Chorographia,
I
Chorographia,
II
Chorographia,
III
[1] Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae
minime capax - constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo
satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia - verum aspici
tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui
contemplatione pretium operae attendentium absolvat.
[2] Dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt
clarissima et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae
partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras
omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit
pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo
facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.
[3] Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen
indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt;
unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens vel
occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio.
[4] Huius medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque
in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis
quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae
habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram,
nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus,
huius dicendus est.
[5] Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet
aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex
eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis
locis illa referentur.
[6] Hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens
terras aperit atque intrat. Tum longe lateque diffusum abigit vaste cedentia
litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum agitur, ut minus
mille passibus pateat. Inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam
quam fuit artius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno
et paludi ceterum exiguo ore coniungitur. Id omne qua venit quaque dispergitur
uno vocabulo
[7] Nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis nos
fretum, Graeci porthmon appellant. Qua diffunditur alia aliis locis cognomina
acceptat. Vbi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi expandit, ubi
iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi
committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis.
[8] Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in
tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens in
mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pelagus. quod terrarum
iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam vocamus, ab altero Europen:
ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. Vltra quicquid est, Asia est.
[9] Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut
locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus.
Ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem
effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. Inde
cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum
mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior,
rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat. Dein cum iam in suum finem
aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur,
reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain.
[10] Ora eius cum alveo Nili amnis ripis descendit in pelagus,
et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam,
et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum
fretum extendit; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum
latus curva, aditum Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad
Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.
[11] In ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et
Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi <et Scythae> ultima:
ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam
meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt,
diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae, ac litus
Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.
[12] Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis
ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his
quod in Africam restat Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum
Caspium cingunt. Vltra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur.
Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et
Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super
Scythas Scytharumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi,
Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei,
Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria
tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii,
Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae,
Isauri, Lydi, Syrocilices. Rursus ex his quae meridiem spectant eaedemque gentes
interiora litora tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt Parthi et
Assyrii, super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Nili
amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte
sequentia litora adtingit. Ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus
Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia,
Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum.
Circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. Ad lacum
Maeotici, ad Tanain Sauromatae.
[13] Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et
Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione
Britannicum oceanum. Ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa
est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua Propontidi et
Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo verum
et similis est.
[14] Inde ad fretum nunc vaste retracta nunc prominens tres
maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus evehit. Extra
fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit; ad
septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut
directo limite extenta est.
[15] Mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti
in ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai
Tyrrhenicum perhibent.
[16] Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain,
media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem pertinens Thracia, huic
Macedonia adiungitur. Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit.
Hadriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia
procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania.
[17] Haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diversis
frontibus vergit. Deinde rursus Gallia est longe et a nostris litoribus hucusque
permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.
[18] Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris,
brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius
litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium adtingit
latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga exsurgens pergit
incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo ex spatio paulatim
adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.
[19] Quantum incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius
inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta
sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam
frequens. Mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopicum, ab
occidente Atlanticum dicimus. In ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo
provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis vocabulo cognomen
inditum est Africa. Cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri <et> in
Atlanticum pelagus expositi. Vltra Nigritae sunt et Pharusii usque ad Aethiopas.
Hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia
possident.
[20] At super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt
et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli. Deinde late vacat
regio perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post
Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. Intra, si credere
libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et
Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent potius terras quam habitant.
[21] Haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae
gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum
incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae
influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque
omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec
cursus incepti operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit
redeat.
[22] Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente
contingeret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania dextra
est, primae partes illa Europae, haec Africae. Eius orae finis Mulucha, caput
atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem
significante vocabulo appellant. In eo est specus Herculi sacer, et ultra specum
Tinge oppidum pervetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum. Exstat rei signum
parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro
habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque et
inde eximie colunt.
[23] Deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso Hispania
adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas Herculis utrumque.
Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse
colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat
admissum. Hic iam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu
inflectit. ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis
oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et segnitia
gentis obscura.
[24] Ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti
qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem, ob
similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada fluvius, et Rusigada et Siga parvae
urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus
amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.
[25] Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio
quidem quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. Vrbium
quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam
regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando
ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea vocitatur inlustris.
[26] Citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna et
Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale fluvius.
Vltra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium Ruthisia urbes,
effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeve
dispendium est.
[27] Interius et longe satis a litore, si fidem res capit, mirum
ad modum spinae piscium muricum ostrearumque fragmenta saxa adtrita, uti solent,
fluctibus et non differentia marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi
signa atque vestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil
alentibus esse invenirique narrantur.
[28] Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras
Philaenorum proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida Hippo Regius et
Rusiccade et Thabraca.
[29] Dein tria promunturia Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste
proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem vocant proximum ab
Hippone Diarryto quod litori eius adpositum est. In altero sunt Castra Dellia,
Castra Cornelia, flumen Bagrada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a
Phoenicibus conditae, illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani
colonia, olim imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam
nunc tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Hadrumetum,
Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter
ignobilia celeberrimae.
[30] Syrtis sinus est centum fere milia passuum qua mare accipit
patens, trecenta qua cingit; verum inportuosus atque atrox et ob vadorum
frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac
refluentis infestus.
[31] Super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa
Tritonis, unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi
genitae; faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant
ludicris virginum inter se decertantium celebrant.
[32] Vltra est Oea oppidum et Cinyps fluvius per uberrima arva
decidens, tum Leptis altera et Syrtis nomine atque ingenio par priori, ceterum
altero fere spatio qua dehiscit quaque flexum agit amplior. Eius promunturium
est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad
Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet.
[33] Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui contra
Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus
et cum magnis amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non
manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, ibi
termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset popularibus
cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos obrui pertulerunt.
[34] Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt
Hammonis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes quaedam
austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille inmodicus exsurgit
harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus. Fons media nocte fervet,
mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, tunc ut sol surgit ita subinde
frigidior per meridiem maxime riget, sumit dein teporem iterum, et prima nocte
calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perfervet.
[35] In litore promunturia sunt Zephyrion et Naustathmos, portus
Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris
nomen est ipsa Cyrene.
[36] Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. Orae
sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam
linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more venerantur.
Proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia
appellantur. Victus asper et munditiis carens. Primores sagis velantur, vulgus
bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno fiunt
aut cortice. Potus est lac sucusque bacarum. Cibus est caro plurimum ferina: nam
gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur.
[37] Interiores incultius etiam secuntur vagi pecora, utque
<e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promovent, atque ubi dies
deficit ibi noctem agunt. Quamquam in familias passim et sine lege dispersi
nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et
plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse
memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis
agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque
illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur.
[38] Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam
locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus.
[39] Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua cervice
pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est.
Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis
colant formae similitudine agnoscunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos
deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis
incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollemne est nocte qua
nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum cum plurimis
concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est. Nudi sunt
Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec vitare sciunt tela nec iacere,
ideoque obvios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut
congressus aut conloquia patiuntur.
[40] Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris
praeter effigiem nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. Haec de
Africa.
[41] Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab
hoc litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit.
Terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium
perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium
maximus.
[42] Hic ex desertis Africae missus nec statim navigari facilis
nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen late
patentem insulam in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera
Astape dictus est. Vbi rursus coit ibi nomen hoc capit.
[43] Inde partim asper partim navigia patiens in immanem lacum
devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus
usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum
placidior et iam bene navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse
incipit. Deinde <iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per
omnem Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis
tamen grandis evolvitur.
[44] Non pererrat autem tantum eam sed aestivo sidere exundans
etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id
quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque vastas beluas gignit,
glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo
manifestum est, quod ubi sedavit diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos
quaedam nondum perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte
iam formata ex parte adhuc terrena visuntur.
[45] Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives ex
inmanibus Aethiopiae iugis largius quam ripis accipi queant defluunt, sive quod
sol hieme terris propior et ob id fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque
integrum et ut est plenissimus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae
aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre
praecipitant, aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt,
aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque maior vel
quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit, vel quod minus
quam debet emittit.
[46] Quod si est alter orbis suntque oppositi nobis a meridie
antichthones, ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum
amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et
hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur.
[47] Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacu Chemmis
insula lucos silvasque et Apollinis grande sustinens templum natat, et quocumque
venti agunt pellitur. Pyramides tricenum pedum lapidibus exstructae, quarum
maxima, tres namque sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem
in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia
passuum in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque navibus
satis est.
[48] Psammetichi opus labyrinthus, domos mille et regias
duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore exstructus ac tectus, unum
in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et
illuc remeantibus, sed continuo anfractu et saepe revocatis porticibus
ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum
redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus
est. Cultores regionum multo aliter a ceteris agunt. Mortuos fimo obliti
plangunt: nec cremare aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra
penetralia conlocant. Suis litteris perverse utuntur. Lutum inter manus, farinam
calcibus subigunt. Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera
illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus
scilicet] necesse est, his liberum est alere. Cibos palam et extra tecta sua
capiunt, obscena intimis aedium reddunt.
[49] Colunt effigies multorum animalium atque ipsa magis
animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam eorum etiam per inprudentiam
interemisse capitale sit, et ubi morbo aut forte extincta sint sepelire ac
lugere sollemne sit. Apis populorum omnium numen est: bos niger certis maculis
insignis et cauda linguaque dissimilis aliorum. Raro nascitur nec coitu pecudis,
ut aiunt, sed divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti
maxime festus est.
[50] Ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et
triginta reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis
annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, quater
cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur.
[51] Viginti <milia> urbium Amasi regnante habitarunt et
nunc multas habitant. Earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene,
Bubastis, Elephantine Thebae utique <quae> ut Homero dictum est centum
portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim principum domos,
solitasque singulas ubi negotium exegerat dena armatorum milia effundere; in
litore Alexandria Africae contermina, Pelusium Arabiae. Ipsas oras secant
Canopicum, Bolbiticum, Sebennyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum,
Pelusiacum Nili ostia.
[52] Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta
et ditior ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana
et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua in altum abit
adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum solis ostendat.
[53] Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus,
aliis aliisque nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et
Damascene et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co<mmagene et> Sophene.
[54] Hic Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi
se Ciliciae committit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis
tenuit longe potentissima. Operibus certe eius insignia multa sunt; duo maxime
excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus
Euphrates et Tigris immissi.
[55] Ceterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza:
sic Persae aerarium vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum
peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. Est non minor Ascalon; est
Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo accolae
adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam arae cum
religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis,
servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium marinae beluae ossa immania
ostentant.
[56] Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et
ad belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque etiam
artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, regnum
proeliumque conmenti.
[57] In ea est [et] Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris
* * * , quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta <sunt> opera. Vici
tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur
maritimarum urbium maxima.
[58] Ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos
et Botrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex
numero Tripolis dicitur.
[59] Tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. Inde iam
non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu
litoris accipit. Populi dites circumsident; situs efficit: quia regio fertilis
crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque
terrarum facili commercio permutat ac miscet.
[60] In eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen
additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos,
amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus et ab
eo statim Myriandros et Cilices.
[61] At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis,
fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne
minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re sinus Issicus
dicitur. Procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluvios
iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit.
[62] Deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis
Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe. Iuxta in parvo tumulo
Arati poetae monimentum ideo referendum, quia - ignotum quam ob causam - iacta
in id saxa dissiliunt. Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur,
angusto tergore continenti adnexum.
[63] Supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac
supra quam ut describi facile possit eximius. Grandi namque hiatu patens montem
litori adpositum et decem stadiorum clivo satis arduum ex summo statim vertice
aperit. Tunc alte demissus et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus
undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac
pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari
duravere non satiet.
[64] Vnus in eum descensus est angustus asper quingentorum et
mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis,
rivis hinc atque illinc fluitantibus. Vbi ad ima perventum est, rursum specus
alter aperitur ob alia dicendus. Terret ingredientes sonitu cymbalorum divinitus
et magno fragore crepitantium.
[65] Deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur
obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. Ibi ingens
amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum
brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. Intra spatium est magis quam ut
progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum.
[66] Totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et
dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.
[67] Alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et
multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque
umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc
demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.
[68] Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni
Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea
Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior.
[69] In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et
alter fluvius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus
Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. Mare quo pugnatum est ex
edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere
finitimi.
[70] Deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros
navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. Inter eos Perga est
oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. Trans eosdem mons
Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.
[71] Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio,
atque, ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri
promunturio grandem sinum claudit.
[72] Taurus ipse ab Eois litoribus exsurgens vaste satis
attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem versus it
in occidentem rectus et perpetuo iugo, magnarumque gentium qua dorsum agit
terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. Idem autem et totus, ut dictus
est, dicitur, etiam qua spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et
Propanisus, tum Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria
contingit Taurus iterum.
[73] Post eius promunturium flumen est Limyra et eodem nomine
civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram non inlustria. Illam nobilem
facit delubrum Apollinis quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. Vltra
est Xanthus flumen et Xanthos oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs
Telmesos.
[74] Caria sequitur. Habitant incertae originis. Alii indigenas,
sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant. Genus usque eo quondam armorum
pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. Hic castella sunt
aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum Calbim amnem Caunus
oppidum valetudine habitantium infame.
[75] Inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot
coloniae, portus duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen
est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, tum tres ex
ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae promunturium Aphrodisium est,
Schoenus ambit Hylam, Bubasius Cyrnon. Tum Cnidus in cornu paene insulae,
interque eam et Ceramicum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos
Argivorum colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum
efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae opus.
Trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, Neapolis,
sinus Iasius et Basilicus. In Iasio est Bargylos.
[76] Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum
a Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum olim
Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae totius belli pacisque
artibus principem, patriam Thaletis astrologi et Timothei musici et Anaximandri
physici, aliorumque civium inclutis ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam
vocant; urbem Hippin, amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna,
ut ferunt, adamati fabula nobilem.
[77] Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen et Gaesi fluminis
ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura conplectitur. Ibi est Panionium
sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt.
[78] Ibi a fugitivis, ut aiunt, condita - nomen famae adnuit -
Phygela. Ibi Ephesus et Dianae clarissimum templum, quod Amazones Asia potitae
consecrasse traduntur; ibi Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis
fanum, quod Manto Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et
Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit.
[79] At promunturium quo sinus clauditur, quia altera parte
alium quem Smyrnaeum vocant efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in
latius, abit in paene insulae faciem. Super angustias hinc Teos illinc
Clazomenae, qua terga agunt confinio adnexae
[mari] diversis frontibus diversa maria prospectant. in ipsa
paene insula est Coryna. In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis et urbs Leuca, extra
Phocaea Ioniae ultima.
[80] Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta,
ante Mysia, et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit.
Primam urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, victo
Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui habitaverant dux
Amazonum Cyme. Supra Caicus inter Elaean decurrit et Pitanen, illam quae
Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae clarissimum antistitem.
[81] Tum in promunturio est Cyna oppidum, quod praetervectos
sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim
oras usque ad ima montis Idae. Is primo parvis urbibus aspersus est, quarum
clarissima est Cistena. Gremio interiore campus Thebe nomine; Adrymetion,
Asturam, Chrysam oppida eodem quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in
altero latere Antandrum.
[82] Duplex causa nominis iactatur. Alii Ascanium Aeneae filium
cum ibi regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his
putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. Hi Antandrum quasi
pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. Sequens tractus tangit Gargara et
Asson Aeolorum colonias. Tum sinus alter Achaeon limen non longe ab Ilio litora
incurvat, urbe bello excidioque clarissima. Hic Sigeum fuit oppidum, hic
Achivorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et
Simois, fama quam natura maiora flumina.
[83] Ipse mons, vetere divarum certamine et iudicio Paridis
memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris solet aspici ostentat.
Namque ex summo vertice eius speculantibus paene a media nocte sparsi ignes
passim micare, et ut lux adpropinquat ita coire ac se coniungere videntur, donec
magis magisque collecti pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant.
[84] Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac
rotundat et fit ingens globus. Diu is quoque grandis et terris adnexus adparet,
dein paulatim decrescens et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem,
et cum die iam sol factus attollitur.
[85] Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris
urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. Ab his fit artius mare, nec iam
adluit terras, sed rursus dividens angusto Hellesponti freto litus obvium
findit, facitque ut iterum terrae qua fluit latera sint.
[86] Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes
Abydos et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio
insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen ex eo traxit, quod
consulentibus in quasnam terras potissimum tenderent responsum erat, ubi primum
fulsisset, ibi sedem capessere<nt>.
[87] Tum rursus fit apertius mare Propontis. In id Granicus
effunditur, pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. Trans
amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, quem a
Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus. Post
Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons
Olympus, ut incolae vocant Mysius.
[88] Flumen Ryndacos in quae secuntur emittit<ur>. Circa
angues nascuntur immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles,
quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant,
supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absorbent. trans
Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere Myrlea.
[89] Duo sunt inde modici sinus. Alter Cianos nomine Cion
amplectitur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter
Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a Megarensibus
conditam.
[90] Dein propiores terrae iterum iacent, exiturique in Pontum
pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius,
ut dictum est, Bosphorus. Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi
nomen Calchedon, auctor Archias Megarensium princeps, templi numen Iuppiter,
conditor Iaso.
[91] Hic iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia
sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia
contra minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis donec
angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici arcus maxime
incurvos. Brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque harenoso
circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia non profundus est fluctuosus
atque fervens, olim ex colentium saevo admodum ingenio Axenus, post commercio
aliarum gentium mollitis aliquantum moribus dictus Euxinus.
[92] In eo primum Mariandyni urbem habitant ab Argivo, ut
ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur, id famae fidem adicit. Iuxta specus
est Acherusia ad manes, ut aiunt, pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum
existimant.
[93] Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli
gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promunturium est
Carambis, citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi
filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit Armene.
[94] Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen,
Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. Secundum Halyn urbs est
Lycasto, ad Thermodonta campus. In eo fuit Themiscurum oppidum, fuere et
Amazonum castra, ideo Amazonium vocant.
[95] Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum
bonum est. Vltra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus omne
persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, reges suffragio
deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, atque ubi culpam prave quid
imperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii
adpulsis.
[96] Dein minus feri, verum et hi inconditis moribus,
Macrocephali, Bechiri, Buxeri. Rarae urbes: Cerasunta et Trapezos maxime
inlustres.
[97] Inde is locus est ubi finem ductus a Bosphoro tractus
accipit, atque inde se in sinu adversi litoris flexus adtollens angustissimum
Ponti facit angulum. Hic sunt Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo
amnis est a Themistagora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus,
fabula vetere pellis aureae nobilis.
[98] Hinc orti montes longo se iugo et donec Riphaeis
coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain,
altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, idem aliubi Taurici Moschi
Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis aliisve adpositi gentibus ita aliis
aliisque dicti nominibus.
[99] At in primo flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci
mercatores constituisse, et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua
terra esset cycni vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. Reliqua eius
ferae incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica,
sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in
confinio Maeotidis Sindones.
[100] In Heniochorum finibus Dioscorias a Castore et Polluce
Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum ab ipsis terrarum cultoribus
condita est.
[101] Obliqua tunc regio et in latum modice patens inter Pontum
Paludemque ad Bosphorum excurrit; quam duobus alveis in lacum et in mare
profluens Coracanda paene insulam reddit. Quattuor urbes ibi sunt Hermonassa,
Cepoe, Phanagorea, et in ipso ore Cimmerium.
[102] Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus, qua
terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior est, nisi ubi
aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem prope Ponto similis.
[103] Oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur Maeotici
incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos
easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut ne militia quidem vacent. Viri
pedibus merent sagittisque depugnant, illae equestre proelium ineunt nec ferro
dimicant, sed quos laqueis intercepere trahendo conficiunt. Nubunt tamen, verum
ut nubiles habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere
virgines manent.
[104] Ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit,
ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua brumali rigore
durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis
incitatusque decurrat.
[105] Ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una
gens aliquot populi et aliquot nomina. Primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna
Amazonum, fecundos pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini
Gelonion urbem ligneam habitant. Iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas
occupant alunturque venando.
[106] Tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad
Aremphaeos usque permittitur. His iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta
bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur, adeoque
ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro
asylo sit. Vltra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat
oceanum.
[1] Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac
situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est,
modo sinistro latere innavigantium adposita. In ea Riphaeis montibus proxuma, -
et huc enim pertinent - , cadentes adsidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra
ne visum quidem intendentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli,
inhabitabilis tamen, quia grypi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra
penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus.
[2] Hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi
esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. Huius flexum Buces
amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent
dicti Amaxobioe. Obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide
includit<ur>.
[3] In Paludem vergentia Satarchae tenent, in Bosphorum
Cimmerica oppida Murmecion, Panticapaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare
Taurici. Super eos sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis
duobus includitur. Alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia diximus
par et adversum, Parthenion alterum. Oppidum adiacet Cherrone<sus>, a
Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis
sacratum est maxime inlustre.
[4] Subit tum ripam mare, et donec quinque milium passuum spatio
absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici
tenent paene insulam reddit. Quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominantur,
sinus Carcinites. In eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos et Ypacares
uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et aliunde delapsa. Nam
Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, <Ypacares per Nomadas> evolvitur.
[5] Silvae deinde sunt quas maximas hae terrae ferunt, et
Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta excedens
tenui radice litori adnectitur, post spatiosa modice paulatim se ipsa fastigat,
et quasi in mucronem longa colligens latera facie positi ensis adiecta est.
Achilles infesta classe mare Ponticum ingressus ibi ludicro certamine celebrasse
victoriam, et cum ab armis quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur.
Ideo dicta est Dromos Achilleos.
[6] Tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter Scythiae
amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quam ceteri
potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula magnosque pisces, quibus et
optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe venit ignotisque ortus e fontibus
quadraginta dierum iter alveo stringit, tantoque spatio navigabilis secundum
Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur.
[7] Callippidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam
matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est defluit. Tandem non longe
a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut
ipse quoque iam sui dissimilis et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus
inter Callippidas Asiacasque descendit. Hos ab Histricis Tyra separat; surgit in
Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit.
[8] At ille qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis
in Germania fontibus, alio quam desinit nomine exoritur. Nam per immania
magnarum gentium diu Danuvius est, deinde aliter eum adpellantibus accolis fit
Hister, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare
decidunt tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus,
reliquis navigabilibus effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones
funera parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. Corpora
ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt. Capita ubi
fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos
pietatis ultima officia.
[9] Agathyrsi ora artusque pingunt, ut quique maioribus
praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem omnes notis et sic ut ablui
nequeant. Satarchae auri argentique, maximarum pestium, ignari vice rerum
commercia exercent, atque ob saeva hiemis admodum adsiduae, demersis in humum
sedibus, specus aut suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident
etiam ora vestiti.
[10] Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes
sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas caedere.
Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum
sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula secuntur, atque ut illa [pecorum] durant
ita diu stata sede agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Asiacae furari quid
sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt.
[11] Interius habitantium ritus asperior et incultior regio est.
Bella caedesque amant, mosque est bellantibus cruorem eius quem primum
interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere. Vt quisque plures interem[er]it, ita
apud eos habetur eximius; ceterum expertem esse caedis inter opprobria vel
maximum. Ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur,
exemptumque sanguinem ubi permiscuere degustant. Id putant mansurae fidei pignus
certissimum.
[12] Inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima
et frequentissima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. Is
inter iocantis honos praecipuus est. Pocula ut Essedones parentium, ita
inimicissimorum capitibus expoliunt.
[13] Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis
apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque velant, illos reliqui corporis,
se capitum. Melanchlaenis atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis
tempus est, quo si velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur.
[14] Mars omnium deus; ei pro simulacris enses et cinctoria
dedicant, hominesque pro victumis feriunt. Terrae late patent, et ob excedentia
ripas suas plerumque flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo
steriles ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant.
[15] His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte
usque in Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur.
Regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda,
frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam
arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius quidem fructus maturat ac
mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. Viros benignius
alit, non ad speciem tamen, nam et illis asper atque indecens corporum habitus
est, ceterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax.
[16] Paucos amnis qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos
Hebrum et Neston <et> Strymona emittit. Montes interior adtollit Haemon et
Rhodopen et Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum
initiante, celebratos. E quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et
Hadrian ex summo vertice ostendat.
[17] Vna gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti et
nominibus et moribus. Quidam feri sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique.
Id varia opinio perficit; alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non
redeant non extingui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id
melius esse quam vivere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia natique
deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebrantur.
ne feminis quidem segnis animus est. Super mortuorum virorum corpora interfici
simulque sepeliri votum eximium habent, et quia plures simul singulis nuptae
sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos magno certamine adfectant. Moribus
datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur vincere.
[18] Maerent aliae vocibus, et cum acerbissimis planctibus
efferunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt,
paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, si detur in manus, vel pacisci vel
decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manentque dominas proci.
[19] Nupturae virgines non a parentibus viris traduntur, sed
publice aut locantur ducendae aut veneunt. Vtrum fiat ex specie et moribus causa
est. Probae formosaeque in pretio sunt, ceteras qui habeant mercede quaeruntur.
Vini usus quibusdam ignotus est: epulantibus tamen ubi super ignes quos
circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore
contingit.
[20] In litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde
<a> Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis
promunturium, quod praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco
et nisi amplior foret similis. Fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. Est
portus Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo in
sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia.
[21] Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium
quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, urbesque
sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. Hactenus Pontus. deinde est
Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in Propontide Selymbria,
Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt Erginos et Atyras. Tum Rhesso
regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando
Cypsela. Post locus quem Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene
insulae sedens Lysimachia.
[22] Terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter
Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam,
totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem.
[23] Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne;
est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua
Persarum exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum
atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria
transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus Coelos,
Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus Laconicae classis
signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, sive ex figura canis in quam
conversa traditur, sive ex fortuna in quam deciderat, humili nomine accepto; est
Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum.
[24] Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit,
summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno ambitu
mollique circumagit. Eius tractum legentibus praevectisque Mastusiam sinus
intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens iugo facie vallis includitur,
et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas urbes amplectitur, Alopeconnesum et
in altero Isthmi litore sitam Cardiam.
[25] Eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. Circa Hebrum
Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat
spatio mensum ferunt. Dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta
narrantur etiam nemora Zone. Tum Sthenos fluvius, et ripis eius adiacens
Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum
obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum. Turris quam Diomedis vocant
signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed
ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita
condita est.
[26] Vltra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes sunt
Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris Calarnaea et
portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter Athon et Pallenen Cleona et
Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis est longeque ortus et tenuis. Alienis
subinde aquis fit amplior, et ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam
venerat alveo erumpit.
[27] Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam
unde imbres cadunt surgere. Capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice
sustinet non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Ceterum non
promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus.
[28] Qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente
perfossus transnavigatusque est - adhuc freto navigabili pervius. Ima eius
tenent parvae Pelasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acrothoon, in quo, ut
ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat.
[29] Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit
atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. Ibi est Potidaea, at
ubi latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab Achivis
capto Ilio remeantibus posita.
[30] Tum Macedonum populi <ali>quot urbes habitant, quarum
Pelle est maxime inlustris. Alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor,
Alexander etiam Asiae. In litore flexus Megybernaeus, inter promunturia Derim et
Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde
ipsi nomen est Megybernam incingit.
[31] Canastraeo promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in
medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Ceterum longis et in
altum inmissis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per
Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est,
inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. A Peneo ad Sepiada Corynthya,
Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean
inluminat.
[32] Terrae interiores claris locorum nominibus insignes paene
nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes
gigantum fabula belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic
novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia
Tempe; hic Libethra carminum fontes.
[33] [Obiacet] tum iam vaste et multum prominens Graecia, et dum
Myrtoum pelagus adtingat ab septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur
Aegaeis, qua occidit Ioniis fluctibus obiacet. Ac proxime spatiosa et Hellas
nomine grandi fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius
intrante, donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur.
[34] Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare
magis expandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens
tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque Peloponnesos, ob sinus
et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite
in latius effunditur, platani folio simillima. a Macedonia prima est Thessalia,
deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed
omnium Atthis clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia,
Elis, Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian.
[35] De locis atque urbibus quae mare non adluit haec maxime
memoranda sunt: in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia
Antronia, in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi
et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia Thebae et
Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus;
[36] in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut
indicari egeant Athenae, in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in
Argolide Argos et Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre,
in Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Messenia Messene
et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oenomai, Elis etiamnum,
delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem gymnico et singulari sanctitate,
ipso tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile.
[37] Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In ea
sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius,
Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in Aetolia Naupactos, in Acarnania
Stratos oppida, in Epiro Dodonaei Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum
sit frigidus et inmersas faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul
admoventur adcendit.
[38] At cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion
et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. Ille urbem Pagasan
amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida petentes inde Argo
navem solvere memoratur.
[39] Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda: Maliacus et
Opuntius grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae,
Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae
Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum multarumque
virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus;
[40] Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est
Amphiarai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum
nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod spectat
orientem.
[41] Inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram
[atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. Ibi est Piraeus,
Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc
infamia.
[42] Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo cognomen est,
quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio submovens angusto tramite
Helladi Peloponneson adnectit. In eo est oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis
quos Isthmicos vocant celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior,
nunc Romana colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque
contuens.
[43] Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia
lacerant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem Malea,
Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos. Habitant ab Isthmo
ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, et Troezenii, fide societatis
Atticae inlustres.
[44] Portus Saronicus et Schoenitas et Pogonus, oppida autem
Epidaurus et Troezene et Hermiona his litoribus adposita sunt. Inter Scyllaeon
et Malean <sinus Argolicus dicitur, inter Malean> et Taenaron Laconicus,
inter Taenaron et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius.
[45] In Argolico sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum
oppidum Lerne, in Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum
et specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, in
Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. Nomen dedit urbs in litore sita,
huic Cyparissos, illi Asine.
[46] Messenii Pyliique terras colunt et ipsa pelago Pylos
adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam tenent in quam Chelonates et
Araxos excurrunt, sed Cyllene quod Mercurium ibi natum arbitrantur insignis.
Rhion deinde, maris id nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis
incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit.
[47] In eo ad septentriones spectare litora incipiunt. In his
est Aegion et Aegira et Olyros et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis,
Anticyra, Oeanthia, Cirrha et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra
Rhion. In Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous.
[48] In Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est. Facit sinus qui
angustis faucibus et quae minus mille passibus pateant grande pelagus admittit,
faciunt urbes quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum
regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est
in Hadrian.
[49] Hoc mare magno recessu litorum acceptum et vaste quidem in
latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum,
cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dasaretae prima eius
tenent, sequentia Taulantii, Encheleae, Phaeaces. Dein sunt quos proprie
Illyrios vocant, tum Piraei et Liburni et Histri. Vrbium prima est Oricum,
secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in
damnum ituris omen id visum est.
[50] Vltra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium,
sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habitata, in quantum res
transeunt! Nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar et Danuvius qui iam
dictus est Hister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos,
per Histros Hister emittitur. Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit
Illyricum.
[51] De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget,
pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut
procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter Hadriaticum et
Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit
diu solida. Verum ubi longe abiit, in duo cornua finditur, respicitque altero
Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit
angustior.
[52] Interiora eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem
Carni, et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani,
Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub
Appennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii.
[53] Vrbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt ad
sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae, ad dextram
Capua a Tuscis, et Roma quondam <a> pastoribus condita, nunc si pro
materia dicatur alterum opus.
[54] At in oris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit
Timavus novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus; dein Natiso non longe a
mari ditem adtingit Aquileiam.
[55] Vltra est Altinum. Superiora late occupat litora Padus.
Namque ab imis radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus
colligit, et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque
alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. Vnum de eis magnum Padum
adpellant.
[56] Inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus diu qualem
emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, donec eum ex adverso
litore Histriae eodem impetu profluens Hister amnis excipiat. Hac re per ea loca
navigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est.
[57] A Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum,
Fanestris colonia, flumen Metaurus atque Aesis. Et illa in angusto illorum
duorum promunturiorum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et
ideo a Grais dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus
interest.
[58] Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus
Numana, Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria,
Truentinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. Ab eo Frentani illa maritima
habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem Trifernum
amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque Garganum.
[59] Sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias,
modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai dixere
Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant, post Barium et
Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria Brundisium, Valetium,
Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et Sallentina litora et urbs Graia
Callipolis.
[60] Hucusque Hadria, hucusque Italiae latus alterum pertinet.
Frons eius in duo quidem se cornua, sicut supra diximus, scindit: ceterum mare
quod inter utraque admisit tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non
uno margine circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit.
[61] Primus Tarentinus dicitur inter promunturia Sallentinum et
Lacinium, in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus
Scyllaceus inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia,
Carcinus, Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam,
Cauloniam, Locrosque circumdat. In Bruttio sunt Columna Rhegia, Rhegium, Scylla,
Taurianum et Metaurum.
[62] Hinc in Tuscum mare flexus est et eiusdem terrae latus
alterum, Maticana, Hipponium Vibove, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia,
Palinurus olim Phrygii gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum
oppidum, Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae
promunturium, omnia Lucaniae loca;
[63] sinus Puteolanus, Syrrentum, Herculaneum, Vesuvii montis
adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum,
id nunc loci aliquando Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis,
Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora;
[64] Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina,
Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia
citra Tiberim in hoc latere sunt.
[65] Vltra Pyrgi, Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa,
Telamon, Populonia, Caecina, Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna
Ligurum et Tigulia et Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum
flumina utraque ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto
notius.
[66] Alpes ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo
ad septentrionem magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso
impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque in Thraciam
penetrant.
[67] Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera
divisa, atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo illic a
Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. Pars Nostro mari adposita fuit aliquando
Bracata nunc Narbonensis - est magis culta et magis consita ideoque etiam
laetior.
[68] Vrbium quas habet opulentissimae sunt Vasio Vocontiorum,
Vienna Allobrogum, Avennio Cavarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum,
Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. Sed antestat
omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit,
nunc et nomen et decus est Martius Narbo.
[69] In litoribus aliquot sunt cum aliquis nominibus loca:
ceterum rarae urbes quia rari portus, et omnis plaga austro atque africo
exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis.
[70] Deinde est Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post
Athenopolim et Olbiam et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium
portus, et in eo ipsa Massilia. Haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas
posita, nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam
facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat.
[71] Inter eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet,
Fossa Mariana partem eius amnis navigabili alveo effundit. Alioqui litus
ignobile est, lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon,
Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove adiutum imbre
lapidum ferunt. Credas pluvisse, adeo multi passim et late iacent.
[72] Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: dein
Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium integer agens quantus
venit egreditur, et inde contra in occidentem ablatus aliquamdiu Gallias
dirimit, post cursu in meridiem abducto hac intrat, accessuque aliorum amnium
iam grandis et subinde grandior inter Volcas et Cavaras emittitur.
[73] Vltra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latara,
Mesua collis incinctus mari paene undique, ac nisi quod angusto aggere
continenti adnectitur insula. Tum ex Cebennis demissus Arauris iuxta Agathan,
secundum Beterras Orbis fluit.
[74] Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis
venit, exiguus vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi
Narbonem adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus usque
eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. Lacus accipit eum Rubraesus nomine
spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis aditu.
[75] Vltra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non
dulcibus aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus
minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte suspensus. Id
manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut insula natat, pellique
se atque adtrahi patitur.
[76] Quin et ex his quae ad imum perfossa sunt suffusum mare
ostenditur. Vnde Grais nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantia an
prudentibus etiam mendacii lubidine visum est tradere posteris, in ea regione
piscem e terra penitus erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea
foramina ictu captantium interfectus extrahitur. Inde est ora Sordonum et parva
flumina Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus
Eliberrae, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. Tum inter
Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus Galliae
finis.
[77] Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum
in terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius ad dexteram
exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per omnem provinciam longo
limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt adversa perveniat.
[78] Ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undique
incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum et oceanum
mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit ac fit ibi latissima,
viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis,
ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut
spartum alat.
[79] Tribus autem est distincta nominibus, parsque eius
Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite
Gallias altero Baeticam Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua
meridiem, qua septentrionem spectat oceano. Illas fluvius Anas separat, et ideo
Baetica maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nostrum.
Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad septentriones, fronte ad
occasum. Vrbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerunt Palantia et
Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi,
Hispal, Corduba.
[80] At si litora legas, a Cervaria proxima est rupes quae in
altum Pyrenaeum extrudit, dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias,
tum mons Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter
exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis adpellant. inde ad
Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi;
parva flumina Baetulo iuxta Iovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter
Subur et Tolobin Maius. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima.
Tulcis eam modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit.
[81] Inde se in terras pelagus insinuat, et primum magno impetu
admissum mox in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur.
[82] Prior Sucronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore
pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et
Sucronem non magna excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed
notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. Sequens
Ilicitanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. Hic iam
terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt.
[83] Verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter
Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum est. In illius
oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad ordinem pertinet, Urci in
sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba,
Lacippo, Barbesula.
[84] Fit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se
Europae atque Africae litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae
Herculis, Abila et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in
mare prominens. Is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat occasum
medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope
quantum patet specus;
[85] et sinus ultra est in eoque Carteia, ut quidam putant
aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant atque unde
nos sumus Tingentera. Tum Mellaria et Bello et Baesippo usque ad Iunonis
promunturium oram freti occupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo
excurrens, atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua
nostra maria sunt finit Europen.
[86] Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante
reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio
promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur
commodissimum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem large
ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem
usque contusa pro farre est.
[87] Paucae et in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva
admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine. Non longe a Colchis
Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade
advenientium pinnas quasi tela iaculatas. Sex sunt inter Histri ostia: ex his
Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet,
quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant.
[88] Contra Thracium Bosphorum duae parvae parvoque distantes
spatio et aliquando creditae dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et
Symplegades. In Propontide tantum Proconnesos habitatur. Extra Hellespontum
earum quae Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa
litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis expositae quas
quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum caeli solique sunt,
sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat; in Troade Lesbos et in ea
quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios
et Samos, in Caria Coos, in Lycia Rhodos. In illis singulae sunt isdem nominibus
urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos.
[89] Quae contra Tauri promunturium inportune navigantibus
obiacent Chelidoniae nominantur. In sinum, quem maximum Asia recepit, prope
media Cypros ad ortum occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam
Syriasque porrigitur, ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc
aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari
Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos.
[90] Parabos in Phoenice est parva et quantum patet tota
oppidum, frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponere licet. Parva
et Canopos Nili ostio quod Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator
Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit.
[91] Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim, ut
Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris cursu diei totius abducta, et si
ita res fuit, videri potest consectantibus in tantum mutatae causas Nilum
praebuisse, dum limum subinde et praecipue cum exundaret litori adnectens auget
terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet.
[92] In Africa contra maiorem Syrtim Euteletos, contra minoris
promunturia Meninx et Cercina, contra Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et
Aegatae, Romana clade memorabiles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in
Aegaeo mari prope Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos,
Sciathos, Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum
feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus sinus Scyron
prospicit, Cicynethon amplectitur.
[93] Euboea ad meridiem promunturium Geraeston et Capherea, ad
septentrionem Cenaeum extrudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi
artissima est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat a
litore.
[94] Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens die
ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens, ut ventos etiam
ac plena ventis navigia frustretur. Aliquot in ea sunt oppida Styra, Eretria,
Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae Carystos et Chalcis.
[95] In Atthide Helene est nota stupro Helenae, et Salamis
excidio classis Persicae notior. Circa Peloponneson etiam nunc in Aegaeo
Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria inter
ignobiles alias leto Demosthenis nobilis;
[96] in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa
contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos,
Dulichium et inter non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro
Echinades et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, et
vicina Hadriatico mari Corcyra. Hae Thracum Graiorumque terris obiacent.
[97] At interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia,
Thera, Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros,
Lebinthos, Calymnia, Syme. Hae quia dispersae sunt Sporades, at Ceos, Sicinos,
Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros
quia in orbem iacent Cyclades dictae.
[98] Super eas iam in medio mari ingens et centum quondam
urbibus habitata Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu
metopon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis,
adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque,
Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime tamen eo quod ibi
sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum cui nomen eius insculptum est
adcolae ostendunt.
[99] Vrbium notissimae Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos,
Olopyxos, Therapnae, Cydonea, Moratusa, Dictynna. Inter colles quod ibi nutritum
Iovem accepimus fama Idaei montis excellit.
[100] Iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Caudos
et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo adpellant, atque unde Carpathio
mari cognomen est Carpathos. In Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa,
Titana, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine,
atque ut Alexandriae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt
continens et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. Id
angustum et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perfluit,
atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. Scylla saxum
est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. Ipsa ingens et tribus
promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae imaginem quae Delta dicitur
efficit.
[101] Pachynum vocatur quod Graeciam spectat, Lilybaeum quod in
Africam, Pelorias quod in Italiam vergens Scyllae adversum est. Causa nominis
Pelorus gubernator ab Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa,
et per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse
litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat.
[102] Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare
adtingens haec fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida,
Syracusas et in his mirabilem Arethusam. Fons est in quo visuntur iacta in
Alpheum amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non
se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum
atque hic se rursus extollere.
[103] Inter Pachynum et Lilybaeum Acragas est et Heraclea et
Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida Panhormus et Himera, interius vero Leontini
et Centuripinum et Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum
Henna praecipuam.
[104] Montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris ab Aenea
conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis ignibus flagrat. De
amnibus Himera referendus, quia in media admodum ortus in diversa decurrit,
scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit.
[105] Circa Siciliam in Siculo freto est Aeaee, quam Calypso
habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, Melita, Cossura, propius Italiam
Galata, et illae septem quas Aeoli adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma,
Phoenicusa, ac sicut Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle.
[106] Sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Sidonia, Capreae,
Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina
ostia <ad>iacent.
[107] Vltra aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania,
Urgo, Ilva, Capraria, duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco
litori propior, inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana
coloniae sunt a barbaris colitur:
[108] Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod in
occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique et
nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est Corsica, ceterum
fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda ita paene pestilens. In
ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium antiquissimae Caralis et Sulci.
[109] At in Gallia quas referre conveniat solae sunt Stoechades
ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares in Hispania contra
Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, et ex spatio sui
cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur. Castella sunt in minoribus
Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pollentia coloniae. Ebusos e regione
promunturii quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet,
frumentis tantum non fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent
adeo expers, ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si
invecta sunt sustineat. Contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, quod
cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo inhabitabilis, tamen
ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana humo circumsignaverunt, sine
pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus, qui alioqui solent obvios
adpetere, adspectum eius pulveris aliquod velut virus procul et cum pavore
fugientibus.
Chorographia,
III
[1] Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur.
Restat ille circuitus quem <ut> initio diximus cingit oceanus. Ingens
infinitumque pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant,
modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque invicem neque
alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu versum, sed ubi in
omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum insularumque ex medio pariter
effusum est, rursus ab illis colligitur in medium et in semet ipsum redit, tanta
vi semper inmissum, ut vasta etiam flumina retro agat, et aut terrestria
deprehendat animalia aut marina destituat.
[2] Neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo mundus
efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si, ut doctioribus
placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria
residant, atque unde se rursus exuberantia adtollant, an luna causas tantis
meatibus praebeat. At ortus certe eius occasusque variantur neque eodem adsidue
tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque adventare
conperimus.
[3] Huc egressos sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt,
aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel
iterumque paululum in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est.
Turduli et Bastuli habitant.
[4] In proximo sinu portus est quem Gaditanum, et lucus quem
Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore et procul a litore Hasta
colonia. Extra Iunonis ara templumque est, in ipso mari monumentum Caepionis
scopulo magis quam insulae impositum. Baetis ex Tarraconensi regione demissus
per hanc fere mediam diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a
mari grandem lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque
simplici alveo venerat tantus singulis effluit. Tum sinus alter usque ad finem
provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa contingunt. at
Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in
altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit.
[5] Qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia
dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera
fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, Magnum quod ulterius est,
in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Caetobriga et Portus
Hannibalis, in Magno Ebora.
[6] Sinus intersunt: et est in proximo Salacia, in altero
Ulisippo et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. Ab his promunturiis
in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli
veteres Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promunturii
latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius. Frons illa aliquamdiu
rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox paululum eminet, tum reducta
iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum vocamus
extenditur.
[7] Totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque
per eos Avo, Celadus, Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. Flexus
ipse Lambriacam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam. Partem quae
prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina non longe
orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars iuxta turrem Augusti titulo
memorabilem. Cetera super Tamarici Nerique incolunt in eo tractu ultimi.
Hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent.
[8] Deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a
Celtico promunturio ad Pyrenaeum usque. Perpetua eius ora, nisi ubi modici
recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est.
[9] In ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde
Astyres. In Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu
excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo etiam inter
accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. In Astyrum litore
Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant in paene insula sedent et
sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles.
[10] At ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt orae paulatim
recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere, usque adeo
semet terris angustantibus, ut earum
[rerum] spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam
tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt.
[11] Tractum Cantabri et Vardulli tenent: Cantabrorum aliquot
populi amnesque sunt sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. Per eundi et
Salaenos Saunium, per Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et Devales
Tritino Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada. Vardulli una
gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit Hispanias.
[12] Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil
progressa in altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro
Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu adflexa
ad occidentem litus advertit. Tunc ad septentriones conversa iterum longo
rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur.
[13] Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena
lucis inmanibus. Quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit,
salubris, et noxio genere animalium minime frequens.
[14] Gentes superbae superstitiosae aliquando etiam immanes
adeo, ut hominem optimam et gratissimam diis victimam crederent. Manent vestigia
feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus,
ubi devotos altaribus admovere, delibant. Habent tamen et facundiam suam
magistrosque sapientiae druidas.
[15] Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac
siderum et quid dii velint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis
clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Vnum ex his
quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores,
aeternas esse animas vitamque alteram ad manes. Itaque cum mortuis cremant ac
defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti
deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una victuri
libenter inmitterent. Regio quam incolunt omnis Comata Gallia. Populorum tria
summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. Namque a Pyrenaeo ad
Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, inde ad Rhenum pertinent Belgae.
Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque
opulentissimae in Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis
Eliumberrum.
[16] Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre
aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. At ubi
obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus
suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo
latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat,
verum more etiam pelagi saevientis exsurgens iactat navigantes atrociter, utique
si alio ventus alio unda praecipitat.
[17] In eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli
aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur editiora quis
obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius tantum ambitur, et
quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc velut ex
loco superiore perspicua sunt.
[18] Ab Garunnae exitu latus illud incipit terrae procurrentis
in pelagus et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media eius
habitantibus, ab Santonis ad Ossismos usque deflexa. Ab illis enim iterum ad
septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium
Morinos, nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet.
[19] Rhenus Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit
Venetum et Acronum. Mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc
et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus,
ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus
iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, eiusdemque
nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque fluvius emittitur.
[20] Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis
Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat
oceanico litore obducta est.
[21] Qui habitant immanes sunt animis atque corporibus, et ad
insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine
laborum maxime frigoris. Nudi agunt antequam puberes sint, et longissima apud
eos pueritia est. Viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme.
[22] Nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella
cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque inperitandi
prolatandique quae possident, nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa
ipsos quae iacent vasta sint.
[23] Ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat,
tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus. Victu ita asperi incultique, ut
cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum
ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt.
[24] Terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus
aspera et magna ex parte silvis ac paludibus invia. Paludium Suesia, Metia et
Melsyagum maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, sed
illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior.
[25] Montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix
est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, in
Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi.
[26] Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis
refertus est. Hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec
usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis
vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora adtingit, ripis
contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum
et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est.
[27] In eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae
Hermiones.
[28] Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur
Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. Gens
habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii.
[29] Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. Vt
invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum
trahens semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis
atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles sint,
natis statim dextra aduritur mamma. Inde expedita in ictus manus quae exseritur,
virile fit pectus.
[30] Arcus tendere equitare venari puellaria pensa sunt; ferire
hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur,
sitque eis poenae virginitas.
[31] Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et
intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae
adpellati. In Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque
montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum
verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et
totidem aliis nox usque continua est.
[32] Terra angusta aprica per se fertilis. Cultores iustissimi
et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt. Quippe festo semper otio laeti
non bella novere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias
Delon misisse initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes
ulterioribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse
referuntur. Habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis quam
taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe
praecipitant.
[33] Id eis funus eximium est. Mare Caspium ut angusto ita longo
etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, atque ubi recto alveo
influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram
in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant;
omne atrox saevum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis
quam cetera refertum et ideo minus navigabile. Ad introeuntium dextram Scythae
Nomades freti litoribus insident.
[34] Intus sunt ad Caspium sinum Caspii et Amazones sed quas
Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani et Moschi et Hyrcani, in Scythico
Amardi et Pestici et iam ad fretum Derbices. Multi in eo sinu magni parvique
amnes fluunt, sed qui famam habeat ex Ceraunis montibus uno alveo descendit,
duobus exit in Caspium.
[35] Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat,
labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam intuearis,
manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et
quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad opposita cautium,
atque ob id ingenti cum murmure sonansque devolvitur, adeo citus, ut qua ex
praecipiti in subiecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam
canalem habet evehat, plus iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet
ipse sine alveo ferens; deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit
tranquillus, iterumque per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur.
Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi
[et] in diversa abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum
distantibus alveis defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in
Hyrcanium sinum uno ore perveniunt.
[36] Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum
regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic incursu aliorum
grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occurrens iuxta Dahas primum
inflectitur, cursuque ad septentrionem converso inter Amardos et Pesticos os
aperit. Silvae alia quoque dira animalia verum et tigres ferunt utique
Hyrcaniae, saevum ferarum genus et usque eo pernix, ut illis longe quoque
praegressum equitem consequi nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde
coeperit subinde repetito solitum et facile sit. Causa ex eo est, quod ubi ille
interceptos earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu
frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad cubilia sua
referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, donec ad
frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat.
[37] Vltra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu
fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine
proiecta.
[38] Sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari
circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic
certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse
commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono
sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium
ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae
litora exisse. Restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu
durantur et ideo deserta sunt.
[39] His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus
multae ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas
praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et veluti
flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam ripam agit,
qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, medium litus abducit,
et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum
Aegyptii Herculis, conditoribus religione vetustate opibus inlustre. Tyrii
constituere; cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt; annorum quis manet
ab Iliaca tempestate principia sunt; opes tempus aluit. In Lusitania Erythia est
quam Geryonae habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri
fertiles, ut cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem
novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. In Celticis
aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant.
[40] Sena in Britannico mari Ossismicis adversa litoribus,
Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua virginitate
sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, putantque ingeniis
singularibus praeditas maria ac ventos concitare carminibus, seque in quae
velint animalia vertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire ventura
et praedicare, sed nonnisi dedita navigantibus, et in id tantum, ut se
consulerent profectis.
[41] Britannia qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et
magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus,
nec indomitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, propriarum
rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat. ceterum ut
adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque proiecta grandi angulo Rheni
ostia prospicit, dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam altero
Germaniam spectans, tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergore
abducta iterum se in diversos angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime
similis, plana ingens fecunda, verum iis quae pecora quam homines benignius
alant.
[42] Fert nemora saltusque, ac praegrandia flumina, alternis
motibus modo in pelagus modo retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque
generantia. Fert populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut
longius a continenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac
finibus dites, - incertum ob decorem an quid aliud - vitro corpora infecti.
[43] Causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter
invicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae
possident. Dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus
Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utuntur. super
Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum
oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis non
laetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi
pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores eius inconditi sunt et
omnium virtutium ignari <magis> quam aliae gentes
[aliquatenus tamen gnari], pietatis admodum expertes.
[44] Triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis,
septem Haemodae contra Germaniam vectae. In illo sinu quem Codanum diximus ex
iis Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita
magnitudine antestat.
[45] Quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque
pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias
insulae videntur alias una et continens terra.
[46] In his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis
tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures
et ad ambiendum corpus omne patulae - nudis alioquin - pro veste sint,
praeterquam quod fabulis traditur, <apud> auctores etiam - quos sequi non
pigeat - invenio.
[47] Thyle Belcarum litori adposita est, Grais et nostris
celebrata carminibus. In ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breves
utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod
per id tempus iam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen
splendore proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam
manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat.
[48] Talge in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac
fructibus abundans, sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro
sacrilegio habent, diis parata existimantes diisque servanda. Aliquot et illis
oris quas desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus
Scythicas vocant.
[49] Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae
spectantis orientem. Pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob
nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe
et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.
[50] Vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem
mari inminentem nomine Tabim. Longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt,
genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens
peragit notissimum.
[51] India non Eoo tantum adposita pelago, sed et ei quod ad
meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita
tantum spatium litoris occupat, quantum per sexaginta dies noctesque
velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua
parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum
ad meridiem iaceant.
[52] Ceterum fertilis, et vario genere hominum aliorumque
animalium scatet. Alit formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum
aurum penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire commemorant;
immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu corporis
adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus
defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia veluti navigia binos
et quaedam ternos etiam vehant.
[53] Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii vestiuntur
aut lanis quas diximus, alii avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars
tantum obscena velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore
ingentes, ut elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque
habiliter utantur.
[54] Quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum
existimant, quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximos parentes priusquam
annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, caesorumque
visceribus epulari fas et maxime pium est.
[55] At ubi senectus aut morbus incessit, procul a ceteris
abeunt mortemque in solitudine nihil anxii exspectant. Prudentiores et quibus
ars studiumque sapientiae contingit non exspectant eam, sed ingerendo semet
ignibus laeti et cum gloria arcessunt.
[56] Vrbium quas incolunt - sunt autem plurimae - Nysa est
clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. Famam hinc praecipuam habent; in
illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis
auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.
[57] Oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida,
nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae gentes et quodammodo
Aethiopes. Ab Colide ad Indum recta sunt litora, timidique populi et marinis
opibus adfatim dites.
[58] Tamus promunturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter
<Eo>ae partis angulus initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et
Indus amnes. Ille multis fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum
fecit, fit omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia
passuum patens, in septem ora dispergitur.
[59] Indus ex monte Propaniso exortus et alia quidem flumina
admittit, sed clarissima Cophen, Acesinum, Hydaspen, conceptamque pluribus
alveis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post
ubi saepe aliquot magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque
descendit, donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe
distantibus exeat.
[60] Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei
soli - ita veteres tradidere - altera argentei, atque ut maxime videtur, aut ex
re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis admodum insula aut
prima pars orbis alterius. Id parcius dicitur, sed quia habitatur nec quisquam
circum eam isse traditur, prope verum est.
[61] Contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo
inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter
ipsa ostia Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens.
<Ariane> inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta;
humus cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non grandia
flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.
[62] Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod
ibi Erythras regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare,
profundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. Primo recedentis oras
aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum patens sinus erat.
Sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit:
[63] Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus
ulterior. Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium
quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa portione
cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit formam capitis humani.
Arabici et os artius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus et multo
magis longa latera. Init penitus introrsusque, dum Aegyptum paene et montem
Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis
penetrat angustior.
[64] Ab his quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi
Chelonophagi morantur, deserta sunt. In ipso Carmanii <in>navigantium
dextera positi sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se
velant, carne vescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi,
dehinc Persae habitant.
[65] Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. In
parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et
duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates.
[66] Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat.
Euphrates immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque
decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis
piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, acceptisque
ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus
obstet in nostra maria venturus.
[67] Inde ad meridiem avertitur, et primum Syros tunc Arabas
ingressus non perdurat in pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis
rivus despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed
deficit.
[68] Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus
excurrit. Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis
aliorumque odorum maxime ferax. Maiorem Sabaei tenent partem, ostio proximam et
Carmaniis contrariam Macae. Frontem quae inter ostia ostenditur silvae cautesque
exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae, Ogyris quod in ea Erythrae
regis monimentum est magis clara quam ceterae.
[69] Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte quae
introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab
intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter
promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia
Berenice, tum silva quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis,
ideoque referendus quod ex Nili alveo dioryge adductus.
[70] Extra sinum, verum in flexu tamen etiamnum Rubri maris pars
bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai habitant, hi quos ex facto
quia serpentibus vescuntur Ophiophagos vocant. Fuere interius Pygmaei, minutum
genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit.
[71] Sunt multa volucrum multa serpentium genera: de serpentibus
memorandi maxime, quos parvos admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex
limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere,
atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso agmine
excipi pugnaque confici traditum est.
[72] De volucribus praecipue referenda Phoenix, semper unica;
non enim coitu concipitur partuve generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo
perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat
solviturque;
[73] dein putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se
concipit atque ex se rursus renascitur. Cum adolevit, ossa pristini corporis
inclusa murra Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus
arae bustis inferens memorando funere consecrat. Ipsum promunturium quo id mare
cluditur Aceraunis saltibus invium est.
[74] Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus
primo ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere quam
nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti Automoles:
pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores <sunt> veluti
optimarum alii virtutium.
[75] Illis mos est cui potissimum pareant specie ac viribus
legere. Apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod minus est pretiosius
censent. Aere exornantur, auro vincla sontium fabricant.
[76] Est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet
vesci volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt
adfirmant innasci subinde divinitus.
[77] Est lacus quo perfusa corpora quasi uncta pernitent:
bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae incidunt aut inmittuntur
infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus non innatantia ferat sed
pessum et penitus accipiat. Sunt et saevissimae ferae omni colore varii lycaones
et quales accepimus sphinges.
[78] Sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus
pegasi. Ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia
vastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine
cultoribus tractus. Dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne
terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet:
[79] verum et
[si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per
oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari sed commeatu
defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum nostrorum temporibus cum
Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut
Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est:
[80] ideo eius orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea quae
deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, alii sine sono
linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub
naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum incessit libido
vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt quibus
ante adventum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit adeoque visus mirum in modum
placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime
libuerit.
[81] Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit,
in qua tantum feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua
sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri ne
reluctentur vix vinculis possint.
[82] Hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria
pertulerat, fides habita est. Vltra hunc sinum mons altus, ut Graeci vocant
Theon <ochema>, perpetuis ignibus flagrat.
[83] Vltra montem viret collis longo tractu longis litoribus
obductus, unde visuntur patentes magis campi quam ut perspici possint
<Aegi>panum Satyrorumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his
nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem
vasta et silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late
iacentia ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes
maius humanis.
[84] Tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, nec ita
corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hesperio<e>. in
horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: Nuchul ab incolis
dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari sed a barbaro ore corruptus.
Alit et <pa>pyrum et minora quidem eiusdem tamen generis animalia. Aliis
amnibus in oceanum vergentibus solus in mediam regionem et ad orientem abit, et
quonam exeat, incertum est. Inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque
aliquandiu per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere;
ceterum spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur
exsurgere.
[85] Catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave
caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos
gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu morsuque
nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum.
[86] Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt
aliquando Gorgonum. Ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est
finiuntur.
[87] Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari
Atlantico adluitur. Prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta
sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. Exustis insulae adpositae sunt
quas Hesperidas tenuisse memoratur. In harenis mons est Atlas, de se consurgens,
verum incisis undique rupibus praeceps, invius, et quo magis surgit exilior, qui
quod altius quam conspici potest usque in nubila erigitur, caelum et sidera non
tangere modo vertice sed sustinere quoque dictus est. Contra Fortunatae insulae
abundant sua sponte genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil
sollicitos alunt, beatius quam aliae urbes excultae. Vna singulari duorum
fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem;
ita adfectis remedium est ex altero bibere.
[88] Ab eo tractu quem ferae infestant proximi sunt Himantopodes
inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt, dein
Pharusii, aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi
quod pecore aluntur admodum inopes.
[89] Hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro terebintho
ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem
infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod
tinxere clarissimum.
[90] Reliqua est ora Mauretaniae exterior, et in finem sui
fastigantis se Africae novissimus angulus, isdem opibus sed minus dives. Ceterum
solo etiam ditior et adeo est fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo
benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata.
[91] Hic Antaeus regnasse dicitur et signum quoque fabulae
clarum prorsus ostenditur collis modicus resupini hominis imagine iacentis,
illius ut incolae ferunt tumulus: unde ubi aliqua pars eruta est solent imbres
spargi, et donec effossa repleantur eveniunt.
[92] Hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo
diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulentissimae
habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem Sala et Lixos
flumini Lixo proxima. Vltra est colonia et fluvius Gna et unde initium fecimus
Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens promontorium, operis huius atque
Atlantici litoris terminus.

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés. delphine.acolat@tiscali.fr
|