. Illud etiam retulit nobis sanctus ipse
dicens: «eo quod ex ea die, qua Ananias cursor per ipsam portam ingressus est
cum epistolam Domini, usque in praesentem diem custodiatur, ne quis immundus, ne
quis lugubris per ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius mortui eiciatur
per ipsam portam».
18. Ostendit etiam nobis sanctus episcopus
memoriam Aggari vel totius familiae ipsius valde pulchra, sed facta more
antiquo. Duxit etiam nos et ad illum palatium superiorem, quod habuerat primitus
rex Aggarus, et si qua praeterea loca erant, monstravit nobis.
19. Illud etiam satis mihi grato fuit, ut
epistolas ipsas sive Aggari ad Dominum sive Domini ad Aggarum, quas nobis ibi
legerat sanctus episcopus, acciperem mihi ab ipso sancto. Et licet in patria
exemplaria ipsarum haberem, tamen gratius mihi visum est, ut et ibi eas de ipso
acciperem, ne quid forsitan minus ad nos in patria pervenisset; nam vere amplius
est, quod hic accepi. Unde si Deus noster Iesus iusserit et venero in patria,
legitis vos, dominae animae meae.
XX . 1. Ac sic ergo facto ibi triduano
necesse me fuit adhuc in ante accedere usque ad Charris, quia modo sic dicitur.
Nam in scripturis sanctis dicta est Charra, ubi moratus est sanctus Abraham,
sicut scriptum est in Genesi, dicente Domino ad Abraham: «exi de terra tua et de
domo patris tui et vade in Charram» et reliqua.
2. Ibi ergo cum venissem, id est in Charra,
ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra civitate ipsa. Vidi etiam mox
episcopum loci ipsius vere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et
confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae
desiderabamus.
3. Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae
est foras civitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis
fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. Cum ergo
venissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi,
dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus
egressi sumus foras.
4. Item dignatus est nos ducere ad puteum
illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis sanctus episcopus: «ecce
puteus, unde potavit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est
Eleazari»; et singula ita nobis dignabatur ostendere.
5. Nam ecclesia, quam dixi foras civitatem,
dominae sorores venerabiles, ubi fuit primitus domus Abrahae, nunc et martyrium
ibi positum est, id est sancti cuiusdam monachi nomine Helpidi. Hoc autem nobis
satis gratum evenit, ut pridie martyrium die ibi veniremus, id est sancti ipsius
Helpidii, nono K<al>. Maias, ad quam diem necesse fuit undique et de
omnibus Mesopotamiae finibus omnes monachos in Charra descendere, etiam et illos
maiores, qui in solitudine sedebant, quos ascites vocant, per diem ipsum, qui
ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti Abrahae, quia domus
ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in qua positum est corpus ipsius sancti
martyris.
6. Itaque ergo hoc nobis ultra spem grate
satis evenit, ut sanctos et vere homines Dei monachos Mesopotamenos ibi
videremus, etiam et eos, quorum fama vel vita longe audiebatur, quos tamen non
aestimabam me penitus posse videre, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc
praestare mihi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod
extra diem paschae et extra diem hanc non eos descendere de locis suis, quoniam
tales sunt, ut et virtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset
dies hic martyrii, quem dixi. Itaque Deo iubente sic evenit, ut ad diem, quem
nec sperabam, ibi venirem.
7. Fecimus ergo et ibi biduum propter diem
martyrii et propter visionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum
libenti satis animo me suscipere et alloqui, in quo ego non merebar. Nam et ipsi
statim post martyrii diem nec visi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt eremum
et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.
8. In ipsa autem civitatem extra paucos
clericos et sanctos monachos, si qui tamen in civitate commorantur, penitus
nullum Christianum inveni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum grandi
reverentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro
memoria illius, ita et illae gentes forte ad mille passus de civitate cum grandi
reverentia adtendunt locum, ubi sunt memoriae Nachor et
Bathuhelis.
9. Et quoniam episcopus illius civitatis
valde instructus est de scripturis, requisivi ab eo dicens: «rogo te, domine, ut
dicas mihi, quod desidero audire.» et ille ait: «dic, filia, quod vis, et dicam
tibi, si scio.» tunc ego dixi: «sanctum Abraham cum patre Thara et Sarrah uxore
et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco venisse; Nachor autem vel
Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio,
quia postmodum puer Abrahae, ut peteret Rebeccam, filiam Bathuhelis, filii
Nachor, filio domini sui Abrahae, id est Isaac, in Charra
venerit».
10. Tunc ait mihi sanctus episcopus: «vere,
filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraham hic transisse cum
suis; Nachor autem cum suis vel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo
tempore transierint. Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi; denique et
memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de civitate. Nam vere scriptura
hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc venerit puer sancti
Abrahae et denuo sanctus Iacob hic venerit, quando accepit filias Laban
Syri».
11. Tunc ego requisivi, ubi esset puteus
ille, ubi sanctus Iacob potasset pecora, quae pascebat Rachel, filia Laban Syri.
Et ait mihi episcopus: «in sexto miliario est hinc locus ipse iuxta vicum, qui
fuit tunc villa Laban Syri, sed cum volueris ire, imus tecum et ostendimus tibi,
nam et multi monachi ibi sunt valde sancti et ascites et sancta ecclesia est
ibi».
12. Illud etiam requisivi a sancto
episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitaverant primo Thara cum
suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: «locus ille, filia, quem requiris,
decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones
sunt quinque, et inde usque ad Hur, quae fuit civitas Chaldaeorum, aliae
mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est, totum enim
illud Persae tenent. Haec autem pars specialiter orientalis appellatur, quae est
in confinium Romanorum et Persarum vel Chaldaeorum.»
13. Et cetera plura referre dignatus est,
sicut et ceteri sancti episcopi vel sancti monachi facere dignabantur, omnia
tamen de scripturis Dei vel sanctis viris gesta, id est monachis, sive qui iam
recesserant, quae mirabilia, fecerint, sive etiam qui adhuc in corpore sunt,
quae cottidie faciant, hi tamen, qui sunt ascites. Nam nolo aestimet affectio
vestra monachorum aliquando [aliquando] alias fabulas esse nisi aut de
scripturis Dei aut gesta monachorum maiorum.
XXI . 1. Post biduo autem, quam ibi
feceram, duxit nos episcopus ad puteum illum, ubi adaquaverat santus Iacob
pecora sanctae Rachel, qui puteus sexto miliario est a Charris; in cuius putei
honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens valde et pulchra. Ad quem
puteum cum venissemus, facta est ab episcopo oratio, lectus etiam locus ipse de
Genesi, dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata oratione
benedixit nos episcopus.
2. Vidimus etiam locum iuxta puteum
iacentem lapidem illum infinitum nimis, quem moverat sanctus Iacob a puteo, qui
usque hodie ostenditur.
3. Ibi autem circa puteo nulli alii
commanent nisi clerici de ipsa ecclesia, quae ibi est, et monachi habentes iuxta
monasteria sua, quorum vitam sanctus episcopus nobis retulit, sed vere
inauditam. Ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo ad
sanctos monachos per monasteria ipsorum et Deo gratias agens et ipsis, qui
dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque ingressa sum, libenti animo
suscipere et alloqui illis sermonibus, quos dignum erat de ore illorum
procedere. Nam et eulogias dignati sunt dare mihi et omnibus, qui mecum erant,
sicut est consuetudo monachis dare, his tamen, quos libenti animo suscipiunt in
monastriis suis.
4. Et quoniam ipse locus in campo grandi
est, de contra ostensus est mihi a sancto episcopo vicus ingens satis forte ad
quingentos passos de puteo, per quem vicum iter habuimus. Hic autem vicus,
quantum episcopus dicebat, fuit quondam villa Laban Syri, qui vicus appellatur
Fadana. Nam ostensa est mihi in ipso vico memoria Laban Syri, soceri Iacob,
ostensus est etiam mihi locus, unde furata est Rachel idola patris
sui.
5. Ac sic ergo in nomine Dei pervisis
omnibus faciens vale sancto episcopo et sanctis monachis, qui nos usque ad illum
locum deducere dignati fuerant, regressi sumus per iter vel mansiones, quas
veneramus de Antiochia.
XXII . 1. Antiochia autem cum fuissem
regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri,
pararentur. Et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per mansiones aliquot
perveni ad provinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet civitatem metropolim
Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram.
2. Sed quoniam de Tharso tertia mansione,
id est in Isauria, est martyrium sanctae Theclae, gratum fuit satis, ut etiam
illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset.
XXIII . 1. Nam proficiscens de Tharso
perveni ad quandam civitatem supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur
Pompeiopolim. Et inde, iam ingressa fines Isauriae mansi in civitate, quae
appellatur Corico. Ac tertia die perveni ad civitatem, quae appellatur Seleucia
Isauriae. Ubi cum pervenissem, fui ad episcopum vere sanctum ex monacho, vidi
etiam ibi ecclesiam valde pulchram in eadem civitate.
2. Et quoniam inde ad sanctam Theclam, qui
locus est ultra civitatem in colle sed plano, habebat de civitate forsitan mille
quingentos passus, malui ergo perexire illuc, ut stativa, quam factura eram, ibi
facerem. Ibi autem ad sanctam ecclesiam nihil aliud est nisi monasteria sine
numero virorum ac mulierum.
3. Nam inveni ibi aliquam amicissimam mihi,
et cui omnes in oriente testimonium ferebant vitae ipsius, sancta diaconissa
nomine Marthana, quam ego apud Ierusolimam noveram, ubi illa gratia orationis
ascenderat; haec autem monasteria apotactitum seu virginum regebat. Quae me cum
vidisset, quod gaudium illius vel meum esse potuerit, nunquid vel scribere
possum?
4. Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo
plurima sunt ibi per ipsum collem et in medio murus ingens, qui includet
ecclesiam, in qua est martyrium, quod martyrium satis pulchrum est. Propterea
autem murus missus est ad custodiendam ecclesiam propter Isauros, quia satis
mali sunt et frequenter latrunculantur, ne forte conentur aliquid facere circa
monasterium, quod ibi est deputatum.
5. Ibi ergo cum venissem in nomine Dei,
facta oratione ad martyrium nec non etiam et lecto omnis actus sanctae Theclae,
gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non
merenti in omnibus desideria ss complere.
6. Ac sic ergo facto ibi biduo, visis etiam
sanctis monachis vel apotactitis, tam viris quam feminis, qui ibi erant, et
facta oratione et communione reversa sum Tharso ad iter meum, ubi facta stativa,
triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perveniens eadem die
ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi
mansi.
7. Et inde alia die subiens montem Taurum
et faciens iter iam notum per singulas provincias, quas eundo transiveram, id
est Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, perveni Chalcedona, ubi propter
famosissimum martyrium ssnctite Euphemiae ab olim mihi notum iam, quod ibi est,
mansi loco.
8. Ac sic ergo alia die transiens mare
perveni Constantinopolim, agens Christo Deo nostro gratias, quod mihi indignae
et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam, id est, ut non solum
voluntatem eundi, sed et facultatem perambulandi, quae desiderabam, dignatus
fuerat praestare et revertendi denuo Constantinopolim.
9. Ubi cum venissem, per singulas ecclesias
vel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non
cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam
praestare dignatus fuerat.
10. De quo loco, dominae, lumen meum, cum
haec ad vestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei
nostri ad Asiam accedendi, id est Ephesum, propter martyrium sancti et beati
apostoli Iohannis gratia orationis. Si autem et post hoc in corpore fuero, si
qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit
praestare dignatus, vestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo
sederit, scriptis nuntiabo. Vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse
dignamini, sive in corpore sive iam extra corpus fuero.
XXIV . 1. Ut autem sciret affectio vestra,
quae operatio singulis diebus cottidie in locis sanctis habeatur, certas vos
facere debui, sciens, quia libenter haberetis haec cognoscere. Nam singulis
diebus ante pullorum cantum aperiuntur omnia [h]ostia Anastasis et descendent
omnes monazontes et parthene, ut hic dicunt, et non solum hii, sed et laici
praeter, viri aut mulieres, qui tamen volunt maturius vigilare. Et ex ea hora
usque in luce dicuntur <h>ymni et psalmi responduntur, similiter et
antiphonae: et cata singulos <h>ymnos fit oratio. Nam presbyteri bini vel
terni, similiter et diacones, singulis diebus vices habent simul cum monazontes,
qui cata singulos <h>ymnos vel antiphonas orationes dicunt.
2. Iam autem ubi coeperit lucescere, tunc
incipiunt matutinos <h>ymnos dicere. Ecce et supervenit episcopus cum
clero et statim ingreditur intro spelunca et de intro cancellos primum dicet
orationem pro omnibus: commemorat etiam ipse nomina, quorum vult, sic benedicet
cathecuminos. Item dicet orationem et benedicet fideles. Et post hoc exeunte
episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accedunt, et ille eos uno et uno
benedicet exiens iam, ac sic fit missa iam luce.
3. Item hora sexta denuo descendent omnes
similiter ad Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, donec commonetur
episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim intrat intra cancellos
intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature, et inde similiter primum
facit orationem, sic benedicet fideles, et sic exiens de <intro> cancellos
similiter ei ad manum acceditur. Ita ergo et hora nona fit sicuti et ad
sexta.
4. Hora autem decima, quod appellant hic
lycinicon, nam nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget ad
Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit lumen infinitum. Lumen
autem de foris non affertur, sed de spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die
semper lucerna lucet, id est de intro cancellos. Dicuntur etiam psalmi
lucernares, sed et antiphonae diutius. Ecce et commonetur episcopus et descendet
et sedet susum, nec non etiam et presbyteri sedent locis suis, dicuntur
<h>ymni vel antiphonae.
5. Et ad ubi perdicti fuerint iuxta
consuetudinem, levat se episcopus et stat ante cancellum, id est ante speluncam,
et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse
consuetudo. Et diacono dicente singulorum nomina semper pisinni plurimi stant
respondentes semper: kurie eleuson, quod dicimus nos: miserere Domine, quorum
voces infinitae sunt.
6. Et at ubi diaconus perdixerit omnia,
quae dicere habet, dicet orationem primum episcopus et orat pro omnibus; et sic
orant omnes, tam fideles quam et cathecumini simul. Item mittet vocem diaconus,
ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput; et sic dicet
episcopus stans benedictionem super cathecuminos. Item fit oratio et denuo
mittet diaconus vocem et commonet, ut unusquisque stans fidelium inclinent
capita sua; item benedicet fideles episcopus et sic fit missa
Anastasi.
7. Et incipient episcopo ad manum accedere
singuli. Et postmodum de Anastasim usque ad Crucem <cum> <h>ymnis
ducitur episcopus, simul et omnis populus vadet. Ubi cum perventum fuerit,
primum facit orationem, item benedicet cathecuminos; item fit alia oratio, item
benedicit fideles. Et post hoc denuo tam episcopus quam omnis turba vadent denuo
post Crucem et ibi denuo similiter fit sicuti et ante Crucem. et similiter ad
manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim, ita et ante Crucem, ita et post
Crucem. Candelae autem vitreae ingentes ubique plurimae pendent et cereofala
plurima sunt tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem.
Finiuntur ergo haec omnia cum crebris. Haec operatio cottidie per dies sex ita
habetur ad Crucem et ad Anastasim.
8. Septima autem die, id est dominica die,
ante pullorum cantum colliget se omnis multitudo, quaecumque esse potest in eo
loco, ac si per pascha in basilica, quae est loco iuxta Anastasim, foras tamen,
ubi luminaria pro hoc ipsud pendent. Dum enim verentur, ne ad pullorum cantum
non occurrant, antecessus veniunt et ibi sedent. Et dicuntur <h>ymni nec
non et antiphonae, et fiunt orationes cata singulos <h>ymnos vel
antiphonas. Nam et presbyteri et diacones semper parati sunt in eo loco ad
vigilias propter multitudinem, quae se colliget. Consuetudo enim talis est, ut
ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur.
9. Mox autem primus pullus cantaverit,
statim descendet episcopus et intrat intro speluncam ad Anastasim. Aperiuntur
[h]ostia omnia et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi iam luminaria
infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum
quicumque de presbyteris et respondent omnes; post hoc fit oratio. Item dicit
psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius
psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio
omnium.
10. Dictis ergo his tribus psalmis et
factis orationibus tribus ecce etiam thymiataria inferuntur intro spelunca
Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus. Et tunc ubi stat
episcopus intro cancellos, prendet evangelium et accedet ad [h]ostium et leget
resurrectionem Domini episcopus ipse. Quod cum coeperit legi, tantus rugitus et
mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamvis durissimus possit
moveri in lacrimis Dominum pro nobis tanta sustinuisse.
11. Lecto ergo evangelio exit episcopus et
ducitur cum <h>ymnis ad Crucem et omnis populus cum illo. ibi denuo
dicitur unus psalmus et fit oratio. Item benedicit fideles et fit missa. Et
exeunte episcopo omnes ad manum accedunt.
12. Mox autem recipit se episcopus in domum
suam, et iam ex illa hora revertuntur omnes monazontes ad Anastasim et psalmi
dicuntur et antiphonae usque ad lucem et cata singulos psalmos vel antiphonas
fit oratio: vicibus enim quotidie presbyteri et diacones vigilant ad Anastasim
cum populo. De laicis etiam, viris aut mulieribus, si qui volunt, usque ad lucem
loco sunt, si qui nolunt, revertuntur in domos suas et reponent se
dormito.
XXV. 1. Cum luce autem, quia dominica dies est, et proceditur
in ecclesia maiore, quam fecit Constantinus, quae ecclesia in Golgotha est post
Crucem, et fiunt omnia secundum consuetudinem, qua et ubique fit die dominica.
Sane quia hic consuetudo sic est, ut de omnibus presbyteris, qui sedent, quanti
uolunt, praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat, quae praedicationes
propterea semper dominicis diebus fiunt, ut semper erudiatur populus in
scripturis et in Dei dilectione: quae praedicationes dum dicuntur, grandis mora
fit, ut fiat missa ecclesiae, et ideo ante quartam horam aut forte quintam missa
fit.
2. At ubi autem missa facta fuerit ecclesiae iuxta
consuetudinem, qua et ubique fit, tunc de ecclesia monazontes cum ymnis ducunt
episcopum usque ad Anastasim. Cum autem coeperit episcopus uenire cum ymnis,
aperiuntur omnia hostia de basilica Anastasis, intrat omnis populus, fidelis
tamen, nam cathecumini non.
3. Et at ubi intrauerit populus, intrat episcopus et statim
ingreditur intra cancellos martyrii speluncae. Primum aguntur gratiae Deo, et
sic fit orationem pro omnibus; postmodum mittet uocem diaconus, ut inclinent
capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet eos episcopus stans intra
cancellos interiores et postmodum egeditur.
4. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent. Ac sic
est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. Item et ad
lucernare similiter fit iuxta consuetudinem cotidianam. Haec ergo consuetudo
singulis diebus ita per totum annum custoditur, exceptis diebus sollemnibus,
quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotauimus.
5. Hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt, ut
psalmi uel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui
contra mature, tam etiam qui per diem uel sexta aut nona uel ad lucernare semper
ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsum rem pertineant, quae agitur.
6. Et cum toto anno semper dominica die in ecclesia maiore
procedatur, id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit
Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum per pentecosten,
in Syon proceditur, sicut infra annotatum inuenietis, sic tamen in Syon, ut,
antequam sit hora tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesiam maiorem .
. . * * *
Benedictus, qui uenit in nomine Domine et cetera, quae
secuntur. Et quoniam pro monazontes, qui pedibus uadent, necesse est lenius iri:
ac sic peruenitur in Ierusolima ea hora, qua incipit homo hominem posse
cognoscere, id est prope luce, ante tamen quam lux fiat.
7. Ubi cum peruentum fuerit, statim sic in Anastase ingreditur
episcopus et omnes cum eo, ubi luminaria iam supra modo lucent. Dicitur ergo ibi
unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo pri mum cathecumini, item
fideles. Recipit se episcopus et uadent se unusquisque ad ospitium suum, ut se
resumant. Mona zontes autem usque ad lucem ibi sunt et ymnos dicunt.
8. At ubi autem resumpserit se populus, hora incipiente secunda
colligent se omnes in ecclesia maiore, quae est in Gol gotha. Qui autem ornatus
sit illa die ecclesiae uel Anastasis aut Crucis aut in Bethleem, superfiuum fuit
scribi. Ubi extra aurum et gemmas aut sirico nichil aliud uides; nam et si uela
uides, auroclaua oleserica sunt, si cortinas uides, similiter auroclaue
oleserica sunt. Ministerium autem omne genus aureum gemmatum profertur illa die.
Numerus autem uel ponderatio de ceriofalis uel cicindelis aut lucernis uel
diuerso ministerio nunquid uel extimari aut scribi potest?
9. Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus
sub praesentia matris suae, in quantum uires regni sui habuit, honorauit auro,
musiuo et marmore pretioso, tam ecclesiam maiorem quam Anastasim uel ad Crucem
uel cetera loca sancta in Ierusolima?
10. Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in
ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant uel legent
singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde
postmomodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta
consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora.
11. Ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta
consuetudinem cotidianam fit. Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia
proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die. Per triduo ergo haec omnis
laetitia in ecclesia, quam fecit Constantinus, celebratur usque ad sextam.
Quarta die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in monte Oliueti, pulchra
satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi quinta die in
Lazariu, quod est ab Ierusolima forsitan ad milie quingentos passus, sexta die
in Syon, septima die in Anastase, octaua die ad Crucem. Ac sic ergo per octo
dies haec omnis laetitia et is hornatus celebratur in omnibus locis sanctis,
quos superius nominaui.
12. In Bethleem autem per totos octo dies cotidie is ornatus
est ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et a
monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. Nam et illa hora, qua omnes nocte in
Ierusolima reuertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt,
usque ad lucem in ecclesia in Bethleem peruigilant ymnos seu antiphonas
dicentes, quia episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere. Pro
sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinite turbae se undique colligent
in Ierusolima, non solum monazontes, sed et laici, uiri aut mulieres.
XXVI. Sane quadragesimae de epiphania ualde cum summo honore
hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase, et omnes procedunt et
ordine suo aguntur omnia cum summa laetitia ac si per pascha. Praedicant etiam
omnes presbyteri et sic episcopus semper de eo loco tractantes euangelii, ubi
quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et Maria et uiderunt eum
Symeon uel Anna prophetissa, filia Fanuhel, et de uerbis eorum, quae dixerunt
uiso Domino, uel de oblatione ipsa, qua optulerunt parentes. Et postmodum
celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta et
sic fit missa.
XXVII. 1. Item dies paschales cum uenerint, celebrantur sic.
Nam sicut apud nos quadragesimae ante pascha ad tenduntur, ita hic octo
septimanas attenduntur ante pascha. Propterea autem octo septimane attenduntur,
quia dominicis diebus et sabbato non ieiunantur excepta una die sabbati, qua
uigiliae paschales sunt et necesse est ieiunari; extra ipsum ergo diem penitus
nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. Ac sic ergo de octo septimanis deductis
octo diebus dominicis et septem sabbatis, quia necesse est una sabbati ieiunari,
ut superius dixi, remanent dies quadraginta et unum, qui ieiu nantur, quod hic
appellant eortae, id est quadragesimas.
2. Singuli autem dies singularum ebdomadarum aguntur sic, id
est ut die dominica de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum
resurrectionis Domini de euangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fit, et
similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem et ad Crucem, quae et toto anno
dominicis diebus fiunt.
3. Postmodum mane sicut et semper dominica die proceditur et
aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est agi, in ecclesia maiore, quae
appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post Crucem. Et similiter missa de
ecclesia facta ad Anastase itur cum ymnis, sicut semper dominicis diebus fit.
Haec ergo dum aguntur, facit se hora quin ta; lucernare hoc idem hora sua fit
sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et singulis locis sanctis fit:
dominica enim die nona fit.
4. Item secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem
itur sicut et toto anno, et aguntur usque ad mane, que semper. Denuo ad tertia
itur ad Anastasim et aguntur, quae toto anno ad sextam solent agi, quoniam in
diebus quadragesimarum et hoc additur, ut et ad tertiam eatur. Item ad sextam et
nonam et lucernare ita aguntur, sicut consuetudo est per totum annum agi semper
in ipsis locis sanctis.
5. Similiter et tertia feria similiter omnia aguntur sicut et
secunda feria. Quarta feria autem similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur
ea, quae semper, usque ad mane; similiter et ad tertiam et ad sexta; ad nonam
autem, quia consuetudo est semper, id est toto anno, quarta feria et sexta feria
ad nona in Syon procedi, quoniam in istis locis, excepto si martirorum dies
euenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis ieiunatur: et
ideo ad nonam in Syon proceditur. Nam si fortuito in quadragesimis martyrorum
dies euenerit quarta feria aut sexta feria, atque ad nona in Syon
proceditur.
6. Diebus uero quadragesi marum, ut superius dixi, quarta feria
ad nona in Sion proceditur iuxta consuetudinem totius anni et omnia aguntur,
quae consuetudo est ad nonam agi, praeter oblatio. Nam ut semper populus discat
legem, et episcopus et presbyter prae- dicant assidue. Cum autem facta fuerit
missa, inde cum ymnis populus deducet episcopum usque ad Anastasem; inde sic
uenitur, ut, cum intratur in Anastase, iam et hora lucernari sit; sic dicuntur
ymni et antiphonae, fiunt orationes et fit missa lucernaris in Anastase et ad
Crucem.
7. Missa autem lucernari in isdem diebus, id est
quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem
similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem
similiter omnia aguntur sicut quarta feria, et similiter ad nonam in Syon itur
et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus. Sed sexta
feria uigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion uentum fuerit cum
ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, quemadmodum intratum fuerit in
alia die mane, id est sabbato. Fit autem oblatio in Anastase maturius, ita ut
fiat missa ante solem.
8. Tota autem nocte uicibus dicuntur psalmi responsorii,
uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae, quae omnia usque in mane
protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est
oblatio, ut ea hora, qua incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit.
Sic ergo singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.
9. Quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante
solem, propterea fit, ut citius absoluant hi, quos dicunt hic ebdomadarios. Nam
talis consuetudo est hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi, quos appellant
ebdomadarios, id est qui faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit
missa, ut manducent. Et quemadmodum prandiderint dominica die, iam non manducant
nisi sabbato mane, mox communicauerint in Anastase. Propter ipsos ergo, ut
citius absoluant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. Quod autem dixi,
propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes
communicant, qui uolunt eadem die in Anastase communicare.
XXVIII. 1. Ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in
quadragesimis, ut alii, quemadmodum manducauerint dominica die post missa, id
est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota septimana nisi sabbato
ueniente post missa Anastasis hi, qui faciunt ebdomadas.
2. Sabbato autem quod manducauerint mane, iam nec sera
manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae
hora quinta uel plus et postea iam non manducant nisi sabbato ueniente, sicut
superius dixi.
3. Consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic
dicunt, aputactite, uiri uel feminae, non solum diebus quadragesimarum, sed et
toto anno, qua manducant, semel in die manducant. Si qui autem sunt de ipsis
aputactites, qui non possunt facere integras septimanas ieiuniorum, sicut
superius diximus, in totis quadragesimis in medio quinta feria cenant. Qui autem
nec hoc potest, biduanas facit per totas quadragesimas; qui autem nec ipsud, de
sera ad seram manducant.
4. Nemo autem exigit, quantum debeat facere, sed unusquisque ut
potest id facit; nec ille laudatur, qui satis fecerit, nec ille uituperatur, qui
minus. Talis est enim hic consuetudo. Esca autem eorum quadragesimarum diebus
haec est, ut nec panem, qui delibari non potest, nec oleum gustent, nec aliquid,
quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione modica de farina.
Quadragesimarum sic fit, ut diximus.
XXIX. 1. Et completo earum septimanarum uigiliae in Anastase
sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Syon uenitur cum psalmis, usque in
mane sabbato, qua oblato fit in Anastase. Item secunda septimana et tertia et
quarta et quinta et sexta similiter fiunt ut prima de quadragesimis.
2. Septima autem septimana cum uenerit, id est quando iam due
superant cum ipsa, ut pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur sicut
et ceteris septimanis quae trans- ierunt; tantummodo quod uigiliae, quae in
iliis sex septimanis in Anastase factae sunt, septima autem septimana, id est
sexta feria, in Syon fiunt uigiliae iuxta consuetudinem ea, qua in Anastase
factae sunt per sex septimanas. Dicuntur autem totis uigiliis apti psalmi semper
uel antiphonae tam loco quam diei.
3. At ubi autem ceperit se mane facere sabbato illucescente,
offeret episcopus et facit oblationem mane sabbato. Iam ut fiat missa, mittit
uocem archidiaconus et dicit: 'Omnes hodie hora septima in Lazario parati
simus'. Ac sic ergo cum ceperit se hora septima facere, omnes ad Lazarium
ueniunt. Lazarium autem, id est Bethania, est forsitan secundo miliario a
ciuitate.
4. Euntibus autem de Ierusolima in Lazarium forsitan ad
quingentos passus de eodem loco ecclesia est in strata in eo loco, in quo
occurrit Domino Maria, soror Lazari. Ibi ergo cum uenerit episcopus, occurrent
illi omnes monachi, et populus ibi ingreditur, dicitur unus ymnus et una
antiphona et legitur ipse locus de euangelio, ubi occurrit soror Lazari Domino.
Et sic facta oratione et benedictis omnibus inde iam usque ad Lazarium cum ymnis
itur.
5. In Lazario autem cum uentum fuerit, ita se omnis multitudo
colligit, ut non solum ipse locus, sed et campi omnes in giro pleni sint
hominibus. Dicuntur ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco; similiter
et lectiones apte diei, quaecumque leguntur. Iam autem, ut fiat missa,
denuntiatur pascha, id est subit presbyter in altiori loco et leget illum locum,
qui scriptus est in euangelio: Cum venisset, Iesus in Bethania ante sex dies
paschae et cetera. Lecto ergo eo loco et annuntiata pascha fit missa.
6. Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam, sicut in
euangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc fuisset in Bethania; de
sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus,
sex dies sunt. Reuertuntur ergo omnes ad ciuitatem rectus ad Anastase et fit
lucernare iuxta consuetudinem.
XXX. 1. Alia ergo die, id est dominica, qua intratur in
septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum
cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel ad Crucem usque ad mane agi:
die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae
appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha
est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio.
2. Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in
ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicit
primum: 'Ista septimana omne, id est die crastino, hora nona omnes ad Martyrium
conueniamus, id est in ecclesia maiore'. Item mittet uocem alteram et dicet:
'Hodie omnes hora septima in Eleona parati simus'.
3. Facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad Martyrium,
deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase, et ibi completis, quae consuetudo est
diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, et iam unusquisque hiens
ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia
parati sint, quae est in Eleona, id est in monte oliueti, ubi est spelunca illa,
in qua docebat Dominus.
XXXI. 1. Hora ergo septima omnis populus ascendet in monte
oliueti, id est in Eleona, in ecclesia; sedet episcopus, dicuntur ymni et
antiphonae apte diei ipsi uel loco, lectiones etiam similiter. Et cum ceperit se
facere hora nona, subitur cum ymnis in Inbomon, id est in eo loco, de quo
ascendit Dominus in caelis, et ibi seditur; nam omnis populus semper praesente
episcopo iubetur sedere, tantum quod diacones soli stant semper. Dicuntur et ibi
ymni uel antiphonae aptae loco aut diei: similiter et lectiones interpositae et
orationes.
2. Et iam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus
de euangelio, ubi infantes cum ramis uel palmis occurrerunt Domino dicentes:
Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Et statim leuat se episcopus et omnis
populus, porro inde de summo monte Oliueti totum pedibus itur. Nam totus populus
ante ipsum cum ymnis uel antiphonis respondentes semper: Benedictus, qui uenit
in nomine Domini.
3. Et quotquot sunt infantes in hisdem locis, usque etiam qui
pedibus ambulare non possunt, quia teneri sunt, in collo illos parentes sui
tenent, omnes ramos tenentes alii palmarum, alii oliuarum; et sic deducetur
episcopus in eo typo, quo tunc Dominus deductus est.
4. Et de summo monte usque ad ciuitatem et inde ad Anastase per
totam ciuitatem totum pedibus omnes, sed et si quae matrone sunt aut si qui
domini, sic deducunt episcopum respondentes et sic lente et lente, ne lassetur
populus, porro iam sera peruenitur ad Anastase. Ubi cum uentum fuerit, quamlibet
sero sit, tamen fit lucernare, fit denuo oratio ad Crucem et dimittitur
populus.
XXXII. 1. Item alia die, id est secunda feria, aguntur, quae
consuetudinis sunt de pullo primo agi usque ad mane ad Anastase, similiter et ad
tertia et ad sexta aguntur ea, quae totis quadragesimis. Ad nona autem omnes in
ecclesia maiore, id est ad Martyrium, colligent se et ibi usque ad horam primam
noctis semper ymni et antiphonae dicuntur; lectiones etiam aptae diei et loco
leguntur; interpositae semper orationes.
2. Lucernarium etiam agitur ibi, cum ceperit hora esse; sic est
ergo, ut nocte etiam fiat missa ad Martyrium. Ubi cum factum fuerit missa, inde
cum ymnis ad Anastase ducitur episcopus. In quo autem ingressus fuerit in
Anastase, dicitur unus ymnus, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item
fideles, et fit missa.
XXXIII. 1. Item tertia feria similiter omnia fiunt sicut
secunda feria. Illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, posteaquam
missa facta fuerit ad Martyrium et itum fuerit ad Anastase et denuo in Anastase
missa facta fuerit, omnes illa hora noctu uadent in ecclesia, quae est in monte
Eleona.
2. In qua ecclesia cum uentum fuerit, intrat episcopus intra
spelunca, in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit codicem
euangelii, et stans ipse episcopus leget uerba Domini, quae scripta sunt in
euangelio in cata Matheo, id est ubi dicit: Videte, ne quis uos seducat. Et
omnem ipsam allocutionem perleget episcopus. At ubi autem illa perlegerit, fit
oratio, benedicuntur cathecumini, item et fideles, fit missa et reuertuntur a
monte unusquisque ad domum suam satis sera iam nocte.
XXXIV. Item quarta feria aguntur omnia per tota die a pullo
primo sicut secunda feria et tertia feria, sed posteaquam missa facta fuerit
nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum ymnis ad Anastase, statim
intrat episcopus in spelunca, quae est in Anastase, et stat intra cancellos;
presbyter autem ante cancellum stat et accipit euangelium et legit illum locum,
ubi Iudas Scariothes hiuit ad Iudeos, definiuit, quid ei darent, ut traderet
Dominum. Qui locus at ubi lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus est totius
populi, ut nullus sit, qui moueri non possit in lacrimis in ea hora. Postmodum
fit oratio, benedicuntur cathecumini, postmodum fideles, et fit missa.
XXXV. 1. Item quinta feria aguntur ea de pullo primo, quae
consuetudinis est usque ad mane ad Anastase; similiter ad tertia et ad sexta.
Octaua autem hora iuxta consuetudinem ad Martyrium colliget se omnis populus,
propterea autem temporius quam ceteris diebus, quia citius missa fieri necesse
est. Itaque ergo collecto omni populo aguntur, quae agenda sunt; fit ipsa die
oblatio ad Martyrium et facitur missa hora forsitan decima ibidem. Antea autem
quam fiat missa, mittet uocem archidiaconus et dicet: 'Hora prima noctis omnes
in ecclesia, quae est in Eleona, conueniamus, quoniam maximus labor nobis instat
hodie nocte ista'.
2. Facta ergo missa Martyrii uenitur post Crucem, dicitur ibi
unus ymnus tantum, fit oratio et offeret episcopus ibi oblationem et communicant
omnes. Excepta enim ipsa die una per totum annum nunquam offeritur post Crucem
nisi ipsa die tantum. Facta ergo et ibi missa itur ad Anastase, fit oratio,
benedicuntur iuxta consuetudinem cathecumini et sic fideles et fit missa. Et sic
unusquisque festinat reuerti in domum suam, ut manducet, quia statim ut
manducauerint, omnes uadent in Eleona in ecclesia ea, in qua est spelunca, in
qua ipsa die Dominus cum apostolis fuit.
3. Et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta semper aut ymni
aut antiphonae apte diei et loco, similiter et lectiones dicuntur; interpositae
orationes fiunt; loca etiam ea de euangelio leguntur, in quibus Dominus
allocutus est discipulos eadem die sedens in eadem spelunca, quae in ipsa
ecclesia est.
4. Et inde iam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon
cum ymnis in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis. Et ibi denuo similiter
lectiones et ymni et antiphonae aptae diei dicuntur; orationes etiam ipsae
quecumque fiunt, quas dicet episcopus, semper et diei et loco aptas
dicet.
XXXVI. 1. Ac sic ergo cum ceperit esse pullorum cantus,
descenditur de Imbomon cum ymnis et acceditur eodem loco, ubi orauit Dominus,
sicut scriptum est in euangelio: Et accessit quantum iactum lapidis et orauit et
cetera. In eo enim loco ecclesia est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis
populus, dicitur ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus ymnus aptus et
legitur ipse locus de euangelio, ubi dixit discipulis suis: Vigilate, ne
intretis in temptationem. Et omnis ipse locus perlegitur ibi et fit denuo
oratio.
2. Et iam inde cum ymnis usque ad minimus infans in Gessamani
pedibus cum episcopo descendent, ubi prae iam magna turba multitudinis et
fatigati de uigiliis et ieiuniis cotidianis lassi, quia tam magnum montem
necesse habent descendere, lente et lente cum ymnis uenitur in Gessamani.
Candelae autem ecclesiasticae super ducente paratae sunt propter lumen omni
populo.
3. Cum ergo peruentum fuerit in Gessamani, fit primum oratio
apta, sic dicitur ymnus; item legitur ille locus de euangelio, ubi comprehensus
est Dominus. Qui locus ad quod lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus totius
populi est cum fietu, ut forsitan porro ad ciuitatem gemitus populi omnis
auditus sit. Et iam ex illa hora hitur ad ciuitatem pedibus cum ymnis,
peruenitur ad portam ea hora, qua incipit quasi homo hominem cognoscere; inde
totum per mediam ciuitatem omnes usque ad unum, maiores atque minores, diuites,
pauperes, toti ibi parati, specialiter illa die nullus recedit a uigiliis usque
in mane. Sic deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam et inde per totam
ciuitate usque ad Crucem.
4. Ante Crucem autem at ubi uentum fuerit, iam lux quasi clara
incipit esse. Ibi denuo legitur ille locus de euangelio, ubi adducitur Dominus
ad Pilatum, et omnia, quaecumque scripta sunt Pilatum ad Dominum dixisse aut ad
Iudeos, totum legitur.
5. Postmodum autem alloquitur episcopus populum confortans eos,
quoniam et tota nocte laborauerint et adhuc laboraturi sint ipsa die, ut non
lassentur, sed habeant spem in Deo, qui eis pro eo labore maiorem mercedem
redditurus sit. Et sic confortans eos, ut potest ipse, alloquens dicit eis: 'Ite
interim nunc unusquisque ad domumcellas uestras, sedete uobis et modico, et ad
horam prope secundam diei omnes parati estote hic, ut de ea hora usque ad sextam
sanctum lignum crucis possitis uidere ad salutem sibi unusquisque nostrum
credens profuturum. De hora enim sexta denuo necesse habemus hic omnes conuenire
in isto loco, id est ante Crucem, ut lectionibus et orationibus usque ad noctem
operam demus'.
XXXVII. 1. Post hoc ergo missa facta de Cruce, id est antequam
sol procedat, statim unusquisque animosi uadent in Syon orare ad columnam illam,
ad quem flagellatus est Dominus. Inde reuersi sedent modice in domibus suis et
statim toti parati sunt. Et sic ponitur cathedra episcopo in Golgotha post
Crucem, quae stat nunc; residet episcopus in cathedra; ponitur ante eum mensa
sublinteata; stant in giro mensa diacones et affertur loculus argenteus
deauratus, in quo est lignum sanctum crucis, aperitur et profertur, ponitur in
mensa tam lignum crucis quam titulus.
2. Cum ergo positum fuerit in mensa, episcopus sedens de
manibus suis summitates de ligno sancto premet, diacones autem, qui in giro
stant, custodent. Hoc autem propterea sic custoditur, quia consuetudo est, ut
unus et unus omnis populus ueniens, tam fideles quam cathecumini, acclinantes se
ad mensam osculentur sanctum lignum et pertranseant. Et quoniam nescio quando
dicitur quidam fixisse morsum et furasse de sancto ligno, ideo nunc a
diaconibus, qui in giro stant, sic custoditur, ne qui ueniens audeat denuo sic
facere.
3. Ac sic ergo omnis populus transit unus et unus toti
acclinantes se, primum de fronte, sic de oculis tangentes crucem et titulum, et
sic osculantes crucem pertranseunt, manum autem nemo mittit ad tangendum. At ubi
autem osculati fuerint crucem, pertransierint, stat diaconus, tenet anulum
Salomonis et cornu illud, de quo reges unguebantur. Osculantur et cornu,
attendunt et anulum [........] minus secunda [........] usque ad horam sextam
omnis populus transit, per unum ostium intrans, per alterum [per alterum]
perexiens, quoniam hoc in eo loco fit, in quo pridie, id est quinta feria,
oblatio facta est.
4. At ubi autem sexta hora se fecerit, sic itur ante Crucem,
siue pluuia siue estus sit, quia ipse locus subdiuanus est, id est quasi atrium
ualde grandem et pulchrum satis, quod est inter Cruce et Anastase. Ibi ergo
omnis populus se colliget, ita ut nec aperiri possit.
5. Episcopo autem cathedra ponitur ante Cruce, et de sexta
usque ad nona aliud nichil fit nisi leguntur lectiones sic: id est ita legitur
primum de psalmis, ubicumque de passione dixit; legitur et de apostolo siue de
epistolis apostolorum uel de actionibus, ubicumque de passione Domini dixerunt:
nec non et de euangeliis leguntur loca, ubi patitur; item legitur de prophetis,
ubi passurum Dominum dixerunt; item legitur de euangeliis, ubi passionem
dicit.
6. Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic
leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo, quia, quicquid
dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per euangelia quam
etiam per apostolorum scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas
docetur populus omnis nichil factum esse, quod non prius dictum sit, et nichil
dictum esse, quod non totum completum sit. Semper autem interponuntur orationes,
quae orationes et ipsae apte diei sunt.
7. Ad singulas autem lectiones et orationes tantus affectus et
gemitus totius populi est, ut mirum sit; nam nullus est neque maior neque minor,
qui non illa die illis tribus horis tantum ploret, quantum nec extimari potest,
Dominum pro nobis ea passum fuisse. Post hoc cum coeperit se iam hora nona
facere, legitur iam ille locus de euangelio cata Iohannem, ubi reddidit
spiritum; quo lecto iam fit oratio et missa.
8. At ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce, statim omnes
in ecclesia maiore ad Martyrium [procedunt et] aguntur ea, quae per ipsas
septimana de hora nona, qua ad Martyrium conuenitur, consueuerunt agi usque ad
sero per ipsa septimana. Missa autem facta de Martyrium uenitur ad Anastase. Et
ibi cum uentum fuerit, legitur ille locus de euangelio, ubi petit corpus Domini
Ioseph a Pilato, ponet illud in sepulcro nouo. Hoc autem lecto fit oratio,
benedicuntur cathecumini, sic [fideles ac sic] fit missa.
9. Ipsa autem die non mittitur uox, ut peruigiletur ad
Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse; sed consuetudo est, ut
peruigiletur ibi. Ac sic qui uult de populo, immo qui possunt, uigilant; qui
autem non possunt, non uigilant ibi usque in mane, clerici autem uigilant ibi,
id est qui aut fortiores sunt aut iuueniores; et tota nocte dicuntur ibi ymni et
antiphonae usque ad mane. Maxima autem turba peruigilant alii de sera, alii de
media nocte, qui ut possunt.
XXXVIII. 1. Sabbato autem alia die iuxta consuetudinem fit ad
tertia, item fit ad sexta; ad nonam autem iam non fit sabbato, sed parantur
uigiliae paschales in ecclesia maiore, id est in Martyrium. Uigiliae autem
paschales sic fiunt, quemadmodum ad nos; hoc solum hic amplius fit, quod
infantes, cum baptidiati fuerint et uestiti, quemadmodum exient de fonte, simul
cum episcopo primum ad Anastase ducuntur.
2. Intrat episcopus intro cancellos Anastasis, dicutur unus
ymnus, et sic facit orationem episcopus pro eis, et sic uenit ad ecclesiam
maiorem cum eis, ubi iuxta consuetudinem omnis populus uigilat. Aguntur ibi,
quae consuetudinis est etiam et aput nos, et facta oblatione fit missa. Et post
facta missa uigiliarum in ecclesia maiore statim cum ymnis uenitur ad Anastase
et ibi denuo legitur ille locus euangelii resurrectionis, fit oratio et denuo
ibi offeret episcopus; sed totum ad momentum fit propter populum, ne diutius
tardetur, et sic iam dimittetur populus. Ea autem hora fit missa uigiliarum ipsa
die, qua hora et aput nos.
XXXIX. 1. Octo autem illi dies paschales sic attenduntur,
quemadmodum et ad nos, et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut
et ubique fit per pascha usque ad octauas. Hic autem ipse ornatus est et ipsa
compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia
maiore quam ad Anastase aut ad Crucem uel in Eleona, sed et in Bethleem nec non
etiam in Lazariu uel ubique, quia dies paschales sunt.
2. Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia maiore,
id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen ut semper
missa facta de Martyrio ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria autem in
Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Syon, sabbato ante
Cruce, dominica autem die, id est octauis, denuo in ecclesia maiore, id est ad
Martyrium.
3. Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium
episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint,
et omnibus, qui aputactitae sunt uiri ac feminae, nec non etiam et de plebe
quanti uolunt, in Eleona ascendent. Dicuntur ymni, fiunt orationes tam in
ecclesia, quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Iesus
discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in
caelis.
4. Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit,
inde usque ad Anastase cum ymnis descenditur hora lucernae: hoc per totos octo
dies fit. Sane dominica die per pascha post missa lucernarii, id est de
Anastase, omnis populus episcopum cum ymnis in Syon ducet.
5. Ubi cum uentum fuerit, dicuntur ymni apti diei et loco, fit
oratio et legitur ille locus de euangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco,
ubi ipsa ecclesia nunc in Syon est, clausis ostiis ingressus est discipulis, id
est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reuersus est
et dicentibus ei aliis apostolis, quia Dominum uidissent, ille dixit: Non credo,
nisi uidero. Hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles,
et reuertuntur unusquisque ad domum suam sera hora forsitan noctis
secunda.
XL. 1. Item octauis paschae, id est die dominica, statim post
sexta omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit; primum in ecclesia, quae
ibi est, aliquandiu sedetur; dicuntur ymni, dicuntur antiphonae aptae diei et
loco, fiunt orationes similiter aptae diei et loco. Denuo inde cum ymnis itur in
Imbomon susu, similiter et ibi ea aguntur, quae et illic. Et cum ceperit hora
esse, iam omnis populus et omnes aputactite deducunt episcopum cum ymnis usque
ad Anastase. Ea autem hora peruenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri
solet.
2. Fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem, et inde
omnis populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum
uentum fuerit, similiter dicuntur ymni apti loco et diei, legitur denuo et ille
locus de euangelio, ubi octauis paschae ingressus est Dominus, ubi erant
discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio
perlegitur; postmodum fit oratio; benedictis cathecuminis quam fidelibus iuxta
consuetudinem reuertuntur unusquisque ad domum suam similiter ut die dominica
paschae hora noctis secunda.
XLI. A pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten,
hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. Nam semper ipsos dies
sicut toto anno ita ad Anastase de pullo primo usque ad mane consuetudinaria
aguntur, similiter et ad sexta et ad lucernare. Dominicis autem diebus semper in
Martyrio, id est in ecclesia maiore, proceditur iuxta consuetudinem et inde itur
ad Anastase cum ymnis. Quarta feria autem et sexta feria, quoniam ipsis diebus
penitus nemo ieiunat, in Syon proceditur, sed mane; fit missa ordine suo.
XLII. Die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta
feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem uadunt propter
uigilias celebrandas. Fiunt autem uigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua
ecclesia spelunca est, ubi natus est Dominus. Alia die autem, id est quinta
feria quadragesimarum, celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et
episcopus praedicent dicentes apte diei et loco; et postmodum sera reuertuntur
unusquisque in Ierusolima.
XLIII. 1. Quinquagesimarum autem die, id est dominica, qua die
maximus labor est populo, aguntur omnia sic de pullo quidem primo iuxta
consuetudinem: uigilatur in Anastase, ut legat episcopus locum illum euangelii,
qui semper dominica die legitur, id est resurrectionem Domini; et postmodum sic
ea aguntur in Anastase, quae consuetudinaria sunt, sicut toto anno.
2. Cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus in
ecclesia maiore, id est ad Martyrium, aguntur etiam omnia, quae consuetudinaria
sunt agi; praedicant presbyteri, postmodum episcopus, aguntur omnia legitima, id
est offertur iuxta consuetudinem, qua dominica die consueuit fieri; sed eadem
adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia fiat. Quemadmodum enim missa
facta fuerit ad Martyrium, omnis populus usque ad unum cum ymnis ducent
episcopum in Syon, sed hora tertia plena in Syon sint.
3. Ubi cum uentum fuerit, legitur ille locus de actus
apostolorum, ubi descendit spiritus, ut omnes linguae intellegerent, quae
dicebantur; postmodum fit ordine suo missa. Nam presbyteri de hoc ipsud, quod
lectum est, quia ipse est locus in Syon, alia modo ecclesia est, ubi quondam
post passionem Domini collecta erat multitudo cum apostolis, qua hoc factum est,
ut superius diximus, legunt ibi de actibus apostolorum. Postmodum fit ordine suo
missa, offertur et ibi, et iam ut dimittatur populus, mittit uocem archidiaconus
et dicet: 'Hodie statim post sexta omnes in Eleona parati simus [in]
Inbomon'.
4. Reuertitur ergo omnis populus unusquisque in domum suam
resumere se, et statim post prandium ascenditur mons Oliueti, id est in Eleona,
unusquisque quomodo potest, ita ut nullus christianus remaneat in ciuitate, qui
non omnes uadent.
5. Quemadmodum ergo subitum fuerit in monte oliueti, id est in
Eleona, primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit Dominus in
caelis, et ibi sedet episcopus et presbyteri, sed et omnis populus, leguntur ibi
lectiones, dicuntur interposite ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et
loco; orationes etiam, quae interponuntur, semper tales pronuntiationes habent,
ut et diei et loco conueniunt. Legitur etiam et ille locus de euangelio, ubi
dicit de ascensu Domini; legitur et denuo de actus apostolorum, ubi dicit de
ascensu Domini in celis post resurrectionem.
6. Cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur cathecumini, sic
fideles, et hora iam nona descenditur inde et cum ymnis itur ad illam ecclesiam,
quae et ipsa in Eleona est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus
apostolos. Ibi autem cum uentum fuerit, iam est hora plus decima; fit ibi
lucernare, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles. Et iam inde
descenditur cum ymnis, omnis populus usque ad unum toti cum episcopo ymnos
dicentes uel antiphonas aptas diei ipsi; sic uenitur lente et lente usque ad
Martyrium.
7. Cum autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et
occurrent candele ecclesiasticae uel ducente propter populo. De porta autem,
quoniam satis est usque ad ecclesia maiore id est ad Martirium, porro hora
noctis forsitan secunda peruenitur, quia lente et lente itur totum pro populo,
ne fatigentur pedibus. Et apertis baluis maioribus, quae sunt de quintana parte,
omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in
ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et
inde denuo cum ymnis itur ad Anastase.
8. Similiter ad Anastase cum uentum fuerit, dicuntur ymni seu
antiphone, fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et
ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis
ducunt episcopum usque ad Syon.
9. Ubi cum uentum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur
psalmi uel antiphone, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles, et
fit missa. Missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic reuertuntur
unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. Ac sic ergo maximus labor
in ea die suffertur, quoniam de pullo primo uigilatum est ad Anastase et inde
per tota die nunquam cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur,
ut nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad domos suas
reuertantur.
XLIV. 1. Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant
iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et
dominica, qua nunquam ieiunatur in hisdem locis. Etiam postmodum ceteris diebus
ita singula aguntur ut toto anno, id est semper de pullo primo ad Anastase
uigiletur.
2. Nam si dominica dies est, primum leget de pullo primo
episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis
Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphone usque
ad lucem dicuntur in Anastase. Si autem dominica dies non est, tantum quod ymni
uel antiphone similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in
Anastase.
3. Aputactitae omnes uadent, de plebe autem qui quomodo possunt
uadent, clerici autem cotidie uicibus uadent de pullo primo; episcopus autem
albescente uadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus clericis excepta
dominica die, quia necesse est illum de pullo primo ire, ut euangelium legat in
Anastase. Denuo ad horam sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase,
similiter et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem, quam
consueuit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria semper nona in Syon fit
iuxta consuetudinem.
XLV. 1. Et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi,
qui baptidiantur per pascha. Nam qui dat nomen suum, ante diem quadragesimarum
dat, et omnium nomina annotat presbyter, hoc est ante illas octo septimanas,
quibus dixi hic attendi quadragesimas.
2. Cum autem annotauerit omnium nomina presbyter, postmodum
alia die de quadragesimis, id est qua inchoantur octo ebdomadae, ponitur
episcopo cathedra media ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et
inde presbyteri in cathedris et stant clerici omnes. Et sic adducuntur unus et
unus conpetens; si uiri sunt, cum patribus suis ueniunt, si autem feminae, cum
matribus suis.
3. Et sic singulariter interrogat episcopus uicinos eius, qui
intrauit, dicens: 'Si bonae uitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus
non est aut uanus?' et singula uitia, quae sunt tamen grauiora in homine,
requiret.
4. Et si probauerit sine reprehensione esse de his omnibus,
quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si
autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: 'Emendet se et, cum
emendauerit se, tunc accedet ad lauacrum'. Sic de uiris, sic de mulieribus
requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum
nouerint, non tam facile accedet ad baptismum.
XLVI. 1. Hoc autem, dominae sorores, ne extimaretis sine
ratione fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad
baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus ieiunatur, primum mature a clericis
exorcizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur
cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore, et sedent omnes in giro prope
episcopo, qui baptidiandi sunt tam uiri quam mulieres, stant etiam loco patres
uel matres, nec non etiam qui uolunt audire de plebe omnes intrant et sedent,
sed fideles.
2. Cathecuminus autem ibi non intrat tunc, qua episcopus docet
illos legem, id est sic: inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret
omnes scripturas, primum exponens carnaliter et sic illud soluens spiritualiter.
Nec non etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos
dies; hoc autem cathecisis appellatur.
3. Et iam quando completae fuerint septimanae quinque, a quo
docentur, tunc accipient simbolum; cuius simboli rationem similiter sicut omnium
scripturarum ratione exponet eis singulorum sermonum primum carnaliter et sic
spiritualiter, ita et simbolum exponet. Ac sic est, ut in hisdem locis omnes
fideles sequanltur scripturas, quando leguntur in ecclesia, quia omnes docentur
per illos dies quadraginta, id est ab hora prima usque ad horam tertiam, quoniam
per tres horas fit cathecisin.
4. Deus autem scit, dominae sorores, quoniam maiores uoces sunt
fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen, ad ea, quae dicuntur uel
exponuntur per episcopum, quam quando sedet et praedicat in ecclesia ad singula,
quae taliter exponuntur. Missa autem facta cathecisis hora iam tertia statim
inde cum ymnis ducitur episcopus ad Anastase et fit missa ad tertia; ac sic
tribus horis docentur ad die per septimanas septem. octaua cnim septimana
quadragesimarum, id est quae appellatur septimana maior, iam non uacat eos
doceri, ut impleantur ea, quae superius sunt.
5. Cum autem iam transierint septem septimanae, superat illa
una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc uenit
episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium
ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uiri cum patre suo aut
mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo.
6. Reddito autem simbolo episcopo alloquitur omnes episcopus et
dicet: 'Per istas septem septimanas legem omnem edocti estis scripturarum nec
non etiam de fide audistis; alldistis etiam et de resurrectione carnis, sed et
simboli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire: uerba
autem, quae sunt misterii altioris, id est ipsius baptismi, quia adhuc
cathecumini, audire non potestis. Et ne extimetis aliquid sine ratione fieri,
cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales post missa facta
de ecclesia in Anastase audietis: quia adhuc cathecumini estis, misteri Dei
secretiora dici uobis non possunt'.
XLVII. 1. Post autem uenerint dies paschae, per illos octo
dies, id est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta fuerit de
ecclesia, et itur cum ymnis ad Anastase, mox fit oratio, benedicuntur fideles,
et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca
Anastasis, et exponet omnia, quae aguntur in baptismo.
2. Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase;
tantum neofiti et fideles, qui uolunt audire misteria, in Anastase intrant.
Clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem
episcopo singula et narrante tante uoces sunt collaudantium, ut porro foras
ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita misteria omnia absoluet, ut nullus
non possit commoueri ad ea, quae audit sic exponi.
3. Et quoniam in ea prouincia pars populi et grece et siriste
nouit, pars etiam alia per se grece, aliqua etiam pars tantum siriste, itaque
quoniam episcopus, licet siriste nouerit, tamen semper grece loquitur et nunquam
siriste: itaque ergo stat semper presbyter, qui episcopo grece dicente siriste
interpretatur, ut omnes audiant [ut omnes audiant] quae exponuntur.
4. Lectiones etiam, quecumque in ecclesia leguntur, quia
necesse est grece legi, semper stat, qui siriste interpretatur propter populum,
ut semper discant. Sane quicumque hic latini sunt, id est qui nec siriste nec
grece nouerunt, ne contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres
et sorores grecolatini, qui latine exponunt eis.
5. Illud autem hic ante omnia ualde gratum fit et ualde
admirabile, ut semper tam ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et
orationes, quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei, qui
celebratur, et loco, in quo agitur, aptae et conuenientes sint semper.
XLVIII. 1. Item dies enceniarum appellantur, quando sancta
ecclesia, quae in Golgotha est, quam Martyrium uocant, consecrata est Deo; sed
et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est iIl eo loco, ubi Dominus
resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. Harum ergo
ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur quoniam crux Domini
inventa est ipsa die.
2. Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum
sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur, ea dies esset, qua crux Domini
fuerat inuenta, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur. Et hoc per
scripturas sanctas inuenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus
Salomon consummata domo Dei, quam edificauerat, steterit ante altarium Dei et
orauerit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon.
XLIX. 1. Hi ergo dies enceniarum cum uenerint, octo diebus
attenduntur. Nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere turbae non
solum monachorum uel aputactitum de diuersis prouinciis, id est tam de
Mesopotamia uel Syria uel de Egypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt,
sed et de diuersis omnibus locis uel prouinciis; nullus est enim, qui non se
eadem die in Ierusolima tendat ad tan- tam laetitiam et tam honorabiles dies;
seculares autem tam uiri quam feminae fideli animo propter diem sanctum
similiter se de omnibus prouinciis isdem diebus Ierusolima colligunt.
2. Episcopi autem, quando parui fuerint, hisdem diebus
Ierusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis ueniunt multi
clerici sui. Et (quid plura?) putat se maximum peccatum incurrisse, qui in
hisdem diebus tante sollennitati inter non fuerit, si tamen nulla necessitas
contraria fuerit, que hominem a bono proposito retinet.
3. His ergo diebus enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum
est, qui et per pascha uel per epiphania, et ita per singulos dies diuersis
locis sanctis proceditur ut per pascha uel epiphania. Nam prima et secunda die
in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium, proceditur. Item tertia die in
Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo ascendit Dominus in
caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa, in qua docebat
Dominus apostolos in monte Oliueti. Quarta autem die . . .* * *

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés. delphine.acolat@tiscali.fr
|