De limitibus

Limites lege late patere debent secundum constitutionem, qui agros dividi iusserint. Non quia modus ullus ex mensura limitibus adscribitur: solum lex observari debet. Maximus decimanus et cardo plus patere debent sive ped. XXX, sive ped. XV, sive ped. XII, sive quot volet cuius auctoritate fit. Ceteri autem limites, qui subruncivi appellantur, patere debent ped. VIII.
In maximo autem decimano <et cardine> lapidem ponis, et inscribis DECVMANVS MAXIMVS et CARDO MAXIMVS.
Forma autem sic scribi debebit: DEXTRA DECVMANVM et SINISTRA, CI<TR>A CARDINEM et VLTRA. Lapides ne minus duodrantales poni oportet, altos ped. III. Inscribi sic debent, ut dextra decumanum <k. K. I spectanti ad occidentem scriptura sursum versus sit> D. D. I: quae pars <ad cardinem spectat k. K. I, sic> erit inscriptura sursum versus, ut ad septentrionem spectanti sit K. K. I.
[2] Similiter dextra decumanum ultra cardinem sic inscrib<is>, ut D. D. I spectanti a<d> occidente<m> scriptura su<r>sum versus sit: quae pars ad cardinem spectat u. K. I, sic inscribi debet, ut inspectanti meridie<m> scriptura sursum versus si<t VL>TRA CARDINEM PRIMVM. Sinistra autem [d] d. I k. K. I sic inscribi debe[n]t sursum versus, ut <spectanti> orientem <sit> SINISTRA <D. I>: quae autem pars a<d> cardinem <spectat>, sic inscribi debet, ut septentrionem spectan<ti> sit [totum] sursum versus inscriptum C. K. I. Vltra autem sic inscribi debet ut, quae pars ad decimanum spectat, spectanti o<ri>entem sursum versus si<t> inscrip<tum> S. D. I: quae pars a<d> cardinem spectat, sic inscribi debet, ut meridie<m> spectanti sit inscriptum ultra cardinem primum V. K. I.
Quintum quemque limitem diligenter agi oportet, et praec<i>dere mensura cardinem, ut quadraturae diligenter cludi possint. Lapidem autem in quintarios poni oportet, reliquos autem roboreos.
Solet de hac re esse disputatio, ut, si inscribatur D. M.
Et K. M., Ille qui a maximo proximus <est> dicatur inscribi oportere sive DEXTRA sive SINISTRA D. <V. K.> Sive PRIMVM sive SECVNDVM. Quaestio ergo haec est, utrum qui proximus maximo est secundus inscribi debeat an [ultra] primus. Vltra primum autem inscribi debet ideo, quod hic qui maximus dicitur et primus est. Ita idem capit hic. Qui ultra primum autem inscribitur, et secundu[s> est et no<v>um <us>que ultra solum observare debet. [3] Sed quacumque parte inscribis, sive ultra sive citra, sive dextra sive sinistra, mensura territorii usque fieri debet secundum legem divi Augusti QVA FALX ET ARATER IERIT. In forma generatim enotari debebit LOCA CVLTA et INCVLTA, SILVAE.
Mensura peracta sorte<s> dividi debent, et inscribi nomina per decurias [per homines denos], [s]e<t> in forma[s] sec[t]ari denum hominum accepta<e>, ut quo<t> singuli accipere debent [decem] in unum coniungantur; et in sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECVND<VM> ET III ET IIII <CITRA> CARDINEM ILLVM, quo usque mensura expleri decem hominum debebit, id est in quo<t> centuriis; similiter [h]om<ni>um decuriarum nomina in sortibus inscripta e<sse>, qua parte quae aut quota sors modum habeat, utrum ultra et dextra, utrum sinistra et ultra, aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes tollant, singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. Et id<eo> ipsi sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in qua totius pe<rtic>ae modus adscriptus erit. Haec sortitio ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse sortem tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere agri modum, aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere debeat, cum omnes in aequo sint.

De Condicionibus Agrorum

Territorii [aeque] iuris controversia agitatur, quotiens propter exigenda tributa de possessione litigatur, cum dicat una pars in sui eam fine territorii constituta<m>, et altera e contrario similiter. Quae re<s> [haec autem controversia] territorialibus est finienda terminibus, nam invenimus saepe in publicis instrumentis significanter inscripta territoria ita ut EX COLL<ICVL>O QVI APPELLATVR ILLE, AD FLVMEN ILLVD, ET PER FLVMEN ILLVD AD RIVVM ILLVM aut VIAM ILLAM, ET PER VIAM ILLAM AD INFIMA MONTIS ILLIVS, QVI LOCVS APPELLATVR ILLE, ET INDE PER IVGVM MONTIS ILLIVS IN SVMM<VM> ET PER SVMMVM MONTIS PER DIVERGIA AQVAE AD LOCVM QVI APPELLATVR ILLE, ET INDE DEORSVM VERSVS AD LOCVM ILLVM, ET INDE AD COMP<I>TVM ILLIVS, ET INDE PER MONVMENTVM ILLIVS AD locum unde primum coepit scriptura esse.
Quotiens qu<i>d inter vicin<os> extiteri[n]t qua<estionis>, ab agrimensori<bu>s prompt<i>us hoc quaerendum.
[2] P<rim>um antiqui<s> mens<u>ris quemadmodum tenueri<n>t aut teneant, ostendant vicinae possession<e>s, quae sine lite possider<i> videntur, ut quaera[n]tur quo genere definitio vicinorum persevera[n]t. E<a>dem quasi m<ag>istra sit eorum, quae [est] in quaestione[m] sunt: considerent, si cavis, si superciliis, clivis, marginibus, ante missis arboribus, ita ut ipsa, vicinitas terminatur, ut et his quae in quaestionem veniunt praestet exemplum.
Sed si cava defecerit aut <supercilium, cliuus, ma>rgo, arbores ante missae, solent termini occurrere. Qui lapides qua[m] longior<e>s sunt quam qu<a> latior<e>s, sequendi, hoc est aut si cursum dirigunt lineare<m> aut si gamma faciunt <et> tran<s>versi opponuntur, ut quam longitudinem fecerint, hanc ut limitem sequantur.
Sed ipsa positio terminorum pro regionibus inmutatur: aut Tiburtini usque ad finem ex ordine[m] de omni parte dolati (nam si superior pars tantum dolata est et inferior sub<tus> inpolita derelicta, cippus [n]ominandus est monumentalis esse, non termina<lis>) <aut> silices pro sua natura ponuntur igniferique [aut] lapides, [a]ut de Tiburtinis dictum est, per longitudinem.
Iudicant<i si> petrae naturales occurrunt, ipsae naturales petrae pro signis habentur: sed de ipsis excepta<e> aut decus habent aut linea<s>.
[3] Sub terminis signa solent <esse>, quae sunt in imo posita, eaqu[a]e exquiri iube<n>t, qu<i> art<e>s ed<i>derunt.
Ante missae vero arbores solent etiam plagatam antiquitus inflexuosam similem corticibus ostendere[m] cicatricem: licet hae terebris foratam etiam, torn<a>t<i>s intro missis, sicut scriptum a veteribus, habere dicantur.
Sunt etiam et coronae plerumque <e> vepribus qua<e> limitibus serviunt; quarum et initium considerari oportet et finem et, ut diximus, aliorum locorum similitudo vicinorum si ta<libus> definitur.
Solent etiam <arbor>es olivarum, quotiens in utroque agro sunt vel utriusqu<e> vicinae, ordines non habere ad unam lineam constitutos: ut cum sibi <non> consentiunt lineae, utriusque agri dominium sui iuris esse test<en>tur.
Sunt et <cae>surarum et culturae discrimina, quae cum discripseri<n>t, non unius qualitat<is> possessionem ostendunt sed dividi omnia pollicentur.
Divergia aquarum etiam pro limitibus occurrunt.
Saepe etiam evenit, ut in aliis possessionibus nec ad proxima coniunctis in medio alterius agro seu silvae seu pascuae seu vin<e>ae oliveti castaneti aliquid occurrat; quo<d> cum sui iuris aliquis vindicet, dire<c>tum signis <de>fossis aut terminis sequitur inspector; [4] haec enim vetustas illi qu<ae> ind<a>g<a>re<t> iniunxit.
N<am> de qualitatibus, anti<qui>tati<bu>s, pos<sess>ionibus, territori<i>s, terminibus, signis et his similibus considerand[um est>, ab origine[m] quemadmodum tenuerint [coeperint]:
deinde aliquid usque ad nostram aetatem d<e>scenderit aut permaneat, op<us est> exquiri.
Qualitas in ha<s> species dividitur, ut extremitati<bu>s concludentibus aut quadrata sit aut circa flexa aut c<u>neata aut triangularis aut modo cur<vi>s anfracta in flexu<r>am, modo in <rectum> dirigentibus line<is> porrecta, modo artiore[m] latitudine[m] longior, modo minore[m] <long>itudine[m] prolixior. Quorum plera[s]que mens<u>ris conprehenduntur.
Ex anti<qui>tate[m] recipiunt hoc [est], ut et nominibus vetustis utantur, ut vectigalis ager virginum Vestae, <et> aris templis sepulchris et his similibus. Qu<in> etiam usu<i> [hoc est inc<e>p<t>o et incrementis] artis ordinem naturalium rerum substituunt et geometricae exercitationi s<u>bd<u>c<u>nt saepe; cred<o>, ut vetustatem reserve<n>t speciebus.
Ali[a]qua quoque cum de agri qualitate[m] aut incurvi aut angularis <ex>currunt et a[d] dire<ctis> lineis discerpuntur, subsiciva appellantur, hoc est quae a subsecantibus lineis remanent, natura<m> extremitatum servanti<a>. Quae cum vel<ut> communis iuris aut publici essent, possessionibus vicinis tunc Domitianus imp. Pr<o>fudit, hoc est ut <laciniis> ar<ci>finalem vel occupatori<a>m licentia<m> tribueret.
Arcifinal<e>s agri dicuntur qui arcendo, hoc est prohibendo, vicinum nomen acceper<un>t.
Occupat<o>ri<i> vero ideo hoc [est] vocabulo utuntur, quod, vicini urbium populi seu possessores, cum adhuc nihil limitibus terminaretur, praesumptione certaminis cum de locis adversum se repugnant<e>s agerent, quo usque pulsi vel cedere<n>t vel restitisse<nt>, victoriae terminus fieret, victos aut praesidium collis aut rivi interstitium aut fossae munimen resistere pateretur et hoc genere naturae aut cursus docti secu<rae> perpetuitatem possessionis eff<i>cer<e>nt.
Quaestorii autem dicuntur agri, quos populus Romanus devictis pulsisque hostibus possedit, mandavitque quaestoribus ut eos venderent. Quae centuriae nunc appellantur, id est plinthides, hoc est laterculi. Eosdem in quinquagenis iugeribus quadratos cluserunt limitibus, atque ita certum cuique modum vendiderunt. Quibus agris sunt condiciones uti p. R. <Praestituit>; quod etiam praestitutum observant. [5] Vetustas tamen longi temporis plerumque paene similem reddidit occupatorum agrorum condicionem: con<s>ta<t> e<nim> n<on> universos parvisse legibus quas a venditoribus suis acceperant.
Vectigales autem agri sunt obligati, quidam r(ei) p(ublicae) p(opuli) R(omani), quidam coloniarum aut municipiorum aut civitatium aliquarum. Qui et ipsi plerique ad populum Romanum pertinentes ex hoste capti partitique ac divisi sunt per centurias, ut adsignarentur militibus, quorum vitute capti erant, amplius quam destinatio modi quamve[ro] militum exigebat numerus: qui superfuerant agri, vectigalibus subiecti sunt, alii per annos <quinos>, alii vero mancipibus ementibus, id est conducentibus in annos centenos, plures vero finito illo tempore iterum ven<e>unt locanturque ita ut vectigalibus est consuetudo.
In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nominatim redditae possessiones, <qui> id habeant inscriptum [que] in formis, quantum cuique eorum restitutum sit.
Hi agri qui redditi sunt, non obligantur vectigalibus, quoniam scilicet prioribus dominis redditi sunt.
Mancipes autem, qui emerunt lege dicta ius vectigalis, ipsi per centurias locaverunt aut vendiderunt proximis quibusque possessoribus. In his igitur agris quaedam loca propter asperitatem aut sterilitatem non invenerunt emptores. [6] Itaque in formis locorum talis adscriptio, id est IN MODVM CONPASCVAE, aliquando facta est, et TANTVM CONPASCVAE; quae pertinerent ad proximos quosque possessores, qui ad ea attingunt finibus suis. Quod[que] genus agrorum, id est conpascuorum, etiam nunc in adsignationibus quibusdam incidere potest.
Virginum quoque Vestalium et sacerdotum quidam agri vectigalibus redditi sunt locatim. Quorum agrorum formae, ut comperi, plerumque habent quendam modum adscriptum: sed in his extremis lineis conprehensae sunt formae, sine ulla quidem norma rectoque angulo. Solent vero et hi agri accipere per singula lustra mancipem: sed et annua conductione solent locari.
Divisi et adsignati agri sunt qui veteranis aliisve personis per centurias certo modo adscripto aut dati sunt aut redditi qui<ve> veteribus possessoribus redditi commutatique pro suis sunt. Hi agri leges accipiunt ab his qui veteranos deducunt, et ita propriam observationem eorum lex data praestat.
In his agris [sed] et subsiciva sunt; et aliquando compascua, sicut in his qui vectigalibus serviunt, et in hoc genere sunt; quaedam autem vectigalia, quae intra perticam in eam regionem conprehensa sunt. Aut siquid superfuit quod non adsignaretur, reservatum aut redditum re<l>ocatum[q]ue est cuiquam coloniae. Hi autem quibus adsignati sunt, deducebantur intra centuriationem: et quae superfuerant subsiciva his concessa <sunt>, id est eorum rei publicae, ex quorum territorio sumpserant agros, ita ut in eos quos donaverant r. P. Agros, et in eos qui redditi erant veteribus possessoribus, iuris dictio salva esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. Ergo omnium coloniarum municipiorumque leges semper respiciendae erunt, itemque exquirendum nequid post legem datam aliquid, ut supra dixi, commentariis aut epistulis aut edictis adiectum est aut ablatum. Sed et haec meminerimus in legibus saepe inveniri, cum ager est centuriatus ex alieno territorio paratusque ut adsignaretur, inscriptum QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA, INTRA FINES puta ILLOS ET INTRA FLVMEN ILLVD, INTRA VIAM ILLAM, DEDERO ADSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS, cuius civibus agri adsignabuntur. volunt quidam sic interpretari, quidquid intra fines supra memoratos fuerit, id iuris dictioni[s] coloniae accedat. Quod non debet fieri. Neque enim <ac>ceptum aliud defendi potest iuris dictioni[s] coloniae, quam quod datum adsignatumque erit. Alioquin saepe et intra fines dictos et oppidum est aliqu<o>d; quod <cum> in sua condicione remaneat, <e>i<d>em est in id ipsum ius, quo<i> ante fuit: ita illa interpretatione <oppi>dum civesque coloniae pariter adsignaret. [7] Sed nec fuisse<t> necesse in legibus ita complecti QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA, si universa regio, quae cancellata erat, coloniae iuris dictioni accederet: dixisset enim INTRA FINEM ILLVM ET FLVMEN ILLVD ET VIAM ILLAM IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO COLONIAE ILLIVS. Ita excipitur id quod non adsignatum est vocaturque subsiciuum.
Ergo, ut saepius repetam, hoc ait, QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNA VERO, IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO [COLONORVM] COLONIAE ILLIVS, quo<ius> civibus adsignati erunt agri. Item quidam putaverunt, quod iam supra quidem dixeram, sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris, qui redditi sunt veteribus possessoribus, iuris dictio esset coloniae eius, cuius cives agros adsignatos accipiebant.
Non autem videtur; quoniam <ait>, ut dixi, in lege QVOS AGROS, QVAE LOCA QVAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNAVERO, IN EIS IVRIS DICTIO COHERCITIOQVE ESTO, quo veterani deducti sunt, quibus hi agri adsignati sunt.
Ali<o>qui<n>, cum ceter<o>s possessor<e>s expelleret et pararet agros quos divideret, quos domin<o>s in possessionibus suis remanere passus est, eorum condicionem mutasse non videtur: nam neque cives coloniae accedere iussit.
Hoc quoque aspiciendum erit, quod aliquibus locis inveni, u<t> cum ex alieno territorio sumpsisse<t> agros quos adsignaret, proprietatem [quidem] daret scilicet cui adsignabat, sed territorio, intra quod adsignabat, ius non auferret. [8] Sunt quoque quaedam divi Augusti edicta, quibus significa[n]t, quotiens ex alienis territoriis agros sumpsisset et adsignasset veteranis, nihil aliud ad coloniae iuris dictionem <pertine>at quam quod veteranis datum adsignatumque sit. Ita non semper quidquid centuriatum erit ad coloniam accedit, sed id tantum quod datum adsignatumque fuerit. Sunt nihilo minus quaedam municipia, quibus extra murum nulla sit iuris dictio.
Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra centurias exceptus est, id est adscriptum FLVMINI TANTVM, quod alve<u>s occuparet. Aliquibus vero regionibus non solum quod alveus occuparet, sed etiam agrorum aliquem modum flumini adscripsit, quoniam torrens violentior excedit frequenter circa alveum centurias. Illud vero observandum, quod semper auctores divisionum sanxerunt, uti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, aquae publicae a<c> vi<ci>nales, fontes fossaeque publicae vicinalesque essent, item siqua conpascua, quamvis agri dividerentur, ex omnibus eiusdem condicionis essent cuius ante fuissent. Adiectumque ius, ut et limites, id est decumani et cardines, aperti populo essent. Et statuerunt decimanos et cardines maximos patentiores ceteris esse, quintarios autem et subruncivos minime patentes, non minus tamen quam <qua> vehiculo iter agi possit. In quibusdam regionibus cum limites late patere iuberent, modus eorum limitum in adsignationem non venit. [9] Saepe enim et viarum publicarum per centurias modus exceptus est.
Item sanxerunt, sicubi limites in aedificium aliquod inciderint, is cuius aedificium esset daret iter populo idoneum per agrum suum, quod semper esset pervium. In quorundam vero villis, qua limites transeunt, ianuae sunt semper patentes praestantesque populo iter.
Nuper ecce quidam evocatus Augusti, vir militaris disciplinae, professionis quoque nostrae capacissimus, cum in Pannonia[m] agros veteranis ex voluntate et liberalitate imperatoris Traiani Augusti Germanici adsignaret, in aere, id est in formis, non tantum modum quem adsignabat adscripsit aut notavit, sed et extrema linea unius cuiusque modum comprehendit: uti acta est mensura adsignationis, ita inscripsit longitudinis et latitudinis modum. Quo facto nullae inter veteranos lites contentionesque ex his terris nasci potuerunt. Namque antiqui plurimum videbantur praestitisse, quod extremis in finibus divisionis non plenis centuriis modum formis adscripserunt. paret autem quantum hoc plus sit, quod, ut supra dixi, singularum adsignationum longitudinem inscripseri[n]t, subsicivorumque[m] qu<a>e in ceteris regionibus loca ab adsignatione discerni non possunt, <posse> effec<er>it diligentia et labore suo. Vnde nulla quaestio est, quia, ut supra dixi, adsignatione<m> extrema quoque linea demonstravit.
[10] Hoc quoque non praetermittam, quod plerisque locis inveni, ut modum agri non iugerum sed aliquo nomine appella<re>nt, ut puta qu<o> in Dalmatia versus appellant.
Idem versus habet p. VIIIDCXL. Ita iugero sunt versus numero III . Ego autem quotiens egeram mensura<m>, ita renuntiabam, IVGERA TOT, VERSVS TOT; ut, si forte controversia esset versum habere pedes VIIIDCXL, in iugeribus tamen fides constaret. In provincia quoque Narbonense varia sunt vocabula: alii appellant libram, alii paralle<l>am; in Spania centurias. Ita si[c], ut dixi, in consuetudine alicuius regionis invenimus, [sicut] videtur ita renuntiandum IVGERA TOT, VERSVS TOT, sive LIBRAE TOT, sive quod aliud vocabulum aliquo modo comprehensum fuerit. Ita cum iugera adscripta fuerint, licet peregrinis vocabulis possit <agi> aliquid, iugerum nobis ratio <s>ui fidem servabit.
Neque hoc praetermittam, quod in provincia[m] Cyrenensium conperi. In qua agri sunt regii, id est illi quos Ptolomeus rex populo Romano reliquit; sunt plinthides, <id est> laterculi quadrati uti centuriae, per sena milia pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera numero CCL; lapides vero inscripti nomine divi Vespasiani sub clausula tali, OCCVPATI A PRIVATIS FINES: P. R. [P]RESTITVIT. [11] Praeterea pes eorum, qui Ptolomeicus appellatur, habet monetalem pedem et semunciam. Ita iug(eribus) CCL, quae eorum mensura inveniuntur, accedere debet pars [X]XXIIII, et ad effectum iterum pars XXIIII: et <erunt> universo effectu monetali pede iug. CCCLVI. Hunc igitur modum quattuor limitibus mensura s. S. Inclusum vocamus medimna. Quo app[ell]aret medimn<on> eorum mensura iuger<um> habere <I>, monetali autem mensura I.
Item dicitur in Germania in Tungris pes Drusianus, qui habet monetalem pedem et sescunciam.
Ita ubicumque extra fines legesque Romanorum, id est, ut sollicitius p<ro>feram, ubicumque extra Italiam aliquid agitatur, inquirendum et de hac ipsa condicione diligenter praemoneo, nequid sit quod praeterisse videamur.
Hae[c] sunt condiciones agrorum quas cognoscere potui.

De controuersiis agrorum

 Nunc de generibus controversiarum perscribam, quae solent in quaestione<m> deduci. [2] Sunt autem haec de alluvione atque <a>bl<u>vione, de fine, de loco, de modo, de iure subsicivorum, de iure territorii. [Item genera controversiarum.]
De alluvione observatio haec <es>t: [non] quod de occupatoriis age[re]tur agris, [sed] quidquid vis aquae abstulerit, repetitionem nemo habebit. Quae res necessitatem ripae muniendae iniungit, ita tamen ne alterius damno quicquam faciat qui ripam muniet. Si vero in divisa et adsignata regione tractabitur, nihil amittet possessor, quoniam formis per centurias certus cuique modus adscriptus est.
Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen torrens et aliquando tam violentum decurrit, ut alveum mutet et multorum late agros trans ripam, ut ita dicam, transferat, saepe etiam insulas effici<a>t, [ad] Cassius Longinus, prudentissimus vir, iuris auctor, hoc statuit, ut quidquid aqua lambis<c>endo abstulerit, id possessor amittat, quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri debet; si vero maiore vi decurrens alveum mutasset, suum quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris neglegentia sed tempestatis violentia abreptum apparet; [3] si vero insulam fecisset, a cuius agro fecisset, is possideret; aut si ex communi, quisque suum reciperet.
Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur agri, adscriptum aliquid per centurias et flumini. Quod ipsum providit auctor dividendorum agrorum, ut quotiens tempestas concitasset fluvium, quo[d] excedens [alpes] alveum per regionem vagaretur, sine iniuria cuiusquam deflueret; cum vero ripis suis curreret, proximus quisque uteretur modum flumini adscriptum. Nec erat iniquum, quoniam maiores imbres aliquando excedere aquam iubent ultra modum flumini adscriptum et proximos cuiusque vicini agros inundare. Di<c>tos tamen agros, id est hunc omnem modum qui flumini per centurias ascriptus erat, res publica populi quorundam vendidit: in qua regione si de alluvione age[re]tur, magnae quaestiones er<u>nt, ut secundum <a>es quidquid venditum est restituatur emptori.
In quaestori<is> vectigalibus agris fere eadem observatio est quae et in adsignatis, quoniam secundum formas disputa[n]tur.
[4] De fine si age[re]tur - quae res intra pedum quinque aut sex latitudine<m> quaestion<e>m hab[er]et quoniam hanc latitudinem vel iter culturas acc<e>dentium occupat vel circumactus aratri; quod usu capi non potest: iter enim non, quia ad culturas perveniatur, capitur usu [id est quod in usu biennio fuit] - <finis enim multis documentis servabitur, in quo intuendum>, utrum terminibus, aut arboribus notatis, aut fossis, aut viis, aut rivis, aut iugis montium, aut divergiis <a>quarum, aut, ut solet, vepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normalibus, aut, ut conperi aliquibus locis, inter arva marginibus quibusdam tamquam [pulvini sunt ex glar<e>a Tib[e>ris limites constituti] pulvinis, saepe etiam limitibus.
[Item petras notat<a>s, quae in finibus sunt, pro terminis habebitis] his enim fere generibus solent fines observari.
[in quo intuendum.]
Si terminibus finem vi<des> der<igi>, quales sint termini, considerandum est. Solent plerique lapide<i> esse.
<A>t vide <e> quo lapide, quoniam qu<i>que consuetudines fere per regiones suas habent. [5] Alii ponunt silice<o>s, alii Tiburtinos, alii enchor<i>os, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos, alii aut robure<o>s aut ex certa materia ligneos, quidam etiam hos quos sacrificales <vocant>. et observa[n]t sua<m> quaeque regio, ut dixi, consuetudinem, uti conveniat fides. Item solent etiam terminos scribere litteris singularibus. Quidam etiam numeros per ordinem scribunt, quidam et signa defodiunt pro terminis. Quidquid ergo fuerit [pro] loco termini et observe[n]tur, custodiri debetur, ut ab uno ad unum derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam: saepe enim plures et in uno r<i>gore sunt. Quidquid fuerit et quem admodum cumque observari solit<u>m fuerit, ita erit derigendum; quoniam, ut dixi, extrem<u>s fin<i>s intra quinque aut sex <pedes> quaestionem habet: nam intra ped<u>m VI possessionem usu nemo capit; itinera saepe ad culturas pervenientibus tam latum locum occupant, aut in arat[r]is intra tot pedes aratrum circum arat.
Si arboribus notatis fines observabuntur, videndum quae partes arborum notatae sint. Notae enim in propriis arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in parte s<u>a nota relinquat. Si communes sunt arbores mediae, notantur utrimque, <u>t <notae> ad utrumque pertineant, et ut appareant esse communes. Et in hoc genere finitionis similiter dirigendum est. [6] Sunt et illae arbores aliquando loco finitionis, quae ante missae dicuntur.
Et omnia genera quae insunt finition<u>m (ut puta in uno agro esse omnia) persequenda erunt.
Nam si fossa erit finalis, videndum utrum unius aut utrius[que sit] partis, et si in extremo fine facta; itemque <via> utrum publica aut vicinalis aut duum communis aut privata alterius; item rivis si observabitur fin<i>s, utrum naturalis sit rivus aut ex fossis arcessita aqua rivum fecerit, et utrum privatus observari aut communis debeat; [si] iugis autem montium, quae ex eo nomine accipiuntur, quod continuatione ipsa iugantur; nam et his quae summis montibus excelsissima sunt divergia aquarum, ex quo summo loco aqua in inferior[e>m partem divergit; si vepribus, a[u]t quali<bu>s, priv<a>t<i>s aut communibus; superciliis, quae loca sunt ex plano in brevi clivo d<e>vex[a> intra pedes <al>titudinis XXX: alioquin iam collis est. [7] Quae observationem hanc habe<n>t, ut <ex> eis superior possessor in planum usque descendat et sibi defendat omnem locum devexum; si rigoribus, cuiusque rigores observantur, et a<n> normal[e>s. quod saepe in agris adsignatis inveni[un]tur: et aliquando unus quisque rigor inter multos vicinos finem facit; si marginibus, quae res oculorum est, nequid malignitate exar<e>tur, similiter nequid a vicinis a<c>cersiri possit, [a]ut marginibus coepti finitique loci inveniri possint; si <limit>ibus, quod fuerit ex communibus, a medio, ex privatis, ab extremis rigor observandus constituendusque.
<Sed consuetudines usque> region<um no>b<i>s intuendae, nequid novi a nobis fieri videatur: ita enim fides professioni[s] constabit, si maxime secundum morem regionis et nosmet quaestiones tractaverimus.
De loco si agitur - quae res hanc habet quaestionem, ut nec ad formam nec ad ullum scripturae revertatur exemplum, sed tantum 'hunc locum [nam] hinc dico esse', et alter ex contrario similiter. Quae res ex similitudine fere culturae comparationem accipit: si incultus erit, id est si silva, cuius sit aetatis; et si par caesurae aetas, nequid arbores, ut solent, relicta<e>, quas ante missas vocant, et silvarum quoque aetates an sint pares.
Et si vineae, similiter in comparatione: an ordines aequidistantes, an pari condicione, et an simili s<int> genere vitium.
Constabit tamen rem magis esse iuris quam nostri operis, quoniam saepe usu capiuntur loca quae in biennio possessa fuerint. Respiciendum erit tamen, quem admodum solemus videre quibusdam regionibus particulas quasdam in mediis aliorum agris, nequis similis huic interveniat. Quod in agro diviso accidere non potest, quoniam continuae possessiones et adsignantur et redduntur; et si forte incidit tale aliquid, commutatur locus pro loco, ut continua sit possessio. Ita, ut dixi, in adsignatis fieri non potest. Argumentum itaque prudentiae est quam professionis.
Praeterea solent quidam complurium fundorum continuorum domini, ut fere fit, duos aut tres agros uni villae contribuere et terminos qui finiebant singulos agros relinquere: desertisque villis ceteris praeter ea<m>, cui contributi sunt, vicini non contenti suis finibus tollunt terminos, quibus possessio ipsorum finitur, et eos, quibus inter fundos unius domini fines observa<n>tur, sibi defendunt. [8] Ita et haec respicienda erunt.
Item quidam curant in extremis finibus fundorum suorum ponere per circuitum aliquod genus arborum, ut quidam pinos aut fraxinos, alii ulmos, alii cypressos, item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in extremo fine intacta<s>, ex quibus neque frondem neque lignum neque <c>remium caedant. Ita et hoc observandum. Praeterea consuetudines finitionum inspecta<e> cum fuer<in>t, novitas habet suspicionem. Vt puta si terminus finem faciet per alium tractum, quare subito ad aliud genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut ad veprem aut viam aut genus quod appellamus supercilium aut arbores quae ante missae sunt, suspicio <est>. Si<c> tamen constabit <fides> De modo quaestiones fere in agris divisis et adsignatis nascuntur, item quaestoriis, [et] vectigalibus subiectis, quoniam scilicet in aere <et> in scriptura modus conprehensus est. Quod semper erit ad formam.
Respiciendum et hoc, si duobus possessoribus conveniat aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura formae continetur, licet dominus aliquid vendidit. [9] Namque hoc comperi in Samnio, uti quos agros veteranis divus Vespasianus adsignaverat, eos iam ab ipsis quibus adsignati erant aliter possideri. Quidam enim emerunt aliqua loca, adieceruntque suis finibus et ipsum, vel via finiente vel flumine vel aliquo[d]libet genere: sed nec vendentes ex acceptis suis aut ementes adicientesque ad acceptas suas certum modum taxaverunt, sed ut quisque modus aliqua, ut dixi, aut via aut flumine aut aliquo genere finiri potuit, ita vendiderunt emeruntque.
Ergo ad aes quomodo perveniri potest, s<i> a<d> possessiones, sicut dixi, duobus, inter quos controversia est, convenerit?
In eis autem qui vectigalibus subiecti sunt, fere proximus quisque possessioni[s] suae iunxit. Ita e<x> hoc genere agrorum magnae quaestiones emptionis s<i>ve conductionis ad se pertinere probaverint, ut fere fit: nisi utra pars hoc faciat, pene<s> possessor<em> remanebit. solent vero modum quidam in locationibus agrorum comprehendere, atque ita cavere, FVNDVM ILLVM, IVGERA TOT, IN SINGVLIS IVGERIBVS TANTVM.
[10] Ita si in ea regione age[re]tur, ubi haec erit consuetudo, ad cautiones scilicet respiciendum erit. Inter quos disputabitur acta utriusque mensura: si nihil ad cautionem conveniat, id est neutrius possessio modum cautione comprehensum inpleat, magna erit rei confusio, quaerendumque n<e>quid in universa regione magis opinione quam mensura modum complecti soliti sint. Item quidam vendentes ementesque agros soliti sunt modum cautione[m] complecti; quod ipsum videndum, <ne>quid, ut supra dixi, opinione, non mensura, modum taxent.
De iure subsicivorum subinde quaestiones moventur. subsiciva autem ea dicuntur quae adsignari non potuerunt, id est, cum sit ager centuriatus, aliqu<a> inculta loca quae in<tra> centurias erant, non sunt adsignata. haec ergo subsiciva aliquando auctor divisionis aut sibi reservavit, aut [alicui, id est aut] aliquibus concessit aut r(ebus) p(ublicis) aut privatis personis; quae subsiciva quidam vendiderunt, quidam vectigalibus certo tempore locant. Inspectis ergo perscrutatisque omnibus condicionibus inveniri poterit, quid sequi debeamus.
Sed et illud memi<ne>r<i>mus. [11] Cum divus Vespasianus subsiciva omnia, quae non vendidissent aut aliquibus personis concessa essent, sibi vindicasse[n]t, itemque divus Titus a patre[m] coe[m]ptum hunc r[ed]itum teneret, Domitianus [imp.] Per totam Italiam subsiciva possidentibus donavit, edictoque hoc notum universis fecit. Cuius edicti verba, itemque constitution<e>s qua<s>dam aliorum principum itemque divi Nervae, in uno libello contulimus.
De iure territoriorum paene omnem percunctationem tractavimus, cum de condicionibus generatim perscriber[e>mus. de quibus quid possimus aliud suadere, quam ut leges, ut supra dixeram, perlegamus, <et> ut interprete[n>tur secundum singula momenta? Vtrum suis condicionibus remaneant fines ab antiquis observa<ti>, an aliquid adiectum <a>ut ablatum sit; et quomodo observata sint territoria, aliquando summis monti<um> iugis et divergiis aquarum, aliquando limitibus p<er>d<u>ctis, aliquando ipsius divisionis de<re>ction<e>. Ita, ut diximus, leges semper curiose perlegendae interpretandaeque erunt per singula verba. Et [si] ita vim legum perscrutanda[ru]m suadeo, ac si[c], ut ita dixer<i>m, per articulamenta membrorum pertemptari solent corpora.
De via e<t> actu et itinere et ambitu et accessu et ruius et vallibus fossis fontibus saepe moventur contentiones. quae omnes partes non nostra<m> sed forens<i>s officii, id es<t> iuris civilis, operam exigunt: nos vero tunc e<is> intervenimus, cum aut de<r>igendum aliquid est quaestionibus aut, si forma aliqua aliquid notatum invenitur, repetendum est.

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés.
delphine.acolat@tiscali.fr