C. PLINII NATVRALIS HISTORIAE LIBER III
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
16 17 18 19 20 21 22
23 24 25 26 27 28 29
30 31 32 33 34 35 36
37 38 39 40 41 42 43
44 45 46 47 48 49 50
51 52 53 54 55 56 57
58 59 60 61 62 63 64
65 66 67 68 69 70 71
72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85
86 87 88 89 90 91 92
93 94 95 96 97 98 99
100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152
[1] Hactenus de situ et miraculis terrae
aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc de partibus,
quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione
tractatum, haut ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est hominem
genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed
ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus
fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.
[2] ideo nec culpabo aut coarguam quemquam.
locorum nuda nomina et quanta dabitur brevitate ponentur, claritate causisque
dilatis in suas partes; nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut
si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas,
nuncupentur et sit quaedam in his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque
naturae.
[3] Terrarum orbis universus in tres dividitur
partes, Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua
inrumpens oceanus Atlanticus in maria inferiora diffunditur. hinc intranti
dexterea Africa est, laeva Europa, inter has Asia. termini amnes Tanais et
Nilus.XV p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent,V in latitudinem,
a veco Mellaria Hispaniae ad promunturium Africae Album, auctore Turranio
Gracile iuxta genito.
[4] T. Livius ac Nepos Cornelius latitutdinis
tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum,X: tam modico ore tam inmensa
aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes
quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni
maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi
montes coercent claustra,Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae,
quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa
autem admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.
[5] Primum ergo de Europa, altrice victoris
omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non
tertiam portionem fecere, verum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad
Gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a quo dictum est spatio
Atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quaecunque venientem expavere,
demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam vel
maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor praecipuos sinus, quorum
primus a Calpe Hispaniae extimo, ut dictum est, monte Locros, Bruttium usque
promunturium, inmenso ambitu flectitur.
[6] In eo prima Hispania terrarum est, ulterior
appellata, eadem Baetica, mox a fine Murgitano citerior eademque Tarraconensis
ad Pyrenaei iuga. ulterior in duas per longitudinem provincias dividitur, si
quidem Baeticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana discreta.
ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens,
modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci
gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo
totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari
transversa se pandens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum
a Baetica atque Lusitania distinguitur.
[7] Baetica, a flumine mediam secante
cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu et quodam fertili ac peculiari
nitore praecedit. iuridici conventus ei IIII, Gaditanus, Cordubensis,
Astigitanus, Hispalensis. oppida omnia numero CLXXV, in iis coloniae VIIII,
municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII, libertate VI, foedere III,
stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio sermone dicto facilia, a
flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba, Aestuaria cognominatum, inter
confluentes Luxiam et Urium, Hareni montes,Baetis fluvius, litus Curense inflexo
sinu, cuius ex adverso Gadis inter insulas dicenda, promunturium Iunonis, portus
Baesippo, oppidum Baelo, Mellaria, fretum ex Atlantico mari,Carteia, Tartesos a
Graecis dicta, mons Calpe.
[8] dein litore interno oppida Barbesula cum
fluvio, item Salduba, oppidum Suel,Malaca cum fluvio foederatorum. dein Maenuba
cum fluvio, Sexi cognomine Firmum Iulium, Sel,Abdara,Murgi, Baeticae finis. oram
eam in universum originis Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem
Atlantico oceano obversa Bastulorum Turdulorumque est. in universam Hispaniam M.
Varro pervenisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit.
lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae
et Pana praefectum eius universae. at quae de Hercule ac Pyrene vel Saturno
traduntur fabulosa in primis arbitror.
[9] Baetis, in Tarraconensis provinciae non, ut
aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu — iuxta quem Tader
fluvius, qui Carthaginiensem agrum rigat — Ilorci refugit Scipionis rogum
versusque in occasum oceanum Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus
primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Baeticae
primum ab Ossigitania infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque
accolitur oppidis.
[10] Celeberrima inter hunc et oceani oram in
mediterraneo Segida quae Augurina cognominatur, Ulia quae Fidentia, Urgao quae
Alba,Ebora quae Cerialis, Iliberri quod Florentini, Ilipula quae Laus,Artigi
quod Iulienses, Vesci quod Faventia,Singili, Ategua, Arialdunum, Agla Minor,
Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova, Ilurco, Osca, Oscua, Sucaelo,
Unditanum,Tucci Vetus, omnia Bastetaniae vergentis ad mare. conventus vero
Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium, Iliturgi quod
Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod Triumphales,Ucia et XIIII p. remotum in
mediterraneo Obulco quod Pontificense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum,
Sacili Martialium, Onuba et destra Corduba colonia Patricia cognomine, inde
primum navigabili Baete oppida Carbula, Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis
latere incidens.
[11] Oppida Hispalensis conventus Celti, Axati,
Arua, Canama, Naeva, Ilipa cognomine Ilpa,Italica et a laeva Hispal colonia
cognomine Romulensis, ex adverso oppidum Osset quod cognominatur Iulia
Constantia, Lucurgentum quod Iuli Genius, Orippo, Caura, Siarum,fluvius Maenuba,
Baeti et ipse a dextro latere infusus. at inter aestuaria Baetis oppida Nabrissa
cognomine Veneria et Colobana, coloniae Hasta quae Regia dicitur et in
mediterraneo Asido quae Caesarina.
[12] Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est
ordine inrumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea
navigabilis. huius conventus sunt reliquae coloniae inmunes Tucci quae
cognominatur Augusta Gemella, Ituci quae Virtus Iulia, Ucubi quae Claritas
Iulia, Urso quae Genetiva Urbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio filio
rapta; oppida libera Astigi vetus, Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula,
Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora,
Ventippo.Maenubam amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt
Olontigi,Laelia, Lastigi.
[13] Quae autem regio a Baete ad fluvium Anam
tendit extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas divisere partes totidemque
gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui
Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a
Celtiberis ex Lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum
vocabulis, quae cognominibus in Baetica distinguntur:
[14] Seriae adicitur Fama Iulia,Nertobrigae
Concordia Iulia, Segidae Restituta Iulia,Contributa Iulia Ugultuniae, cum qua et
Curiga nunc est, Lacimurgae Constantia Iulia, Steresibus Fortunales et
Callensibus Aeneanici. praeter haec in Celtica Acinippo,Arunda, Arunci,
Turobriga, Lastigi, Salpesa, Saepone, Serippo. altera Baeturia, quam diximus
Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam,
Mellariam,Mirobrigam Reginam, Sosintigi, Sisaponem.
[15] Gaditani conventus civium Romanorum
Regina, Latinorum Laepia Regia,Carisa cognomine Aurelia, Urgia cognominata
Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis; stipendiaria Besaro,
Belippo,Barbesula, Blacippo, Baesippo, Callet, Cappa cum Oleastro, Iptuci,
Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Usaepo.
[16] Longitudinem universam eius prodidit M.
Agrippa CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII, sed cum termini Carthaginem usque
procederent: quae causa magnos errores conputatione mensurae saepius parit,
alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis
passibus. incubuere maria tam longo aevo, alibi processere litora, torsere se
fluminem aut correxere flexus. praeterea aliunde aliis exordium mensurae est et
alia meatus. ita fit ut nulli duo concinant.
[17] Baeticae longitudo nunc a Castulonis
oppidi fine Gadix CCL et a Murgi maritima ora XXV p. amplior, latitudo a Carteia
Anam ora CCXXXIIII p. Agrippam quidem in tanta viri diligentia praeterque in hoc
opere cura, cum orbem terrarum orbi spectandum propositurus esset, errasse quis
credat et cum eo Divum Augustum? is namque conplexam eum porticum ex
destinatione et commentariis M. Agrippae a sorore eius inchoatam peregit.
[18] Citerioris Hispaniae sicut conplurium
provinciarum aliquantum vetus formas mutata est, utpote cum Pompeius Magnus
tropaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo, DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines
Hispaniae ulterioris in dicionem ab se redacta testatus sit. nunc universa
provincia dividitur in conventus VII, Carthaginiensem, Tarraconensem,
Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucensem, Bracarum. accedunt insulae,
quarum mentione seposita civitates provincia ipsa praeter contributas aliis
CCXCIII continet, oppida CLXXVIIII, in iis colonias XII, oppida civium Romanorum
XIII, Latinorum veterum XVIII, foederatorum unum, stipendiaria CXXXV.
[19] Primi in ora Bastuli, post eos quo dicetur
ordine intus recedentes Mentesani, Oretani et ad Tagum Carpetani, iuxta eo
Vaccaei, Vettones et Celtiberi Arevaci. oppida orae proxima Urci adscriptumque
Baeticae Baria, regio Bastitania, mox deinde Contestania, Carthago Nova colonia,
ciuus a promunturio, quod Saturni vocatur, Caesaream Mauretaniae urbem CLXXXXVII
p. traiectus. reliqua in ora flumen Tader, colonia inmunis Ilici, unde
Ilicitanus sinus. in eam contribuuntur Icositani.
[20] mox Latinorum Lucentum, Dianium
stipendiarium, Sucro fluvius et quondam oppidum, Contestaniae finis. regio
Edetania, amoeno praetendente se stagno, ad Celtiberos recedens. Valentia
colonia III p. a mari remota, flumen Turium, et tantundem a mari Saguntum civium
Romanorum, oppidum fide nobile, flumen Udiva.
[21] regio Ilergaonum, Hiberus amnis,
navigabili commercio dives, ortus in Cantabris haut procul oppido Iuliobrica,
per CCCCL p. fluens, navium per CCLX a Vareia oppido capax, quem propter
universam Hispaniam Graeci appellavere Hiberiam. regio Cessetania, flumen Subi,
colonia Tarracon, Scipionum opus, sicut Carthago Poenorum. regio Ilergetum,
oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo Laeetani et Indigetes.
[22] post eos quo dicetur ordine intus
recedentes radice Pyrenaei Ausetani [Fitani], Iacetani perque Pyrenaeum
Ceretani, dein Vascones. in ora autem colonia Barcino cognomine Faventia, oppida
civium Romanorum Baetulo, Iluro, flumen Arnum, Blandae, flumen Alba, Emporiae,
geminum hoc veterum incolarum et Graecorum, qui Phocaeensium fuere suboles,
flumen Ticer. ab eo Pyrenae Venus in latere promunturii altero XL.
[23] Nunc per singulos conventus reddentur
insignia praeter supra dicta. Tarracone disceptant populi XLII, quorum
celeberrimi civium Romanorum Dertosani, Bisgargitani; Latinorum Ausetani,
Ceretani qui Iuliani cognominantur et qui Augustani, Edetani, Gerundenses,
Iessonienses, Teari qui Iulienses; stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses,
Baeculonenses.
[24] Caesaraugusta colonia immunis, amne Hibero
adfusa, ubi oppidum antea vocabatur Salduba, regionis Edetaniae, recipit populos
LV: ex his civium Romanorum Bilbilitanos, Celsenses ex colonia, Calagurritanos
qui Nasici cognominantur, Ilerdenses Surdaonum gentis, iuxta quos Sicoris
fluvius, Oscenses regionis Suessetaniae, Turiassonenses; Latinorum veterum
Cascantenses, Ergavicenses, Graccuritanos, Leonicenses, Osicerdenses; foederatos
Tarracenses; stipendiarios Arcobrigenses, Andelonenses, Aracelitanos,
Bursaonenses, Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur, Conplutenses,
Carenses, Cincienses, Cortonenses, Damanitanos, Ispallenses, Ilursenses,
Iluberitanos, Iacetanos, Libienses, Pompelonenses, Segienses.
[25] Carthaginem conveniunt populi LXV exceptis
insularum incolis ex colonia Accitania Gemellense, ex Libisosana cognomine
Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae datum, ex colonia Salariense, oppidani
Lati veteris Castulonenses qui Caesarii Iuvenales appellantur, Saetabitani qui
Augustani, Valerienses. stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses,
Bastitani, Consaburrenses, Dianenses, Egelestani, Ilorcitani, Laminitani,
Mentesani qui et Oretani, Mentesani qui et Bastuli, Oretani qui et Germani
cognominantur, caputque Celtiberiae Segobrigenses, Carpetaniae Toletani Tago
flumini inpositi, dein Viatienses et Virgilienses.
[26] In Cluniensem conventum Varduli ducunt
populos XIIII, ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII, ex
quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses. in eundem conventum Carietes et
Vennenses V civitatibus vadunt, quarum sunt Velienses. eodem Pelendones
Celtiberum IIII populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum XVII
civitatibus Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses, Caucenses.
[27] nam in Cantabricis VIIII populis
Iuliobriga sola memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium et Virovesca.
Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI oppida, Secontia et Uxama, quae
nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta,
Termes ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua vergunt Vardulique
ex praedictis et Cantabri.
[28] Iunguntur iis Astrum XXII populi divisi in
Augustanos et Trasmontanos, Asturica urbe magnifica. in iis sunt Gigurri,
Paesici, Lancienses, Zoelae. numerus omnis multitudinis ad CCXL liberorum
capitum. Lucensis conventus populorum est sedecim, praeter Celticos et Lemavos
ignobilium ac barbarae appellationis, sed liberorum capitum ferme
CLXVI. Simili modo Bracarum XXIIII civitates CCLXXXV capitum, ex quibus
praeter ipsos Bracaros Bibali, Coelerni, Callaeci, Equasei, Limici, Querquerni
citra fastidium nominentur.
[29] Longitudo citerioris Hispaniae est ad
finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII p. et ora paulo amplius, latitudo a Tarracone
ad litus Oiarsonis CCCVII, e radicibus Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter
duo maria; paulatim deinde se pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam,
tantundem et amplius latitudini adicit.
[30] metallis plumbi, ferri, aeris, argenti,
auri tota ferme Hispania scatet, citerior et specularis lapidis, Baetica et
minio. sunt et marmorum lapidicinae. universae Hispaniae Vespasianus Imperator
Augustus iactatum procellis rei publicae Latium tribuit. Pyrenaei montes
Hispanias Galliasque disterminant promunturiis in duo diversa maria proiectis.
[31] Narbonensis provincia appellatur pars
Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia
discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia
latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum
morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque
Italia verius quam provincia.
[32] in ora regio Sordonum intusque
Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodurum, oppida Illiberis, magnae quondam urbis
tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Ataz, e Pyrenaeo Rubrensem permeans
lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII p. mari distans, flumina Araris,
Liria. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis:
[33] Agatha quondam Massiliensium et regio
Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum
fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque
deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica
appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum,
tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in
ostio Rhodani fuisse.
[34] ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et
nomine insignes, stagnum Mastromela, oppidum Maritima Aviaticorum, superque
Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio Anatiliorum et intus
Dexivatium Cavarumque; rursus a mari Tricorium et intus Tritollorum
Vocontiorumque et Segovellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Graecorum
Phocaeensium foederata, promunturium Zao, Citharista portus, regio
Camactulicorum, dein Suelteri supraque Verucini.
[35] in ora autem Athenopolis Massiliensium,
Forum Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, amnes
nomine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque, dum Latinum Antipolis, regio
Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia profusus.
[36] In mediterraneo coloniae Arelate
Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum
Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae Salluviorum, Avennio
Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum,
Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio, Carcasum
Volcarum Tectosagum, Cessero, Carantorate Meminorum, Caenicenses, Cambolectri
qui Atlantici cognominantur,
[37] Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui
et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, Samnagenses,
Tolosani Tectosagum Aquitania contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Umbranici,
Vocontiorum civitatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero
ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba
Imperator ex Inalpinis Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia.
longitudinem provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem
CCXLVIII.
[38] Italia dehinc primique eius Ligures, mox
Etruria, Umbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terrarum caput,XVI p.
intervallo a mari. Volscum postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum
Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis in maria
excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni,
Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Veneti,
Cari, Iapudes, Histri, Liburni.
[39] nec ignoro ingrati ac segnis animi
existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur
terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deumelecta quae caelum
ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot
populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia
et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe
patria fieret.
[40] sed quid agam? tanta nobilitas omnium
locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas
tenet. urbs Roma vel sola in ea, .... et digna iam tam festa cervice facies, quo
tandem narrari debet opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac beata
amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae?
[41] iam vero tota ea vitalis ac perennis
salubritas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam
innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, toto montium
adflatus, tanta frugum vitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi
vellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam
eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique
et tamquam iuvandos ad mortales ipsa avide in maria procurrens!
[42] neque ingenia ritusque ac viros et lingua
manuque superatas commemoro gentes. ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam
sui effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam Magnam! nimirum id,
quod in caeli mentione facimus, hac quoque in parte facimus, ut notas quasdam et
pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso meminerint ad singula tot orbe
edissertanda festinari.
[43] Est ergo folio maxime querno adsimulata,
multo proceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens cacumine et
Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocynthos vocatur, per
sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. patet
longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu
meante Regium oppidum, in umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit
flexus, decies centena et viginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret
Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus degredi videretur.
[44] latitudo eius varia est, quadringentorum
decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam,
media autem ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare
influentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro Novo Hadriatici
maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in loco CC latitudinem excedens.
universae autem ambitus a Varo ad Arsiam |XX|:XLVIIII p. efficit.
[45] abest a circumdatis terris Histria ac
Liburnia quibusdam locis centena milia, ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab
Africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia,
ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa L. incedit per maria caeli regione
ad meridiem quidem, sed, si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam
horam primamque brumalem.
[46] Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus,
qua in re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum secuturos
discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI, sed ordine eo, qui
litorum tractu fiet; urbium quidem vicinitates oratione utique praepropera
servari non posse, itaque inferiore parte digestionem in litteras eiusdem nos
secuturos, coloniarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. nec
situs originesque persequi facile est, Ingaunis Liguribus — ut ceteri omittantur
— agro tricies dato.
[47] Igitur ab amne Varo Nicaea a
Massiliensibus conditum, fluvius Palo, Alpes populique Inalpini multis
nominibus, sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum civitatis Cemenelo, portus
Herculis Monoeci, Ligustina ora. Ligurum celeberrimi ultra Alpes Sallui,
Deciates, Oxubi, citra Veneni, Turri, Soti, Bagienni, Statielli, Binbelli,
Maielli, Caburriates, Casmonates, Velleiates et quorum oppida in ora proxime
dicemus.
[48] flumen Rutuba, oppidum Album Intimilium,
flumen Merula, oppidum Album Ingaunum, portus Vadorum Sabatium, flumen
Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor, portus Delphini, Tigulia intus,
Segesta Tiguliorum, flumen Macra, Liguriae finis. a tergo autem supra dictorum
omnium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens
ad Siculum fretum.
[49] ab altero eius latere ad Padum amnem
Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia,
Iria, Vardacate, Industria, Pollentia, Carrea quod Potentia cognominatur, Foro
Fulvi quod Valentinum, Augusta Bagiennorum, Alba Pompeia, Hasta, Aquis
Statiellorum. haec regio ex discriptione Augusti nona est. patet ora Liguriae
inter amnes Varum et Macram CCXVI p.
[50] Adnectitur septima, in qua Etruria est ab
amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Umbros inde exegere antiquitus
Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni, mox a sacrifico ritu lingua Graecorum
Tusci sunt cognominati. primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca
a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis
sive a Teutanis, Graeca gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina, Populonium,
Etruscorum quondam hoc tantum in litore.
[51] hinc amnes Prile, mox Umbro, navigiorum
capax, et ab eo tractus Umbriae portusque Telamo, Cosa Volcientium a populo
Romano deducta, Graviscae, Castrum Novum, Pyrgi, Caeretanus amnis et ipsum Caere
intus m. p. VII, Agylla a Pelasgis conditoribus dictum, Alsium, Fregenae,
Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII p. intus coloniae Faliosca, Argis orta, ut
auctor est Cato, quae cognominatur Etruscorum, Lucus Feroniae,Rusellana,
Seniensis, Sutrina.
[52] de cetero Arretini Veteres, Arretini
Fidentiores, Arretini Iulienses, Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini,
Blerani, Cortonenses, Capenates, Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini
praefluenti Arno adpositi, Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum,
Nepet, Novem Pagi, Praefectura Claudia Doroclodi, Pistorium, Perusia,Suanenses,
Saturnini qui ante Aurini vocabantur, Subertani, Statonienses, Tarquinienses,
Tuscanienses,Vetulonienses, Veientani, Vesentini, Volaterrani, Volcentani
cognomine Etrusci, Volsinienses. in eadem parte oppidorum veterum nomina
retinent agri Crustuminus, Caletranus.
[53] Tiberis, ante Thyberis appellatus et prius
Albula, e media fere longitudine Appennini finibus Arretinorum profluit, tenuis
primo nec nisi piscinis corrivatus emissusque navigabilis, sicuti Tinia et
Clanis influentes in eum, novenorum ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres.
sed Tiberis propter aspera et confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus
verius quam ratibus, longe meabilis fertur, per CL p. non procul Tiferno
Perusiaque et Ocriculo Etruriam ab Umbris ac Sabinis, mox citra XVI p. urbis
Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens.
[54] sed infra Arretium Clanim duobus et
quadraginta fluviis auctus, praecipuis autem Nare et Aniene, qui et ipse
navigabilis Latium includit a tergo, nec minus tamen aquis ac tot fontibus in
urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum navium ex Italo mari capax, rerum in
toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus prope solus quam ceteri in
omnibus terris amnes accolitur aspiciturque villis.
[55] nullique fluviorum minus licet inclusis
utrimque lateribus, nec tamen ipse depugnat, quamquam creber ac subitus
incrementis est, nusquam magis aquis quam in ipsa urbe stagnantibus. quin immo
vates intellegitur potius ac monitor, auctu semper religiosus verius quam
saevus.
[56] Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum
est m. p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices. colonis
saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigenes, Pelasgi, Arcades,
Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati
processit ad Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta,
oppidum Laurentum, lucus Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei
matre condita.
[57] dein quondam Aphrodisium, Antium colonia,
Astura flumen et insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam
insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, et nunc planitie.
mirum est quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui
primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit — nam Theopompus, ante
quem nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab
eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam —
[58] hic iam plus quam ex fama Cerceiorum
insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit Nicodoro
Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo
terrarum est praeter X p. ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit
Italiae.
[59] aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina
est, quem locum XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein flumen
Aufentum, supra quod Tarracina oppidum, lingua Voslcorum Anxur dictum, et ubi
fuere Amyclae sive Amynclae, a serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus
Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum, ut existimavere,
antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit oppidum Pirae, est colonia Minturnae,
Liri amne divisa, Clani olim appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio,
quam quidam Sinopen dixere vocitatam.
[60] hinc felix illa Campania, ab hoc sinu
incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnes terras incluto
atque, ut veteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc Setini
et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt
Massici, Gaurani Surrentinique montes. ibi Leborini campi sternuntur et in
delicias alicae politur messis. haec litora fontibus calidis rigantur praeterque
cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior
oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci,
Umbri, Tusci, Campani.
[61] in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum
amne, Liternum, Cumae Chalcidiensium, Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus
Lucrinus et Avernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia
Dicaearchia dicti, postque Phlegraei campi, Acherusia palus Cumis vicina;
[62] litore autem Neapolis, Chalcidensium et
ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum, Pompei haud procul
spectato monte Vesuvio, adluente vero Sarno amne, ager Nucerinus et VIIII
p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam
sede. navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a Tiberi prima Italiae
servatur ex discriptione Augusti.
[63] Intus coloniae Capua, ab XL campo dicta,
Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola; oppida
Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Alterinates,
Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates, Auximates, Abellani, Alfaterni et qui
ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia,
Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur,
Corani a Dardano Troiano orti, Cubulterini, Castrimoenienses,
[64] Cingulani, Cabienses in monte Albano,
Foropopulienses ex Falerno, Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni
Veteres, Fabraterni Novi, Ficolenses, Fregellani, Forum Appi, Forentani, Gabini,
Interamnates Sucasini qui et Lirenates vocantur, Ilionenses, Lanivini, Norbani,
Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane dicta, Privernates, Setini,
Signini, Suessulani, Telesini, Trebulani cognomine Ballienses, Trebani,
Tusculani, Verulani,
[65] Veliterni, Ulubrenses, Urbanates superque
Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur
optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus luitque mox
poenas. non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob
hoc maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d.
XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.
[66] Urbem tris portas habentem Romulus
reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius collegere
ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p.
XIII:CC, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum
CCLXV, eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite Romani fori statuto
ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel
numerentur praetereantur ex veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum
per directum XX:M:DCCLXV.
[67] ad extrema vero tectorum cum castris
praetoriis ab eodem miliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo
amplius LX p. quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto
aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe
potuisse ei comparari. clauditur ab oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima
opere mirabili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat aditu plano. cetera
munita erat praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta
multas addidere urbes.
[68] In prima regione praeterea fuere in Latio
clara oppida Satircum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina,
Ficana, Crustumeria, Ameriola, Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est,
Antipolis quod nunc Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia,
Amitinum, Norbe, Sulmo,
[69] et cum iis carnem in monte Albano soliti
accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani,
Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses,
Longani, Manates, Macrales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani,
Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses,
Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitellenses.
[70] ita ex antiquo Latio LIII populi interiere
sine vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn.
Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo die L. Sulla legatus bello sociali
id delevit, quod nunc in villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt
moreitnes Casilinae reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum Latinorum
Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoaverit. a
Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo
Iunonis Argivae ab Iasone condito insiginis. intus oppidum Salerni, Picentia.
[71] A Silero regio tertia et ager Lucanus
Bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum Pelasgi,
Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime populi, novissime Lucani
Samnitibus orti duce Lucio. oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus
Paestanus, oppidum Eleas quae nunc Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu
recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.
[72] proximum autem flumen Melpes, oppidum
Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. ab eo
Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum, portus Parthenius Phocensium et
sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese citum, et
Crotoniensium Terina sinusque ingens Terinaeus. oppidum Consentia intus.
[73] in paeninsula fluvius Acheron, a quo
oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus, portus
Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum oppidum, portus Orestis et Medma. oppidum
Scyllaeum, Crataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein Columnia Regia,
Siculum retum ac duo adversa promunturia, ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum,
XII stadiorum intervallo, unde Regium XCIV.
[74] inde Appennini silva Sila, promunturium
Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a
Silero CCCIII. Et includitur Europae sinus primus. in eo maria nuncupantur:
unde irrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos a Graecis, a
nobis Gaditanum fretum; cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab
aliis Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem provinciam; hinc
Ligusticum;
[75] ab eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex
Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e nostris plurimi Inferum vocant. ultra
Siciliam quod est ad Salentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem
inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sarodum, inde ad Siciliam
Tyrrenum, ab hac Cretam usque Siculum, ab ea Creticum.
[76] Insulae per hanec maria primae omnium
Pityussae Graecis dictae a frutice pineo; nunc Ebusus vocatur utraque, civitate
foederata, angusto freto interfluente. patent XLVI, absunt ab Dianio DCC stadia,
totidem Dianium per continentem a Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in
altum Baliares duae ei Sucronem versus Colubraria.
[77] Baliares funda bellicosas Graeci Gymnasias
dixere. maior C p. est longitudine, circuitu vero CCCCLXXV. ppa habet civium
Romanorum Palmam et Pollentiam, Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum
fuit. ab ea XXX distat minor, longitudine XL, circuitu CL. civitates habet
Iamonem, Saniseram, Magonem.
[78] a maiore XII in altum abest Capraria,
insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae ac Tiquadra et parva
Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrariae parit, ideo infesta omnibus
nisi Ebusitanam terram inferentibus; Graeci Ophiussam dixere. nec cuniculos
Ebusus gignit, populantes Baliarium messes.
[79] Sunt aliae viginti ferme parvae mari
vadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum vocatur,
et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae
sunt. nomina singulis Prote, Mese, quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea, ab
iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et Lerina adversum Antipolim, in qua Berconi
oppidi memoria.
[80] In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci
Cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in meridiem proiecta,
longa passuum CL, lata maiore ex parte L, circuitu CCCXXV. abest a Vadis
Volaterranis LXII, civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario
deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa, intra vero, et LX p. a
Corsica, Planasia a specie dicta, aequalis freto ideoque navigiis fallax.
[81] amplior Urgo et Capraria, quam Graeci
Aegilion dixere, item Igilium et Dianium, quam Artemisiam, ambae contra Cosanum
litus, et Barpana, Menaria, Columbaria, Venaria, Ilva cum ferri metallis,
circuitus C, a Populonio X, a Graecis Aethalia dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab
iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox Palmaria, Sinonia, adversum
Formias Pontiae.
[82] in Puteolano autem sinu Pandateria,
Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat, Aenaria a
statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta, Pithecusa, non a simiarum
multitudine, ut aliqui existimavere, sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum
et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi principis arce nobiles
Capreaea circuiti XI:M,
[83] Leucothea extraque conspectum pelagus
Africum attingens Sardinia, minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum
angustias eas artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur, itemque
Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum Taphros nominatur.
[84] Sardinia ab oriente patens CLXXXVIII p.,
ab occidente CLXXV, a meridie LXXVII, a septentrione CXXV, circuitu DLXV, abest
ab Africa Caralitano promunturio CC, a Gadibus |XII|:L. habet et a Gorditano
promunturio duas insulas quae vocantur Herculis, a Sulcensi Enosim, a Caralitano
Ficariam.
[85] quidam haut procul ab ea et Leberidas
ponunt et Callode et quam vocant Heras lutra. celeberrimi in ea populorum
Ilienses, Balari, Corsi, oppidorum XVIII Suleitani, Valentini, Neapolitani,
Bitienses, Caralitani civium R. et Norenses, colonia autem una, quae vocatur Ad
Turrem Libisonis. Sardiniam ipsam Timaeus Sandaliotim appellavit ab effigie
soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine vestigii. contra Paestanum sinum
Leucosia est, a Sirene ibi sepulta appellata, contra Veliam Pontia et Isacia,
utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum possessae ab Oenotris Italiae, contra
Vibonem parvae quae vocantur Ithacesiae ab Ulixis specula.
[86] Verum ante omnes claritate Sicilia,
Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula specie,
circuitu patens, ut auctor est Agrippa,DCXVIII p., quondam Bruttio agro
cohaerens, mox interfuso nari avulsa,XV in longitudinem freto, in latitudinem
autem M:D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci
nomen dedere oppido in margine Italiae sito.
[87] in eo freto est scopulus Scylla, item
Charybdis mare verticosum, ambae clarae saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus,
promunturium Pelorum vocatur adversus Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in
Graeciam,CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX
intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem
promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachymum
CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde Pelorum CCXLII.
[88] coloniae ibi V, urbes aut civitates LXIII.
a Peloro mare Ionium ora spectante oppidum Messana civium R., qui Mamertini
vocantur, promunturium Drepanum, colonia Tauromenium, quae antea Naxos, flumen
Asines, mons Aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu stadia
viginti; favilla Tauromenium et Catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad
Maroneum et Gemellos colles.
[89] scopuli tres Cyclopum, portus Ulixis,
colonia Catina, flumina Symaethum, Terias. intus Laestrygoni campi. oppida
Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia Syracusae cum fonte Arethusa,
quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et Cyane et Milichie fontes in
Syracusano potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum, promunturium
Pachynum, a quo .... fronte Siciliae flumen Hyrminum, oppidum Camarina, fluvius
Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum nostri dixere,
[90] Thermae colonia, amnes Achates, Mazara,
Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx,
oppida Panhormum, Soluus, Himera cum fluvio, Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum,
Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde coepimus, Pelorias.
[91] intus autem Latinae condicionis
Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini, Aetnenses, Agyrini,
Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani, Ergetini, Echetlienses,
Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni, Halesini, Hennenses, Hyblenses,
Herbitenses, Herbessenses, Herulenses, Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses,
Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini,
Naxi, Noini, Petrini, Paropini, Phintienses, Semelitani, Scherini, Selinunti,
Symaethii, Talarenses, Tissienses, Triocalini, Tyracinenses, Zanclaei
Messeniorum in Siculo freto sunt.
[92] Insulae in Africam versae Gaulos, Melita a
Camarina LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata,
Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV
Osteodes contraque Paropinos Ustica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri
amnis XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum,
Hephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis
temporibus ibi regnavit.
[93] Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta
a Liparo rege, qui successit Aeolo, antea Milognois vel Meligunis vocitata,
abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor V. inter hanc et Siciliam altera,
antea Therasia appellata, nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea
nocturnas evomente flammas.
[94] tertia Strongyle, a Lipara VI p. ad
exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a Lipara liquidiore tantum
flamma differt, e cuius fumo, quinam flaturi sint venti in triduo, praedicere
incolae traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta Didyme, minor
quam Lipara. quinta Ericusa, sexta Phoenicusa, pabulo proximarum relictae.
novissima eademque minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu.
[95] A Locris Italiae frons incipit, Magna
Graecia appellata, in tris sinus recedens Ausonii maris, quoniam Ausones tenuere
primi. patet LXXXVI, ut auctor est Varro; plerique LXXV fecere. in ea ora
flumina innumera, sed memoratu digna a Locris Sagra et vestigia oppidi Caulonis,
Mustiae, Consilinum castrum, Cocynthum, quod esse longissimum Italiae
promunturium aliqui existimant. dein sinus et oppidum Scolacium, Scylaceum et
Scylletium Atheniensibus, cum conderent, dictum, quem locum occurrens Terinaeus
sinus paeninsulam efficit, et in ea portus qui vocatur Castra Hannibalis,
nusquam angustiore Italia:XL p. latitudo est; itaque Dionysius maior intercisam
eo loco adicere Siciliae voluit.
[96] amnes ibi navigabiles Carcinus, Crotalus,
Semirus, Arogas, Thagines, oppidum intus Petelia, mons Clibanus, promunturium
Lacinium, cuius ante Ogygiam appellasse Homerus existimatur, praeterea Tyris,
Eranusa, Meloessa. ipsum a Caulone abesse LXX prodit Agrippa.
[97] A Lacinio promunturio secundus Europae
sinus incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a
quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis Neaethus, oppidum Thuri inter duos amnes
Crathim et Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter Sirim et
Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flumina Talandrum, Casuentum, oppidum
Metapontum, quo tertia Italiae regio finitur.
[98] mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum;
Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini,
Sirini, Tergilani, Ursentini, Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. praeterea
interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse
Theopompus, in qua Alexander Epirotes occubuerit.
[99] Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos,
Calabriam, Apuliam, Sallentinos,CCL sinu qui Tarentinus appellatur ab oppido
Laconum — in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi
fuerat, abest CXXXVI a Lacinio promunturio —, adversam ei Calabriam in
paeninsulam emittens. Graeci Messapiam a duce appellavere et ante Peucetiam a
Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. inter promunturia C intersunt.
latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV patet multoque
brevius a portu Sasine.
[100] oppida per continentem a Tarento Uria,
cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium, in ora vero Senum, Callipolis, quae
nunc est Anxa,LXXV a Tarento. inde XXXIII promunturium quod Acran Iapygiam
vocant, quo longissime in maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et
Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris,
qua in Graeciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine
intercurrentis freti L on amplius.
[101] hoc intervallum pedestri continuare
transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, post eum M. Varro,
cum classibus Pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere curae.
ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium, portus Tarentinus, statio
Miltiopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p. ab Hydrunte, in prmis
Italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti longiore, excipiente
Illyrici urbe Durrachio CCXXV traiectu.
[102] Brundisio conterminus Poediculorum ager.
novem adulescentes totidemque virgines ab Illyris XII populos genuere.
Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Daedali filio rege, a
quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium praefluens.
[103] hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce
Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum,
Sipuntum, Urvia, amnis Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium
montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII ambitu Gargani, portus
Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque
Larinum, Cliternia, Tifernus amnis. inde regio Frentana.
[104] ita Apulorum genera tria: Teani a duce e
Grais; Lucani subacti a Calchante, quae nunc loca tenent Atinates; Dauniorum
praeter supra dicta coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquod
Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa dictum. Diomedes ibi delevit gentes
Monadorum Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam
et Tricam.
[105] cetera intus in secunda regione
Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato nomine, quae quondam
appellata Maleventum, Aeculani, Aquiloni, Abellinates cognomine Protropi,
Compsani, Caudini, Ligures qui cognominantur Corneliani et qui Baebiani,
Vescellani. Ausculani,Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Aecani,
Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, Collatini, Corinenses et nobiles clade
Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates
cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, Natini,
Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates, Venusini, Ulurtini. —
Calabrorum mediterranei Aezetini, Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani,
Grumbestini, Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini. — Sallentinorum
Aletini, Basterbini, Neretini, Uzentini, Veretini.
[106] Sequitur regio quarta gentium vel
fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum,
oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani,
Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. — Marrucinorum Teatini. —
Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. — Marsorum Anxiatini,
Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini. — Albensium Alba ad Fucinum lacum. —
Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. —
[107] Vestinorum Angulani, Pennienses,
Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. — Samnitium, quos Sabellos
et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum cognomine
Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates,
Tereventinates. — Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum,
Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui
cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates.
[108] in hoc situ ex Aequicolis interiere
Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino haustum
Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in
Piceno deletum a Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione
et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus.
[109] Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis
Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello Avens iuxta Vacunaenemora et
Reate in eosdem conditus. at ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus,
lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in
agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M.
Varro tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Umbria,
Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.
[110] Quinta regio Piceni est, quondam
uberrimae mutitudinis.CCCLX Picentium in fidem p. R. venere. orti sunt a Sabinis
voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria
colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmensisque, item Castrum
Novum, flumen Batinum, Truentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia
relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Helvinum, quo finitur Praetutiana regio
et Picentium incipit.
[111] Cupra oppidum, Casteelum Firmanorum et
super id colonia Asculum, Piceni nobilissima intus, Novana. in ora Cluana,
Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita
promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII. intus
Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses,
Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Traienses,
Urbesalvia Pollentini.
[112] Iungetur his sexta regio Umbriam
conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit Togatae
Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius tractus tenuere, in primis
Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Umbri eos expulere, hos Etruria,
hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a
Graecis putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent.
[113] trecenta eorum oppida Tusci debellasse
reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis, Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae
Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum,Tuder. de cetero Amerini,
Attidiates, Asisinates, Arnates, Aesinates, Camertes, Casuentillani,Carsulani,
Dolates cognomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses
cognomine Concupienses, Forobrentani, Forosempronienses,Iguini, Interamnates
cognomine Nartes,Mevanates, Mevaniolenses, Matilicates,Narnienses, quod oppidum
Nequinum antea vocitatum est,
[114] Nucerini cognomine Favonienses et
Camellani,Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine Pisuertes et alii Mergentini,
Plestini, Sentinates, Sarsinates,Spoletini, Sestinates, Suillates,
Tadinates,Trebiates, Tuficani,Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses,
Vesinicates, Urvinates cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses,
Vindinates, Visuentani. in hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum
tenuere supra Interamnam et Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae
cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates,
Sapinates. interiere et Arinates cum Crinivolo et Usidicani et Plangenses,
Paesinates, Caelestini. Ameriam supra scriptam Cato ante Persei bellum conditam
annis DCCCCLXIII prodit.
[115] Octava regio determinatur Arimino, Pado,
Appennino. in ora fluvius Crustumium,Ariminum colonia cum amnibus Arimino et
Aprusa, fluvius Rubico, quondam finis Italiae. ab eo Sapis et Utis et Anemo,
Ravenna Sabinorum oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV, nec procul a mari
Umbrorum Butrium. intus coloniae Bononia, Felsina vocitata tum cum princeps
Etruriae esset, Brixillum, Mutina, Parma, Placentia.
[116] oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi,
Livi, Popili, Druentinorum, Corneli, Licini, Faventini, Fidentini, Otesini,
Padinates, Regienses a Lepido, Solonates Saltusque Galliani qui cognominantur
Aquinates, Tannetani, Veleiates cognomine Vetti Regiates, Urbanates. in hoc
tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII fuisse auctor est Cato, item Senones,
qui ceperunt Romam.
[117] Padus, e gremio Vesuli montis
celsissimum in cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo fonte
profluens condensque se cuniculo et in Forovibiensium agro iterum exoriens,
nullo amnium claritate inferior, Graecis dictus Eridanus ac poena Phaethontis
inlustratus, augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navigiis
torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque, ubi linquit, ubertate
largitor.
[118] CCC p. a fonte addens meatu duo de LXXXX
nec amnes tantum Appenninos Alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque
inmensos in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in mare Hadriaticum
defert, celeberrima ex iis Appennini latere Iactum, Tanarum, Trebiam
Placentinum, Tarum, Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero Sturam,
Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum, Adduam, Ollium, Mincium.
[119] nec alius amnium tam brevi spatio
maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur,
gravis terrae, quamquam diductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque
per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus facere. Augusta fossa
Ravennam trahitur, ubit Padusa vocatur, quondam Messanicus appellatus. proximum
inde ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur, qua Claudius Caesar e
Britannia triumphans praegrandi illa domo verius quam nave intravit Hadriam.
[120] hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab
aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Delphicis
creditum est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Vatrenus amnis ex
Forocorneliensi agro. proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane,
quod ante Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia, quam primi a Sagi fecere Tusci
egesto amnis impetu per transversum in Atrianorum paludes quae Septem Maria
appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum mare ante
appellabatur quod nunc Hadriaticum.
[121] inde ostia plena Carbonaria, Fossiones
ac Philistina, quod alii Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae
abundatione nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et Togisono ex
Patavinorum agris. pars eorum et promum portum facit Brundulum, sicut Aedronem
Meduaci duo ac fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit,
plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, triquetram figuram inter Alpes
atque oram maris facere proditus, stadiorum II circuitu.
[122] pudet a Graecis Italiae rationem
mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit, quoniam circa fontem arbor multa sit
picea, quales Gallice vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem lingua
amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo carentem. cui argumento adest
oppidum iuxta Industria vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo
incipit.
[123] Transpadana appellatur ab eo regio
undecima, tota in mediterraneo, cui marina cuncta fructuoso alveo inportat.
oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium radicibus Augusta Taurinorum —
inde navigabili Pado — antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta Praetoria
iuxta geminas Alpium fores, Graias atque Poeninas — his Poenos, Grais Herculem
transisse memorant —, oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum
iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant.
[124] Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae,
Novaria ex Vertamocoris, Vocontiorum hodieque pago, non, ut Cato existimat,
Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum non procul a Pado, sicut
Boi Transalpibus profecti Laudem Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum
stirpis esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque circa populos
auctor est Cato, sed originiem gentis ignorare se fatetur, quam docet Cornelius
Alexander ortam a Graecia interpretatione etiam nominis vitam in montibus
degentium.
[125] in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum
Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum prodente se altius quam
fortunatius situm. interiere et Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra
dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bos et Senonibus
deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.
[126] Sequitur decima regio Italiae,
Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus Tarvisanis,
oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus Opiterginis et portus eodem
nomine, colonia Concordia, flumina et portus Reatinum, Tiliaventum Maius
Minusque, Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natisa cum Turro, praefluentes
Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
[127] Carnorum haec regio iunctaque Iapudum,
amnis Timavus, castellum nobile vino Pucinum, Tergestinus sinus, colonia
Tergeste,XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia p. Formio amnis, ab Ravenna
CLXXXVIIII, anticus auctae Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam
cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne eodemque
Histro exadversum Padi fauces, contrario eo percussu mari interiecto
dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola;
[128] nullus enim ex Danuvio amnis in mare
Hadriaticum effunditur. deceptos credo, quoniam Argo navis flumine in mare
Hadriaticum descendit non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris
travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro, dein Savo, dein
Nauporto, cui nomen ex ea causa inter Emonam Alpisque exorienti.
[129] Histria ut paeninsula excurrit.
latitudinem eius XL, circuitum CXXV prodidere quidam, item adhaerentis Libruniae
et Flanatici sinus, alii CCXXV, alii Liburniae CLXXX. nonnulli in Flanaticum
sinum Iapudiam promovere a tergo Histriae CXXX, dein Libruniam CL fecere.
Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi inscripsit: AN AQVILEIA AD
TITIVM FLVMEN STADIA MM. oppida Histriae civium Romanorum Agida, Parentium,
colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia, quondam a Colchis condita; abest a
Tergeste CV. mox oppidum Nesactium et — nunc finis Italiae — fluvius Arsia. ad
Polam ab Ancona traiectus CXX p. est.
[130] In mediterraneo regionis decimae
coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro, Venetorum autem Ateste et oppida
Acelum, Patavium, Opitergium, Belunum, Vicetia. Mantua Tuscorum trans Padum sola
reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos auctor est Cato, Cenomanes iuxta Massiliam
habitasse in Volcis. Feltrini et Tridentini et Beruenses Raetica oppida,
Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum. dein, quos scrupulosius
dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses et alii
cognomine Carici, Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates,
Quarqueni, Tarvisani, Togienses, Varvari.
[131] in hoc situ interiere per oram Irmene,
Pellaon, Palsicium, ex Venetis Atina et Caelina, Carnis Segesta et Ocra,
Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII lapidem deletum oppidum etiam invito
senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est. In hac regione et undecuma
lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt,
ut Adduam Larius, Ticinum Verbannus, Mincium Benacus, Ollium Sebinnus, Lambrum
Eupilis, omnes incolas Padi.
[132] Alpis in longitudinem |X| p. patere a
Supero mari ad Inferum Caelius tradit, Timagenes XXV p. deductis, in latitudinem
autem Cornelius Nepos C, T. Livius III stadiorum, uterque diversis in locis.
namque et centum milia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia summovent,
nec LXX inplent reliqua sui parte graciles, veluti naturae providentia. latitudo
Italiae subter radices earum a Varo per Vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam,
Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam, Arsiam DCCXLV p.
colligit.
[133] Incolae Alpium multi populi, sed
inlustres a Pola ad Tergestis regionem Fecusses, Subocrini, Catali, Menoncaleni
iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati, nunc Norici. his contermini Raeti et
Vindolici, omnes in multas civitates divisi. Raetos Tuscorum prolem arbitrantur
a Gallis pulsos duce Raeto. verso deinde in Italiam pectore Alpium Latini iuris
Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII enumerat Cato.
[134] ex iis Trumplini, venalis cum agro suis
populus, dein Camunni conpluresque similes finitimis adtributi muicipis.
Lepontios et Salassos Tauriscae gentis idem Cato arbitratur; ceteri fere
Lepontios relictos ex comitatu Herculis interpretatione Graeci nominis credunt,
praeustis in transitu Alpium nive membris. eiusdem exercitus et Graios fuisse
Graiarum Alpium incolas praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine.
caput eorum Stoenos.
[135] Raetorum Vennonienses Sarunetesque ortus
Rheni amnis accolunt, Lepontiorum qui Uberi vocantur fontem Rhodani eodem Alpium
tractu. sunt praeterea Latio donati incolae, ut Octodurenses et finitimi
Ceutrones, Cottianae civitates et Turi Liguribus orti, Bagienni Ligures et qui
Montani vocantur Capillatorumque plura genera ad confinium Ligustici maris.
[136] Non alienum videtur hoc loco subicere
inscriptionem e tropaeo Alpium, quae talis est: IMP : CAESARI DIVI FILIO AVG :
PONT : MAX : IMP : XIIII : TR : POT : XVII : S : P : Q : R : QVOD EIVS DVCTV
AVSPICIISQVE GENTES ALPINAE OMNES QVAE A MARI SVPERO AD INFERVM PERTINEBANT SVB
IMPERIVM P : R : SVNT REDACTAE : GENTES ALPINAE DEVICTAE TRVMPILINI : CAMVVNI :
VENOSTES :
[137] VENNONETES : ISARCI : BREVNI : GENAVNES
: FOCVNATES : VINDELICORVM GENTES QVATTVOR : COSVANETES : RVCINATES : LICATES :
CATENATES : AMBISONTES : RVGVSCI : SVANETES : CALVCONES : BRIXENETES : LEPONTI :
VBERI : NANTVATES : SEDVNI : VARAGRI : SALASSI : ACITAVONES : MEDVLLI : VCEENI :
CATVRIGES : BRIGIANI : SOGIONTI : BRODIONTI : NEMALONI : EDENATES : VESVBIANI :
VEAMINI : GALLITAE : TRIVLLATI : ECDINI : VERGVNNI : EGVI : TVRI : NEMATVRI :
ORATELLI : NERVSI : VELAVNI : SVETRI.
[138] Non sunt adiectae Cottianae civitates
XV, quae non fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege Pompeia. Haec
est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. super haec
Italia, quae L. Aemilio Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu
sola sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpadanis equitum
LXXX, peditum DCC armavit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris;
sed interdictum id vetere consulto patrum Italiae parci iubentium.
[139] Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad
flumen Titium. pars eius fuere Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos
Callimachus Peucetios appellat, nunc totum uno nomine Illyricum vocatur
generatim. populorum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum
Scardonitanum petunt lapides et Liburnorum civitates XIIII, ex quibus
Lacinienses, Stulpinos, Buristas, Olbonenses nomineare non pigeat. ius Italicum
habent ex eo conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi,
Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates, Curictae.
[140] cetero per oram oppida a Nesactio
Alvona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia, Vegium, Argyruntum,
Corinium, Aenona, civitas Pasini, flumen Telavium, quo finitur Iapudia. insulae
eius sinus cum oppidis praeter supra significatas Absortium,Arba, Crexi, Gissa,
Portunata. rursus in continente colonia Iader, quae a Pola CLX abest, inde XXX
Colentum insula,XLIII ostium Titi fluminis.
[141] Liburniae finis et initium Dalmatiae
Scardona in amne eo XII passuum a mari. dein Tariotarum antiqua regio et
castellum Tariona, promunturium Diomedis vel, ut alii, paeninsula Hyllis
circuitu C, Tragurium civium Romanorum, marmore notum, Siculi, in quem locum
Divus Claudius veteranos misit, Salona colonia ab Iader CXII
[142] petunt in eam iura viribus discriptis in
decurias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri, CCXXXVIIII Ditiones, CCLXVIIII Maezei, LII
Sardeates. in hoc tractu sunt Burnum, Andetrium, Tribulium, nobilitata proeliis
castella. petunt et ex insulis Issaei, Solentini, Separi, Epetini. ab his
castella Petuntium, Nareste, Oneum. Narona colonia tertii conventus a Salona
LXXX p., adposita cognomins sui fluvio a mari XX p. M. Varro LXXXVIIII civitates
eo ventitasse auctor est;
[143] nunc soli prope noscuntur Cerauni
decuriis XXIIII, Daversi XVII, Desitiates CIII, Docleatae XXXIII, Deretini
XIIII, Deraemistae XXX, Dindari XXXIII, Glinditiones XLIIII, Melcumani XXIIII,
Naresi CII, Scirtari LXXII, Siculotae XXIIII populatoresque quondam Italiae
Vardaei non amplius quam XX decuriis. praeter hos tenuere tractum eum Ozuaei,
Partheni, Cavi, Haemasi, asthitae, Arinistae.
[144] a Narone amne C p. abest Epidaurum
colonia. ab Epidauro sunt oppida civium Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum,
Olcinium, quod antea Colchinium dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino
superque eum oppidum civium Romanorum Scodra ab mari XVIII, praeterea multorum
Graeciae oppidorum deficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo namque
tractu fuere. Labeatae, Senedi, Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri
et Taulanti et Pyraei retinent nomen. in ora Nymphaeum promunturium. Lissum
oppidum civium Romanorum ab Epidauro C p.
[145] a Lisso Macedonia provincia. gentes
Partheni et a tergo eorum Dassaretae, montes Candaviae a Dyrrachio LXXVIII p.,
in ora vero Denda civium Romanorum, Epidamnum colonia, propter inauspicatum
nomen Dyrrachium appellata, flumen Aous, a quibusdam Aeas nominatum, Apollonia,
quondam Corinthiorum colonia,IIII p. a mari recedens, cuius in finibus celebre
Nymphaeum accolunt barbari Amantes et Buliones. at in ora oppidum Oricum, a
Colchis conditum. inde initium Epiri, montes Acroceraunia, quibus hunc Europae
determinavimus sinum. Oricum a Sallentino Italiae promunturio distat LXXX.
[146] A tergo Carnorum et Iapudum, qua se fert
mangus Hister, Raetis iunguntur Norici. oppida eorum Virunum, Celeia, Teurnia,
Aguntum, Iuvaum, omnia Claudia, Flavium Solvense. Noricis iunguntur lacus Pelso,
deserta Boiorum; iam tamen colonia Divi Claudi Savaria et oppido Scarabantia
Iulia habitantur.
[147] Inde glandifera Pannonia, qua
mitescentia Alpium iuga per medium Illyricum a septentrione ad meridiem versa
molli in dextra ac laeva devexitate considunt. quae pars ad mare Hadriaticum
spectat, appellatur Delmatia et Illyricum supra dictum; ad septentriones Panonia
vergit. finitur inde Danuvio. in ea coloniae Emona, Siscia. amnes clari et
navigabiles in Danuvium defluunt Draus e Noricis violentior, Saus ex Alpibus
Carnicis placidior,CXX intervallo: Draus per Serretes, Serapillos, Iasos,
Andizetes, Saus per Colapianos Breucosque.
[148] populorum haec capita; praeterea
Arviates, Azali, Amantini, Belgites, Catari, Cornacates,Eravisci, Hercuniates,
Latovici, Oseriates, Varciani. mons Claudius, cuius in fronte Sardisci, in tergo
Taurisci. insula in Sao Metubarbis, amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi:
Colapis in Saum influens iuxta Sisciam gemino alveo insulam ibi efficit quae
Segestica appellatur; alter amnis Bacunitus in Saum .... Sirmio oppido influit,
ubi civitas Sirmiensium et Amantinorum. inde XLV Taurunum, ubi Danuvio miscetur
Saus. supra influunt Valdasus, Urpanus, et ipsi non ignobiles.
[149] Pannoniae iunguntur provincia quae
Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. incipit a confluente
supra dicto. in ea Dardani, Celegeri, Tribali, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque
contermini Scythae. flumina clara e Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex
Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus, Ieterus.
[150] Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV
p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DXXX. a Drinio ad
promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa prodidit, universum autem sinum Italiae
et Illyrici ambitu|XVII|. in eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima
parte, iinterius Hadriaticum, quod Superum vocant.
[151] Insulae in Ausonio mari praeter iam
dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium,
quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua
monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata.
Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari
aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi calidorum
fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et
Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.
[152] iuxta eas Electridas vocavere in quibus
proveniret sucinum, quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum
documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam constiterit. contra Iader
est Lissa et quae appellata est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores
Liburnicae, Celadussae, contra Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa
civium Romanorum et cum oppido Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum
Cnidiorum oppido distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde catulos
Melitaeos appellari Callimachus auctor est.XV ab ea VII Elaphites, in Ionio
autem mari ab Orico MM p. Sasonis, piratica statione nota.

Copyright (c) 2004 Acolat Tous droits réservés. delphine.acolat@tiscali.fr
|