Constitutio limitum

Inter omnes mensurarum ritus sive actus eminentissima traditur limitum constitutio. Est enim illi origo caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudine[m] recturae dividentibus ratio tractabilis, formarum pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa designatio. constituti enim limites non sine mundi ratione, quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur, kardines a poli axe. Vnde primum haec ratio mensurae constituta ab Etruscorum haruspicum [vel auctorum habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem terrarum in duas partes secundum solis cursum diviserunt, dextram appellaverunt quae septentrioni subiacebat, sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret; [2] alteram lineam duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media ultra antica[m] citra postica[m] nominaverunt. Ex quo haec constitutio liminibus templorum adscribitur.
Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normalibus longitudinibus incluserunt. Primum duos limites constituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret.
Hunc appellaverunt duo[de]cimanum ideo, quod terram in duas partes dividat et ab eo omnis ager nominetur. Alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem nominaverunt a mundi kardine[m].
Duo[de]cimanum postea decimanum appellaverunt.
Quare a decem potius quam a duobus? Sicut dipundium nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui duoviginti nunc dicimus viginti, similiter duo[de]cimanus decimanus est factus.
Reliquos limites fecerunt angustiores, et qui spectabant in orientem prorsos, qui ad meridianum, transversos appellaverunt. Limites autem appellati a limo, id est antiquo verbo transversi: nam et limum cinctum ideo quod purpuram transversam habeat, item limina ostiorum. [3] Postea et prorsos et transversos limites appellaverunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera serventur. Postea apud quosdam nomina a loci natura acceperunt, et qui ad mare spectant maritimi appellantur, qui ad montem, montani. Omnis ergo huius [mensurae et] recturae longitudo rationaliter limes appellatur: nec interest quicquam, decimanum aut limitem dicamus.
Decimanus autem primus maximus appellatur, item kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. Alii limites sunt actuarii, atque alii linearii. Actuarius limes est, qui primus actus est, et ab eo quintus quisque; quem si numeres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centurias sex limites cludunt. Reliqui medii limites linearii appellantur, in Italia subruncivi. Actuarii autem, extra maximos decimanum et kardinem, habent latitudinem ped. XII. Per hos iter populo sicut per viam publicam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cornelia et Iulia. Quidam ex his latiores sunt quam ped. XII, ut hi qui sunt per viam publicam militarem acti: habent enim latitudinem viae publicae. Linearii limites a quibusdam mensurae tantum disterminandae causa sunt constituti, et si finitimi interveniunt, latitudinem secundum legem Mamiliam accipiunt. In Italia etiam itineri publico serviunt sub appellatione subruncivorum: habent latitudinem ped. VIII. Hos conditores coloniarum fructus asportandi causa publicaverunt. Nam et possessiones pro aestimio ubertatis angustiores sunt adsignatae: ideoque limites omnes non solum mensurae sed et publici itineris causa latitudines acceperunt.
Secundum antiquam consvetudinem limites diriguntur.
Quare non omnis agrorum mensura in orientem potius quam in occidentem spectat. In orientem sicut aedes sacrae. Nam antiqui architecti in occidentem templa recte spectare scripserunt: postea placuit omnem religionem eo convertere, ex qua parte caeli terra inluminatur. sic et limites in orientem constituuntur.
[4] Multi ignorantes mundi rationem solem sunt secuti, hoc est ortum et occasum, quod is semel conprehendi ferramento non potest. Quid ergo? Posita auspicaliter groma, ipso forte conditore praesente, proximum vero ortum conprehenderunt, et in utramque partem limites emiserunt, quibus kardo in horam sextam non convenerit.
Et quidam, ne proximarum coloniarum limitibus ordinatos limites mitterent, relicta caeli ratione mensuram constituerunt, qua tantum modus centuriarum et limitum longitudo constaret. Quidam agri longitudinem secuti: et qua longior erat, fecerunt decimanum. quidam in totum converterunt, et fecerunt decimanum in meridianum et kardinem in orientem, sicut in agro Campano qui est circa Capuam. Modum autem centuriis quidam secundum agri amplitudinem dederunt; in Italia triumviri iugerum quinquagenum, aliubi ducenum; Cremonae iugerum CCX; divus Augustus in Veturia Emeritae iugerum CCCC, quibus divisionibus decimani habent longitudinis actus XL, kardines actus XX, decimanus est in orientem.
[5] Quibusdam deinde coloniis perticae fines, hoc est primae adsignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae continentur. In Emeritensium finibus aliquae sunt praefecturae, quarum decimani aeque in orientem diriguntur, kardines in meridianum: sed in praefecturis Mullicensis et Turgaliensis regionis decimani habent actus XX, kardines actus XL. Nam et in alia praefectura aliter conversi sunt limites, ut habeant in aeris inscriptionibus inter limitem novum et veterem iugera forte CXX: haec sunt alterius partis subsiciva.
Hae deinde agrorum divisiones lapidum inscriptionibus tam variis continentur quam et limitum actibus. Alii vertices, alii latera, regionibus suis obsecundant<es>, multi tantum decimani maximi et kardinis lapides inscripserunt, reliquos sine inscriptione ad parem posuerunt; quos ideo quod nulla significatione appareat, a quoto loco numerentur, mutos appellant divus Augustus in adsignationibus suis numero limitum inscriptos lapides omnibus centuriarum angulis defigi iussit: [6] nam locatione operis huius non solum quod ad publicos limites pertineret iniunxit, verum etiam inter acceptas ne roborei deessent termini cavit. Inscripserunt quidam vertices lapidum et limitum tantum numerum significaverunt; alii ipsarum centuriarum, sic quem ad modum qui in lateribus inscripserunt. Vel in vertice lapides sic inscripserunt, quem ad modum in decimano maximo et in kardine solet: sic et ulteriores secundum numer[or>um suorum postulationem inscripserunt. Voluerunt autem limites inscriptionibus claudi ita, ut cuius centuriae essent lapides intelligere[n]tur. Sic quoque haec inscriptio obscura est. Lapis autem in regione s. Et u. Hac ratione sic inscribitur [quemadmodum supra]; quarta enim illi lapidi portio clusaris vacat ab inscriptione; est ergo talis inscriptio s.D.V.K. In regione dextra et ultra <e>idem numeri sic inscribuntur.
[Sic et] in regione sinistra et citra, in regione dextra et citra eidem numeri sic inscribuntur. Comparemus nunc omnes quattuor lapides in unum, et intueamur eorum quartas partes vacantes, quae in suis regionibus centurias litteris intra cludunt. Sic et in suo intervallo distantes centurias his inscriptionibus cludunt. Inspiciamus a maximo decimano et kardine [singulorum] lapidum inscriptiones. Latera autem lapidum recte inscribuntur, quoniam ampliores numeros capiunt; nam [in] verticibus inscribi non facile [omnia] possunt. Inscribitur [enim] lateribus D. D. LXXXXVIII V.K. LXXV. Quae inscriptio si ratione ponatur, est optima; licet et quomodo cumque inscripta sit, perito mensori non latebit, quoniam certus est lapis, quo centuria cluditur.
Multos limitum constitutiones in errorem deducunt, dum aut inscriptionem parum intellegunt aut aliter limites numerant. Volunt esse quidam decimanum alium primum, alium maximum: et cum exierunt a decimano maximo, peractis centuriae actibus primum limitem numerant qui est secundus. Deinde ad agrum de quo agitur cum perveniunt, novam controversiam inveniunt et de aliis quam de quibus agitur acceptis litigant, dum volunt esse primos decimanos duos et duos kardines. [7] Hoc si esset, inter decimanum maximum et quem volunt primum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur 'inter decimanum maximum et primum'. Sed quoniam is ipse primus est qui et maximus, continuo a decimano maximo et kardine centuria inscribitur D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Erit ergo nobis is primus qui et maximus. Sed et de limitibus quintariis quintum quemque quintarium volunt.
Porro autem inter quintum et quintarium interest aliquid: quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius qui quinque centurias cludit. Hunc volunt esse quintum, qui est sextus. Nam et legum lat<i>onibus, quem admodum perlatum est, sic caverunt, [ut] 'a decimano maximo quintus quisque spatio itineris ampliaretur'.
Erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum temporum formae sextum quemque limitem latiorem haberent significatione qua solent minores. [8] Tractemus nunc diligentius quid dixerint. A DECIMANO MAXIMO QVINTVM QVEMQVE LATIOREM. A decimano: quoniam decimanus erat, positi sunt deinde quinque limites, quorum novissimus factus est latior; his quom decimanus accessit, sex fiunt. Eandem observationem et in reliqua limitum parte esse voluerunt: quem ad modum a decimano maximo quinque limites ducebantur, quorum esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam spatium definitum erat, quinque adiectis limitibus summo latitudinem suam servari placuit.
Quem ad modum ab antiquis acti sint limites, tractare coepimus: itaque persequi omnia non alienum iudico.
Foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione disputemus, praeterire tot operum exemplaria.
Finitis ergo ampliorum bellorum operibus, augendae rei publicae causa inlustres Romanorum viri urbes constituerunt, quas aut victoribus populi Romani civibus aut emeritis militibus adsignaverunt et ab agrorum nova dedicatione culturae colonias appellaverunt. [9] Victoribus autem adsignatae coloniae his qui temporis causa arma acceperant: non enim tantum militum incremento r(ei) p(ublicae) p(opulus) R(omanus) habuit; erat tunc praemium terra et pro emerito habebatur. Multis legionibus contigit bella feliciter transigere et ad laboriosam agri culturae requiem primo tirocinii gradu pervenire: nam cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis deducebantur, modus agri pro portione officii dabatur.
Ferunt quidam postea indictum modum belli, et expleta centesima hostium congressione ad colendarum deductos terrarum agros. Divus Iulius, vir acerrimus et multarum gentium domitor, tam frequentibus bellis militem exercuit, ut dum victorias numeraret, congressionum multitudinem oblivisceretur. Nam milites ultra stipendia emerita detinuit, recusantes deinde veteranos dimisit, mox eosdem ipsos veniam commilitii rogantes recepit, et post aliquot bella parta iam pace deduxit. [10] Aeque divus Augustus [in] adsignata orbi terrarum pace exercitus, qui aut sub Antonio aut Lepido militaverant, pariter et suarum legionum milites colonos fecit, alios in Italia, alios in provinciis: quibusdam deletis hostium civitatibus novas urbes constituit, quosdam in veteribus oppidis deduxit et colonos nominavit. Illas quoque urbes, quae deductae a regibus aut dictatoribus fuerant, quas bellorum civilium interventus exhauserat, dato iterum coloniae nomine numero civium ampliavit, quasdam et finibus. Ideoque multis regionibus antiquae mensurae actus in diversum novis limitibus inciditur: nam tetrantum veterum lapides adhuc parent. Sicut in Campania finibus Minturnensium; quorum nova adsignatio trans fluvium Lirem limitibus continetur: citra Lirem postea adsignatum per professiones veterum possessorum, ubi iam opportunarum finium commutatione relictis primae adsignationis terminis more arcifinio possidetur.
Multis ergo generibus limitum constitutiones inchoatae sunt. Quibusdam coloniis kardo maximus et decimanus non longe a civitate oriuntur. [11] Nam in proximo esse debe<n>t, immo, si fieri potest, ex ipsa colonia inchoari: sed quo[nia]m vetusta municipia in ius coloniae transferuntur, stantibus iam muris et ceteris moenibus limites primos nisi a foris accipere non possunt.
Multi facilitatem agri secuti: et ubi plurimum erant adsignaturi, ibi decimanum maximum et kardinem constituerunt. antiqui enim propter subita bellorum pericula non solum erant urbes contenti cingere muris, verum etiam loca aspera et excelsa saxis eligebant, ubi illis maximum propugnaculum esset et ipsa loci natura. Haec vicina urbibus rupium multitudo limites accipere propter loci difficultatem non potuit, sed relicta est, ut aut silvas rei publicae praestaret, aut, si sterilis esset, vacaret.
His urbibus, ut haberent coloniarum vastitatem, vicinarum civitatium fines sunt adtributi, et in optimo solo decimanus maximus et kardo constituti; sicut in Umbria finibus Spellatium.
[12] Quibusdam coloniis decumanum maximum ita constituerunt, ut viam consularem transeuntem per coloniam contineret; sicut in Campania coloniae Axurnati. Decimanus maximus per viam Appiam observatur: fines qui culturam accipere potuerunt, et limites acceperunt: reliqua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremitate more arcifinio per demonstrationes et per locorum vocabula.
Quibusdam coloniis postea constitutis, sicut in Africa Admederae, decimanus maximus et kardo a civitate ori<un>tur et per quattuor portas in more<m> castrorum ut viae amplissimae limitibus diriguntur. Haec est constituendorum limitum ratio pulcherrima. Nam colonia omnes quattuor perticae regiones continet et est colentibus vicina undique, incolis quoque iter ad forum ex omni parte aequale. Sic et in castris groma ponitur in tetrantem, qua velut ad forum conveniatur.
Hanc constituendorum limitum rationem servare debebimus, si huic postulationi vel locorum natura suffragabit. saepe enim propter portum colonia ad mare ponitur. cuius fines aquam non possunt excedere, hoc est litore terminantur; et cum sit colonia ipsa in litore, fines a decimano maximo et kardine in omnes quattuor partes aequaliter accipere non potest. [13] Quaedam propter aquae commodum monti applicantur; quarum aeque decimanus maximus aut kardo relictis locis interciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur.
Multas colonias et ipsi montes finiunt; propter quod quattuor regionibus aequaliter pertica non potest dividi, sed in alteram partem tota limitum rectura servetur.
Itaque si loci natura permittit, rationem servare debemus: sin autem, proximum rationi; non quo minus aliquid de finibus fiat aut amissionis periculum habeat: si aliter egerimus, mensura sua uni cuique constabit, decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines, fines terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio, habebit tamen inter professores existimationem. Nam nec illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae factum est, quod kardines loco decimanorum observantur, decimani loco kardinum: omnis limitum co<n>nexio rectis angulis continetur, extremitas mensuraliter obligata est, nihil res publica, nihil possessor de finibus queritur; [14] constat illis ratio mensurae, limitum ratio non constat, et potest dici mensura orbis alterius aut certe sinistra, hoc est inversa. Cum ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nominetur, quare ab oriente in occidentem dirigatur, nulla est ratio. Quid ergo? Licet exitum decimanus maximus non habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen rationem, et ab eo in eam partem qua defecerit aeque suo intervallo centuriae nominentur.
Quaerenda est ergo huius rationis origo. Multi ita ut supra diximus solis ortum et occasum conprehenderunt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus signa a locorum natura varie ostenduntur. Sic et limitum ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri disconvenit. Hos qui ad limites constituendos hac ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se] ortum et occasum pervidere crediderunt: aut forte scierunt errorem et neglexerunt, ei contenti tantum regioni ortum et occasum demetiri. [15] Immo contendisse feruntur ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol appareat, occasum, ubi novissime desinat: hactenus dirigere mensuram laboraverunt. Quid quod nec illa ipsa regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi aequalibus ab ortu et occasu diastematibus ferramentum ponatur; quod in qua parte sit scire difficile est, quoniam in diversis orbis terrarum partibus mensurae aguntur. Et illa ipsa regione, <si> sit illi forte ex altera parte campus per multa milia, mons ex altera et propior ferramento, necesse est ex illa parte apertiore sol longius conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere cito desinat. Et si kardo a monte non longe nascatur sive decimanus, quomodo potest cursus conprehendi recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem sol adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore parte resplendeat?
Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra.
Advocandum est nobis gnomonices summae ac divinae artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad verum nisi per umbrae momenta non potest. [16] Ortum enim aut occasum ne ab extrema quidem parte orbis terrarum pervidere quisquam potest, cum a sapientibus tradatur terram punctum esse caeli et infra solem amplo diastemate spiritum sumere. Nam et Archimeden, virum praeclari ingenii et magnarum rerum inventorem, ferunt scripsisse, quantum arenarum capere posset mundus, si repleretur. Credamus ergo illum divinarum rerum magnitudinem ante oculos habuisse. Qua ratione, dicamus, tot saeculis unus mortalium hoc scire potuerit?
Vnus propter hoc laboravit et per incrementa umbrarum deprehendit.
Caeli autem punctum terram esse [certam] sic describunt, quod dicant a polo ad Saturni circulum intervallum esse quod Graeci hemitonion appellant; a Saturno deiude ad Iovem hemitonion; ab hoc deinde ad Martem tonon; a Marte deinde ad solem ter tantum esse quantum a polo ad Saturnum, hoc est trihemitonion; a sole deinde tantum esse ad Venerem, quantum a Saturno ad Iovem, hemitonion; a Venere deinde ad Mercurium hemitonion; a Mercurio deinde ad lunam tantundem, hemitonion; a luna ad terram tantum quantum a polo ad Iovem, tonon. Sic terram punctum caeli esse ostendunt: nam et ars musica per haec diastemata constare fertur.
Solem autem ampliorem aliquot partibus quam terram describunt, et quod palam est ab eo inluminari diem, noctem esse in dimidium ipsius terrae obumbrationem.
Polum ipsum quinque circulis dividunt in sex partes.
Sicut ait Vergilius:

quinque tenent caelum zonae. Quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni.
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae diuum, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.


Quinque ergo circulis haec nomina adsignant. Summum, frigidissimae partis finem, septentrionalem appellant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui medium polum dividit, aequinoctialem, quod in eum sol diei et noctis horas aequet. [17] Ab hoc deinde qui est aequinoctiali proximus, brumalem appellant: nam et solistitiali est ordinatus. Septentrionali deinde se<s>contrarium austrinalem appellant. Circulus autem zodiacus, cuius fines sol negatur excedere, ex circulo aequinoctiali ad brumalem per diagonum extenditur ita, ut meridianum circulum ex utraque parte medium secet. Per hunc sol, hoc est intra, ire fertur et orbem terrarum viginti et quattuor horis circumire. Harum ferunt XXIIII horarum iunctarum semper unum esse intervallum: nam increscendi aut decrescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem.
Hoc ipsum per umbrarum motus ostenditur. Nam cum sol orbem medium conscendit, umbras omnium rerum in hoc nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. Ab hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae videtur eisdem horis inluminari, umbra describitur. Dubium fortasse esset de parallelo[n] nostri tetartemorii, si secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus interveniret: [18] nam totius terrae quattuor partes mari dividuntur, nec ultra hominibus quartae partis ire permittitur.
Sed quoniam oceanus meridianus subiacet circulo meridiano, quem zodiacus medium secat, apparet, inter aequinoctialem et meridianum circulum a media terra quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse, quam regionem quidam sescontrariae partis appellant; et quidquid a media terra in occidente inter brumalem et meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si solis cursum sequamur; quoniam omnibus terris in hac parte in occidentem spectantibus umbras in dextrum emittit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad oceanum, qua finit circulus aequinoctialis. Has terras ferunt inhabitare Arabas Indos et alias gentes. Apud hos in occidentem spectantibus umbrae in sinistrum emittuntur; ex quo apparet eos ultra solis cursum positos. Sicut ait Lucanus: invisum vobis, Arabes, venistis in orbem, umbras mirati nemorum non ire sinistras.
[19] Nam et Aegypto medio die umbra consumitur. Ex hoc ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus.
Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano ordinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea huic normaliter conveniat. Primum scribemus circulum in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum ponemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret: certius est enim quam orientis et occidentis deprehendere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu umbra cohibeatur. Deinde cum ad circuli lineam pervenerit, notabimus eum circumferentiae locum. Similiter exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferentiam notabimus. Notatis ergo duabus circuli partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam lineam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et mediam notabimus. Per quem locum recta linea exire debebit a puncto circuli. Per quam lineam kardinem dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emittemus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter interverterimus, decimanum recte constituemus.
[20] Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis meridianum describamus. Loco plano gnomonem constituemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus CDE. Has umbras normaliter conprehendemus, quanta latitudine altera ab altera distent. Si ante meridiem constituemus, prima umbra erit longissima: si post meridiem, erit novissima. Has deinde umbras pro portione ad multipedam in tabula describemus, et sic in terra servabimus. Sit ergo gnomon AB, planitia B. Tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longitudinis suae BE<B>D<B>C. Eiciamus hypotenusas ex C in A et ex D in A. Nunc puncto A et intervallo E circulum scribamus. Ordinatas deinde lineas basi, hoc est planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenusarum et circumferentiae, ex F in G et ex I in K. Longissimam deinde lineam GF maximae umbrae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secundam lineam umbrae secundae, notabimus KI. Deinde ex signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD, finibus umbrarum. Hae duae lineae altera alteram conpraecident signo T. Eiciemus deinde rectam lineam ex T et E; quae erit ortus et occasus. Ex hac in rectum rectam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit meridiano ordinata. Eisdem signis <t>et[rantem> ipsum constituemus, et intuebimur quattuor caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione constituta omni tempore convenit.
Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex ipsa civitate maximum decimanum et kardinem incipiemus, ita si colonia ab solo constituetur. Decimanum m(aximum) autem et kardinem optimi mensores agere debebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine rubore difficile est. Quod si aut ferramenti vitium aut conspiciendi fuerit, vana contemplatio in uno quintario statim paret et tolerabilem habet emendationem. Subruncivi minus erroris habent periculum. Hos tamen aeque diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi moram praestent. Multi perpetuos limites egerunt et in illa operis perseveratione peccaverunt, sicut in veterum coloniarum finibus invenimus, frequentius in provinciis, ubi ferramento nisi ad interversuram non utuntur. Lineam autem per metas extendemus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. Actuarios palos suo quemque numero inscriptos inter centenos vicenos pedes defigemus, ut ad partitionem acceptarum mensura acta appareat. Limitibus secundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in perpetuum cogemus. Plurimum enim agentibus praestat acti limitis perpetua rectura: ex hoc deverti nisi per neglegentiam non potest. Cultis locis limitem sulcis optime servabimus. Prensis tamen in conspectu longinquo signis limitem agemus. Si vero in propinquo sint duo signa quae ex recta linea normaliter conspici possint, ut excussis longitudinibus longiorem lineam ad brevioris longitudinem signo posito aequemus, ex quo ad interversuram brevioris lineae rectam lineam iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum lineae ordinata, ferramento explicabimus.
[21] Sit ergo forma conspectus ABCD. Nunc ex linea primum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus signum quod est inter B et A. Prolato exiguum per rigorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas ex signo E. Prolato iterum exiguum ferramento in signum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E missum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic observabimus. Quomodo fuerit FE ad EG, si et FB tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. Eadem ratione et alteram partem conspiciemus. Quanto deinde longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC.
Si limites post urbem constitutam inchoabimus, ex proximo decimanum maximum et kardinem incipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam dabimus.
Si propter locorum difficultatem prope urbem limites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem [sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis.
Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem divi Augusti debemus, decimano maximo pedes XL, kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subruncivis pedes VIII. [Limitibus omnibus] in mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne deteriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram ne minus habeant pedes II, supra terram sesquipedem. Inscribendi nobis una sit ratio. Hanc itaque ex omni opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur.
Decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus.
[22] Omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares. Incipiamus ergo ponere lapides a decimano maximo et kardine, inscriptione qua debet: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO MAXIMVS: DECIMANVS MAXIMVS. KARDO TOTVS.
Applicemus nunc singulas centurias maximo decimano sive kardini. Hae omnes quattuor ternos lapides iam positos habent: sequitur ut illis unus tantum clusaris angulus vacet, hoc est singuli; quibus debebit inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Sic et in ceteris observare debebimus. his angulis lapides defigamus, quibus centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus ad terram deorsum versus. S.D.I V.K.I in ea parte lapidis inscribemus quae erit s.D.I, aeque ultra <k.> Primum. [Quod quoniam in latitudinem exponi in hac planitia non potest, inscripturam lapidi adplicabimus, qua[m] in re ipsa lapis habere debebit.] Sic et D.D.I V.K.I; sic et S.D.I K.K.I. [23] Quoniam ab uno umbilico in quattuor partes omnis centuriarum ordo conponitur, ab unius primae centuriae incremento omnes inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim ultra primum kardinem nominatur, perseverat usque ad extremum finem ultra primum vocari. Sic et k(itra); similiter d(extra) aut s(inistra). Et cum d(ecumano) m(aximo) sive kardine[s] omnes lapides positi fuerint, per successionem singulis centuriis quartus lapis deerit, cui posito centuriae appellationem inscribere debemus. His deinde cum quartum lapidem posuerimus, sequenti loco centuriae quartus angulus tantum vacabit, quo numerus inscribatur ipsius. Ad summam omnes clusares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehendemus. sic et in toto opere exteriores anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani maximi et kardinis maximi.
Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminaverimus, illa quae rei publicae adsignabunt, quamvis limitibus haereant, privata terminatione circumibimus, et in forma ita ut erit ostendemus, SILVAS sive PASCVA PVBLICA sive utrumque. Quatenus erit, inscriptione replebimus, ut et in forma loci latitudinem rarior litterarum dispositio demonstret. Harum silvarum extremitatem per omnes angulos terminabimus.
Eadem ratione terminabimus fundos exceptos sive concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus demonstrabimus.
Concessos fundos aeque similiter ostendemus, ut FVNDVS SEIANVS CONCESSVS LVCIO MANILIO SEI FILIO.
In adsignationibus enim divi Augusti diversas habent condiciones fundi excepti et concessi. Excepti sunt fundi bene meritorum, ut in totum privati iuris essent, nec ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo populi Romani. Concessi sunt fundi ei quibus indultum est, cum possidere uni cuique plus quam edictum continebat non liceret. Quem ad modum ergo eorum veterum possessorum relicta portio ad ius coloniae revocatur, sic eorum quibus plus possidere permissum est: omnium enim fundos secundum reditus coemit et militi adsignavit. Inscribemus ergo concessos sic, ut in aere permaneant.
[24] Aeque territorio siquid erit adsignatum, id ad ipsam urbem pertinebit nec venire aut abalienari a publico licebit. id DATVM IN TVTELAM TERRITORIO adscribemus, sicut silvas et pascua publica.
Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in forma SILVA ET PASCVA, ut puta SEMPRONIANA, ITA VT FVERVNT ADSIGNATA IVLIENSIBVS. Ex hoc apparebit haec ad ordinem pertinere.
Aeque lucus aut loca sacra aut aedes quibus locis fuerint, mensura conprehendemus, et locorum vocabula inscribemus. Non exiguum vetustatis solet esse instrumentum, si locorum insignium mensurae et vocabula aeris inscriptionibus constent.
Siqua regio in extremitate limites non acceperit, eum locum vacantem significabimus hac inscriptione: LOCVS EXTRA CLVSVS. Et extremitatem deinde terminis lapideis obligabimus, interposito ampliore spatio, et aris inscriptis conditoris nomine et coloniae finibus. Extra clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cluditur. linea autem finitima si limitibus conprehensa non fuerit, optimum erit extremitatem ad ferramentum rectis angulis obligare et sic terminos ponere. Si fuerit mons asper et confragosus, per singulas petras finitimas notas inponemus et ubi potuerit inscriptiones: sic et in forma significabimus. [Praeterea in Sicilia, ubi montium altitudo et asperitas est.] [25] Nam in planis quamvis omnium centuriarum subsiciva lapidibus inscriptis conprehendantur, certis tamen locis aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae applicato finem coloniae demonstret, ex altero, qua foras erit, adfines. Vbi fines angulum facient, ternum angulorum aras ponemus. Sic et in locis montuosis. et has utraeque civitates constituant: adfines enim eisdem locis nomine imperatoris et finium earum inscriptione aras consecrare debebunt.
Agro limitato accepturorum comparationem faciemus ad modum acceptarum, quatenus centuria capere possit aestimabimus, et in sortem mittemus. Solent enim culti agri ad pretium emeritorum aestimari. Si in illa pertica centurias ducenum iugerum fecerimus et accipientibus dabuntur iugera sexagena sena besses, unam centuriam tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes aequis frontibus de terminabimus. Omnium nomina sortibus inscripta in urnam mittemus, et prout exierint primam sortem centuriarum tollere debebunt. [26] Eodem exemplo et ceteri. Quod si illis convenerit, ut conternati sortiri debeant, qui tres primam centuriarum sortem accipere debeant, conternationum factarum singula sortibus nomina inscribemus. Vt si convenerit Lucio Titio Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio, veteranis legionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscribemus et quoto loco exierit notabimus. Si conternationem urna faciet, singulis sortibus singulorum nomina inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit erit prima conternatio. Sic et ceterae. Has conternationes sublata sorte quidam tabulas appellaverunt, quoniam codicibus excipiebantur, et a prima cera primam tabulam appellaverunt peracta deinde conternationum sortitione omnes centurias sortibus per singulas inscribemus et in urnam mittemus: inde quae centuria primum exierit, ad primam conternationem pertinebit. Sit forte centuria D.D. XXXV V.K. XLVII: hanc ex prima tabula tres accipere debebunt. Quod in aeris libris sic inscribemus:
TABVLA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TERENTIO
L. FILIO POL(LIA) IVGERA LXVI, G. NVMISIO
G.F. STE(LLATINA) IVGERA XLVI, P. TARQVINIO CN.
F. TER(ENTINA) IVGERA LXVI. Eodem exemplo et ceteras sortes.
Adsignare agrum secundum legem divi Augusti eatenus debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex hoc conditor aliquid immutaverit. Primum adsignare agrum circa extremitatem oportet, ut a possessoribus velut terminis fines optineantur; ex eo interiores perticae partes. Siqua compascua aut silvae fundis concessae fuerint, quo iure datae sint formis inscribemus. Multis coloniis inmanitas agri vicit adsignationem, et cum plus terrae quam datum erat superesset, proximis possessoribus datum est in commune nomine compascuorum. Haec in forma similiter conprehensa ostendemus.
Haec amplius quam acceptas acceperunt, sed ut in commune haberent. Multis locis, quae in adsignatione sunt concessa, et ex his compascua fundi acceperunt. [27] Haec beneficio coloniae habent, in forma COMPASCVA PVBLICA IVLIENSIVM inscribi debent: nam et vectigal quamvis exiguum praestant.
Subsicivorum omnium librum facere [scire] debebimus, ut quando voluerit imperator, sciat quot in eum locum homines deduci possint: aut si coloniae concessa fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere inscribemus. Ita si rei publicae concessa fuerint, in aere SVBSECIVA CONCESSA ut IVLIENSIBVS inscribemus.
Omnes aeris significationes et formis et tabulis aeris inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita commutata pro suo, reddita veteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Libros aeris et typum perticae totius lineis descriptum secundum suas determinationes adscriptis adfinibus tabulario Caesaris inferemus. Et siqua beneficio concessa aut adsignata coloniae fuerint, sive in proximo sive inter alias civitates, in libro beneficiorum adscribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum pertinebit, non solum colonia sed et tabularium Caesaris manu conditoris subscriptum habere debebit.
Agrum rudem provincialem sic adsignabimus, quem ad modum supra diximus. Si vero municipium in coloniae ius transferetur, condicionem regionis excutiemus et secundum suam postulationem adsignabimus. Multis locis conditores universum locum coemerunt, multis male meritos fundorum possessione privaverunt. Vbi tamen aliquid concessum est et gratiae, in eius modi condicionibus intervenit C.V.P. ET REI PVBLICAE. Hunc agrum secundum datam legem aut si placebit secundum divi Augusti adsignabimus eatenus QVA FALX ET ARATER IERIT. Haec lex habet suam interpretationem. Quidam putant tantum cultum nominari: ut mihi videtur, utile[m> ait agrum adsignare oportere. Hoc erit ne accipienti silvae universus modus adsignetur aut pascui.
Qui vero maiorem modum acceperit culti, optime secundum legem accipiet aliquid [et] silvae ad inplendum [acceptae] modum. Ita fiet ut alii sibi iunctas silvas accipiant, alii in montibus ultra quartum forte vicinum. Primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est centuriabimus. deinde acceptas terminabimus: quicumque modus limitem excedit, commalliolari debet et sic in aere incidi. Sortes [autem] sic inscribes, ut si una accepta duas tres pluresve centurias continebit, has centurias et quantum ex accepta habeant in una sorte inscribemus. ut si dabitur LXVI<> et per tres centurias separabitur, d.D.I k.K.I iugera VI, d.D.I k.K.II iugera XV, et d.D.II k.K.II iugera XLV, has una sors continere debebit. Sub hoc exemplo et cetera fient.
Sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. Finibus assignatis et ceteris mensuris partitis formas et quaecumque ad mensuras pertinebunt ita ut supra dixi <a> conditore ordinata r(ei) p(ublicae) <in>feremus. Agrum arcifinium vectigalem ad mensuram sic redigere debemus, ut et recturis et quadam terminatione in perpetuum servetur. [28] Multi huius modi agrum more colonico decimanis et kardinibus diviserunt, hoc est per centurias, sicut in Pannonia: mihi [autem] videtur huius soli mensura alia ratione agenda. Debet [enim aliquid] interesse inter [agrum] inmunem et vectigalem. Nam quem ad modum illis condicio diversa est, mensurarum actus dissimilis esse debet. Nec tam anguste professio nostra concluditur, ut non etiam per singulas provincias privatas limitum observationes dirigere possit. Agri [autem] vectigales multas habent constitutiones. In quibusdam [provinciis] fructus partem praestant certam, alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli aestimationem. Certa [enim] pretia agris constituta sunt, ut in Pannonia arvi primi, arvi secundi, prati, silvae glandiferae, silvae vulgaris, pascuae. His omnibus agris vectigal est ad modum ubertatis per singula iugera constitutum. horum aestim[at]io nequa usurpatio per falsas professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. Nam et in Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam frequenter disconvenit quam in Pannonia. Propter quod huius agri vectigalis mensuram a certis rigoribus conprehendere oportet ac singula terminis fundari. Quibusdam interversuris lapides politos quadratos inscriptos lineatos defigere in eam partem qua res exiget oportebit.
Omnium rigorum latitudines velut limitum observabimus: interstitione limitari mensuras per strigas et scamna agemus. Sicut antiqui latitudines dabimus, decimano maximo et k. Pedes XX, eis limitibus transversis, inter quos bina scamna et singulae strigae interveniunt, pedes duodenos, itemque prorsis limitibus, inter quos scamna quattuor et quattuor strigae cluduntur, pedes duodenos, reliquis rigoribus lineariis ped. Octonos. Omnem mensurae huius quadraturam dimidio longiorem sive latiorem facere debebimus: [29] et quod in latitudinem longius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga.
Primum constituemus decimanum maximum et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna cludemus. actuarios [autem] limites diligenter agemus, et in eis lapides inscriptos defigemus adiecto scamnorum numero. Primum a d. M. Et k. Incipiemus inscriptiones velut in quintariis ponere. Primo lapidi inscribemus D M.K.M. Ab hoc deinde singulis actuariis limitibus similiter per ipsos inscribemus D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECVNDVS. Hac significatione omnium quattuor regionum limites conprehendemus. his deinde quartis quadrarum angulis lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione litteris singularibus D.D. V STRIGA PRIMA SCAMNO II. Et hoc in lateribus lapidum. In fronte autem regionis indicium D.D.V.K. Nunc quadrarum angulis lapides inscriptos inspiciamus. [30] Intra has strigas et scamna omnem agrum separabimus, cuius totam positionem ad verum formatam inspiciemus, secundum quod rei praesentis formam describamus.

 

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés.
delphine.acolat@tiscali.fr